Quæstio 7
Est quoque investigandum, An congruebat Christum quadragenario die cœlos ascendere, ac qualiter et quousque ascendit.1
Videtur quod non ascendit. Primo, quia ascensio est motus; motus autem est signum indigentiæ et actus entis imperfecti. Christus autem jam fuit perfecte beatus nec indigens. — Secundo, cœlestes orbes, impenetrabiles, indivisibiles incorruptibilesque consistunt: ergo per ea non potuit Christus homo corporalis ascendere.
Quocirca quæri potest, an Christo secundum naturam assumptam aliquid felicitatis et gaudii ex ascensione accrevit; an etiam motus ascensionis exstitit violentus; item subitus aut successivus.
Circa hæc loquitur Thomas: Congruum fuit Christum ascendere, tam ex parte ipsius quam nostri. Ex parte ipsius, quia ei omne quod ad gloriam pertinet, debebatur. Ideo cœlum empyreum et summus locus in ipso, Christo homini glorificato competebat: imo et exaltationem illam sua maxima humiliatione et abjectissima passione promeruit.2 Item ex parte nostri. Primo, ut nos introduceret in possessionem summi cœli, quam nobis emerat pretio sanguinis sui.3 Secundo, ut in nobis spem et affectum ascendendi accenderet et auferet. Tertio, ut jam Christum non secundum carnem cognoscentes, ipsum spiritualiter contemplemur, diligamus, sectemur, sicque donorum gratiæ et gloriæ ejus magis capaces reddamur. — Ascendere demum atque descendere motu locali, non competebat Christo nisi secundum naturam assumptam, et potius ob indigentiam nostram quam suam. Metaphorice quoque dicitur descendisse respectu divinæ naturæ, in quantum se exinanivit formam servi accipiens, et rursum, in quantum per novum effectum fuit in terris; ascendisse vero, quantum ad aliorum notitiam, qui ejus excellentiam tunc noscere aut clarius scire cœperunt. Similiter, quantum ad humanam naturam ascendit, secundum quod exaltatus est ad gloriam resurrectionis et notitiam populorum; descendit autem secundum passionis ignominiam. — Porro ad id quod quæritur, an gaudium Christi crevit in ascensione: dicendum quod non accrevit ei tunc aliquid gaudii, nec intensive, nec extensive seu quantum ad numerum eorum de quibus gaudendum est, quia perfectum gaudium de omnibus habuit bonis ab instanti suæ conceptionis; sed accrevit ei novus modus gaudendi, quia de eo de quo prius gaudebat ut de futuro, tunc gaudebat ut de præsenti. — Denique, bona gloriæ consistunt in tribus. Primo, in divina visione, quæ est essentia beatitudinis animæ; et hoc per effectum contulit descendendo in limbum, quoniam constitutos ibidem mox beatificavit. Secundum est gloria corporis; et hanc inchoavit in sua resurrectione. Tertium est congruus locus; et hoc præstitit ac monstravit in sua ascensione.
Si autem quæratur, an motus ille ascensionis in corpore glorioso fuerit violentus; respondendum, quod motus dicitur naturalis cujus principium est natura. Natura vero dupliciter dicitur, utpote: forma, quæ est activum principium motus, et materia, quæ est principium motus passivum. Sicque motus potest dici dupliciter naturalis. Primo, quia in eo quod movetur, est activum motionis principium: et sic corpora gravia et levia naturaliter moventur. Secundo, quia in eo quod movetur, est dispositio naturalis per quam mobile est ab aliquo movente. Quod contingit dupliciter. Primo, quia est aptitudo in eo ut ab aliquo moveatur, tamen cum inclinatione ad contrarium, sicut in motu animalium progressivo: tuncque motus ille dicitur violentus, quantum ad naturam corporis, in quantum est corpus; naturalis vero quoad naturam corporis, ut est animatum, prout dicitur Physicorum octavo. Secundo, quoniam non est aptitudo ad contrarium inclinans, ut patet in motu cœlestium corporum, quæ moventur a substantia separata, naturaliter tamen, ut dicit Commentator in principio Cœli et mundi. Sicque motus ascensionis corporis Christi exstitit naturalis, quia quum corpus glorificatum omnino subjectum sit animæ, non potest in eo aliqua inclinatio esse contraria animæ voluntati. — Aliqui autem dicunt, quod motus ille fuit naturalis quia in corpore glorioso regnat natura cœli empyrei. Quod falsum est, quia natura cœlestis non commiscetur elementis, nec moveret ad motum rectum, sed potius circularem, qui proprius est quintæ essentiæ. — Præterea, si quæratur, an Christus ascendens ferebatur ab angelis; dicendum, quod ferebatur ab angelis in obsequium dignitatis, non in adjutorium necessitatis. — Præterea motus ille fuit corporalis successivus, non instantaneus; estque probabilius quod movebatur sua voluntate perceptibili tempore, attamen poterat imperceptibili tempore.
Insuper, non decuit Christum post suam resurrectionem statim ascendere, sed quadragesimo die: quoniam ea quæ circa Christum sunt facta, dispensative sunt acta ob nostram utilitatem: idcirco post resurrectionem non statim ascendit, sed multis diebus distulit; et cum suis discipulis est familiariter conversatus, ut interim eos in fide resurrectionis multiplici apparitione, probatione ac designatione firmaret, ac desolatos consolaretur. Hinc ait Glossa Actuum primo: Quemadmodum quadraginta fuerunt horæ mortis Christi, sic quadraginta diebus est conversatus cum eis, quoniam divina consolatio humanam excedit tristitiam. — Ascendit demum usque ad summum cœlum, quia secundum dignitatem et congruentiam eminentiæ suæ congruit et debetur ei locus supremus. Unde non dicitur ascendisse super omnes cœlos, quasi sit extra et supra cœlum empyreum, sed quia in altissimam partem illius conscendit, et residet in eadem. Quamvis et naturali virtute nequeat fieri dimensionum penetratio, attamen per omnipotentiam Dei supernaturaliter fieri potest, ut dictum est.4
Amplius, Christus secundum divinam naturam sedet ad dexteram Patris, quia simpliciter Patri æqualis est. Dextera quippe nobilior pars vocatur: propter quod sedens ad dexteram alicujus, nobilissimo modo ei conjungitur. Modus vero quo quis
Patri conjungitur, aut est nobilissimus simpliciter, quod est esse illi æquale; aut est nobilissimus in genere, seu quantum exstat possibile creaturæ. Primum competit Christo secundum naturam divinam, secundum quoad naturam humanam: sic tamen, ut dextera Dei et sessio ista metaphorice et spiritualiter intelligantur. Si autem objiciatur, quia unigenitus Filius est in sinu Patris, ergo non residet ad dexteram ejus;5 dicendum, quod in quantum exit et generatur a Patre, dicitur esse in sinu ipsius, quoniam manet in corde Patris, estque generatio illa emanatio immanens. Sic quoque ad dexteram Patris sedere est proprium Christo, nec ulli convenit creaturæ: sicut nec aliqua alia creatura est in unitate personæ assumptæ a Deo, nisi humanitas Christi. — Sed objici potest quod beatissima Virgo a dextris Dei sedet, juxta illud in Psalmo: Adstitit regina a dextris tuis.67 Apostolus quoque ait bus. Ipse etiam Christus in Apocalypsi: Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo;8 sicut et ego vici, et sedi cum Patre meo in throno ejus. Et respondendum, quod sacratissimæ Virgini per excellentem participationem convenit esse a dextris Dei, non tamen per æqualitatem aut hypostaticam unionem: ideo fertur adstare a dextris potius quam sedere. Ceteri quoque consedere dicuntur Christo in cœlis, in quantum potestatem judiciariam sunt sortiti, atque in gloria stabiliti, non tamen a dextris Dei, juxta sensum inductum. Universi item qui vincunt, sedent in throno Christi, quia in cœlo empyreo, de quo ait: Cœlum mihi sedes est.9
Præterea quæritur, an Spiritus Sanctus sedeat a dextris Dei Patris. Si sic, ergo non est hoc proprium Christo. Si non, ergo non est Patri Filioque æqualis. Dicendum, quod Spiritus Sanctus potest dici sedere a dextris Patris, in quantum illi vere æqualis est; non tamen appropriatur ei æqualitas, sicut unigenito Filio: idcirco nec sessio. C — Hæc Thomas in Scripto.
Eadem scribit in tertia parte Summæ, quæstione quinquagesima septima. Ubi inter cetera docet, qualiter propria virtute ascendit: quia non solum virtute divina et increata, sed etiam supernaturali virtute animæ suæ glorificatæ, cui corpus suum per omnia fuit plenissime obediens ac subjectum. Fuitque in corpore Christi glorificato excellentissime dos agilitatis, ex redundantia felicitatis animæ suæ in corpus, non ex aliqua admixtione naturæ quintæ essentiæ. Ascendit etiam corpus Christi super omnem spiritualem creatam substantiam: quoniam etsi per naturam exsistat inferius, tamen per hypostaticam unionem cum deitate, est omni spirituali creatura præstantius. Rursus, ascensio Christi est causa nostræ salutis: quia ex ipsa oritur nobis credulitas, confidentia ac desiderium pertingendi ad cœlestem et æternam beatitudinem illam. Et Christus ascendendo viam nobis paravit, ostendit, et sedens in cœlis, interpellat pro nobis. Est ergo asart. 3.1011 censio Christi causa nostræ salutis, non per rationem et corruptionem est ordinatum.
Cf. p. 381 C. modum meriti, sed efficientiæ, sicut de ejus resurrectione præhabitum est. Sedet etiam ad dexteram Patris, intelligendo per sessionem, quietem perpetuam, judiciariam quoque potestatem, et regiam dignitatem, quam eamdem numero habet cum Patre secundum quod Deus, et secundum assumptam naturam habet eam per præclarissimam participationem. Hæc in Summa. — Idem Petrus.
Richardus vero adjungit, quod Christus ascendit usque ad supremam partem cœli supremi: quoniam nobilissimum locatum debet esse in nobilissimo loco, quamvis ex dispensatione ad modicum tempus possit esse in loco minus nobili seu inferiori, et forte ad alium locum interdum se transfert ad tempus pusillum, quum frequenter legatur apparuisse hominibus sanctis. — Insuper, Christus si voluisset, sua increata potentia, quæ est infinita, corpus suum transtulisset de terra in cœlum in instanti, quia quum nec medium restitisset mobili, nec ambo simul motori, nulla fuisset ibi retardatio, idcirco nec mora neque successio; sed voluit successive ascendere, quatenus suam ascensionem viderent discipuli, qui de ea erant testes futuri. Hæc Richardus.
Albertus hic quærit, utrum Christus ascendit ad locum vel ad dignitatem. Et respondet, quod ad utrumque, quia ad supremum cœli empyrei, et ad dexteram Dei Patris: quam dignitatem et ante jam habuit, sed ex tunc fidelibus per fidem et contemplationem præ solito manifestavit. — Si autem quæratur, an corpus Christi sit in cœlo crystallino: dicendum, quod fatua phantasia est dicere, quod corpus Christi et gloriosissimæ Virginis sint in cœlo crystallino; vel etiam quod alii Sancti sint in cœlo crystallino, Christus autem et Mater ejus dignissima sint in cœlo empyreo. Imo omnes Beati et Sancti in empyreo cœlo sunt, quod est beatitudinis locus per congruentiam. Cœlum demum crystallinum cum omnibus inferioribus ad gene-
Circa hæc loquitur Albertus Magnus satis catholice. In his, inquiens, magis placet fidelis ignorantia, quam temeraria scientia ac mendosa confictio. Quidam enim dixerunt non debere esse motum corporum gloriosorum. Alii finxerunt mendacia ad solvendum objecta, dicentes quod corpori debetur locus non ex quantitate, sed grossitudine ac loci repletione: quod absurdum est dicere. Idcirco dicendum, quod secundum dicta Sanctorum, quibus sine dubitatione est consentiendum, corpus gloriosum potest cum quolibet alio corpore in eodem loco consistere; et hoc non in quantum corpus, sed in quantum gloriosum: quod tamen puto miraculum, sicut et hoc quod corpus elementatum est immortale et impassibile, fulgens septies plus quam sol. Æstimo etiam, quod Christus habuit potestatem movendi corpus suum in instanti et in tempore, quum sit potestatis immensæ: sicut et probat Philosophus, quod virtus infinita excedit virtutem finitam infinite, et ita movetur in nunc. — De his vero quos Christus eduxit de limbo patrum, ubi fuerint per dies quadraginta postquam surrexit, an scilicet in paradiso, an alibi, non est aliquid temere asserendum; sed potius credo, quod ubique simul fuerunt cum Christo, propter jucunditatem quam habebant in præsentia humanitatis suæ, qua erant redempti, sic quod aderant quando Christus apparebat discipulis. Hæc Albertus.
Concordat Udalricus, qui addit, qualiter Christo etiam secundum divinam naturam conveniat descendere, non per loci mutationem aut aliquam in sua deitate factam variationem, sed in quantum ipse in sua natura invisibilis, factus est in nostra natura visibilis, et novo modo apparuit in hoc mundo, sicque per effectum et dignationem descendit. Nam et in Genesi protestatur: Descendam, et videbo an juxta clamorem qui venit ad me, etc. Apostolus quoque fatetur: Qui descendit, ipse est qui ascendit super omnes cœlos; et rur-
Gen. xviii, 21.
Ephes. iv, 10.
Hebr. vii, 26. sus, Excelsior cœlis factus. Non quod situaliter sit extra convexum cœli empyrei, extra quod nihil est; sed quia dignitate atque dominio omnibus eminet, et cunctis inferioribus cœlis sublimius scandens, usque ad summum cœli pervenit empyrei. Hæc Udalricus in Summa sua, libro quinto.
At vero Alexander circa hæc præ ceteris plurimas inserit quæstiones, inter quas principales satis solutæ videntur; et consonant ejus responsa nunc introductis, dempto quod ait : Materia corporis humani non solum est elementum, imo et quinta essentia, ut nobis (inquit) sine præjudicio sententiæ melioris videtur, videlicet natura lucis cœli empyrei. Corpus enim animatum, ex contrariis exstat compositum, estque impossibile quod contraria conveniant ac faciant harmoniam nisi per naturam ea conciliantem : quæ non potest esse natura elementaris, quum illa contrarium habeat, sed est natura lucis, quæ proportionem habet ad omnes. Corpora vero ita se habent ad suas perfectiones, quod respectu nobilioris perfectionis nobilior est dispositio, ita quod ad susceptionem animæ vegetativæ, dispositio ex parte corporis concilians partes contrarias, est ipsa lux visibilis firmamenti. Quumque anima sensitiva sit perfectior quam vegetativa, oportet ut lux nobilior disponat atque conciliet corpus ad ipsius susceptionem, et hæc est lux cœli crystallini. Et quia adhuc nobilior est anima rationalis, oportet ut ad ejus susceptionem disponat et contrarietates conciliet lux eminentior, puta lux cœli empyrei infusa, et corpus subintrans ac præparans. Nec aliter homo posset vocari minor mundus, nisi aliquid de cœlo empyreo influeret in corpus humanum, puta influentia lucis illius. Porro in vita spirituali beata, glorificato jam corpore, lux ista dominabitur in eodem ac manifestabitur, natura vero elementaris occultabitur et latebit : sicut nunc contrario modo fit. Hinc glorificato corpori convenit locus secundum naturam lucis, id est cœlum empyreum, non locus elementaris. — Hæc Alexander. Quibus communiter contradicitur, ut patuit supra.12
Postremo, scripta Bonaventuræ de his, penitus consonant dictis Thomæ, et continentur in eis, et addit : In morte Christi mox janua cœli fuit aperta, quantum ad meritum; in resurrectione autem, quantum ad egressum de limbo; in ascensione autem, quantum ad beatitudinis locum, hoc est, quantum ad introitum in cœlum empyreum. Unde his tribus modis ac vicibus janua fertur aperta, ratione diversa. Mox vero ut Christus tradidit spiritum, in descensu ejus ad inferos, exsistentes in limbo patrum viderunt clare per speciem lumen æternum; tuncque patefactum est cœlum quantum ad præmium, et exsistentes adhuc in limbo habuerunt ibidem paradisum, id est beatificæ frictionis voluptatem, de quo paradiso Christus promisit latroni :13 quod secundum Augustinum, non est intelligendum, neque de paradiso terrestri, neque cœlesti. — Quod demum dixit Salvator, Nemo ascendit in cœlum, nisi qui descendit de cœlo, exponendum est, quod ipse solus propria virtute ascendit, vel quod ipse solus ascendit in cœlum Trinitatis, id est ad Dei Patris æqualitatem ac dignitatem : non per ejus novam adeptionem, sed clariorem manifestationem. Hæc Bonaventura.
Joann. III, 13. C cœlum, nisi qui descendit de cœlo, exponendum est, quod ipse solus propria virtute ascendit, vel quod ipse solus ascendit in cœlum Trinitatis, id est ad Dei Patris æqualitatem ac dignitatem : non per ejus novam adeptionem, sed clariorem manifestationem. Hæc Bonaventura. In his quoque Durandus se conformat majoribus. Addit tamen, quod Deus potuit corpus Christi provehere, ita quod esset extra et supra convexum cœli empyrei : quia de ratione corporis non est esse in loco continente et circumscribente, quum nec cœlum empyreum sit ita in loco.
De his etiam scribit Henricus quintodecimo Quodlibeto, scrutando, an Christus ascendit super omnes cœlos.14 Et continetur responsio plene in præinductis, præsertim ex Thoma, Bonaventura atque Durando. Et inter cetera asserit : Super illud Apostoli, Quod autem ascendit, quid est nisi quia primum descendit?15 loquitur Glossa : Secundum corpus et animam ad cœlos ascendit. Ad cœlos namque spirituales Trinitatis ascendit, quando in sua incarnatione ad æqualitatem Dei Patris humanitas ejus assumpta est per unionem naturæ humanæ cum divina, secundum quam æqualis est Patri. — Et ad istud allegat hic doctor multas auctoritates. Et alii quidam conformiter scribunt.
Quocirca videtur dicendum, quod humanitas Christi dici non potest assumpta ad æqualitatem Dei Patris, quasi ipsa humanitas aut Christus secundum assumptam humanitatem, sit Patri æqualis, quum et ipsemet Christus locutus sit, Pater major me est:16 quod secundum Augustinum et omnes Catholicos, intelligendum est de Unigenito Patris secundum humanitatem assumptam. Omnis quippe creata essentia infinite est minor natura divina, seu unaquaque divina et increata persona. Sed et gratia Christi creata, et omnis perfectio suæ humanitati seu animæ formaliter intatis ascendit, quando in sua incarnatione hærens, essentialiter est finita, ab increata deitatis ac Dei Patris perfectione occumbens, distans, deficiens infinite. Hinc communiter dicitur, quod Christus secundum naturam divinam sedet ad Dei Patris dexteram, id est æqualitatem; atque secundum naturam assumptam sedet ad dexteram Patris, id est in potioribus ejus bonis, fruendo plenius et ineffabiliter felicius increatis divitiis Deitatis, quam quæcumque alia creatura. Quomodo ergo Christi humanitas in incarnatione ad Patris æqualitatem assumpta est? nisi sic intelligatur, quod assumpta est ad increatam Verbi æterni personalitatem, et suppositata in illa, ac Deitati hypostatice unita, ita quod Filius Dei Deus et homo, seu Christus in humana natura per incarnationem subsistens, vere æqualis est Patri, quamvis non secundum naturam humanam, quæ nec increata est nec infinita.
Footnotes
Chapter 142 of 201