Skip to the text

Quæstio 2

Præterea quæritur, An possumus Deum in hac vita immediate totaliterque diligere.

Videtur quod non, quia dilectio cognitionem consequitur; sed non valemus Deum in hac vita immediate cognoscere, nec ejus essentiam intueri : ergo nec immediate possumus eum diligere. — Præterea, non possumus Deum totaliter in hac vita cognoscere, ergo nec totaliter diligere. — Iterum, sicut Deus sua actualitate et cognoscibilitate transcendit in infinitum nostri intellectus capacitatem, propter quod non possumus totaliter cognoscere eum; ita et sua bonitate et amabilitate transcendit ac superat nostræ voluntatis facultatem : ergo nec immediate neque totaliter diligere possumus ipsum.

In contrarium est, quod objective Deum diligimus, ita quod dilectio nostra directe et immediate terminatur in ipsum.

Circa hæc Thomas conscribit: In potentiis ordinatis, ubi terminatur actus præcedentis potentiæ, incipit actus sequentis: quemadmodum actio intellectus incipit in termino imaginationis. Quamvis autem essentiam Dei intellectus noster in vita ista non videat immediate, tamen cognitio intellectus terminatur ad Deum: nam ipsum esse apprehendit ex ejus effectibus. Hinc actio voluntatis potest circa Deum nullo medio interveniente versari, sicque Deum immediate diligere, præcedentibus tamen motibus seu actibus multis ex parte intellectus. — Si autem objiciatur, quod intellectus est velocior voluntate; propter quod loquitur Augustinus, Præcedit intellectus, et sequitur tardus aut nullus affectus: ergo ad Deum pertingit velocius, imo et immediatius quam affectus. Dicendum, quod intellectus velocior est affectu quantum ad hoc quod prævenit voluntatem; affectus tamen amando magis pertingit ad intima rei, et sicut asserit Hugo, cognitio foris stat, ubi affectio intrat.

Insuper circa hoc, an diligamus Deum totaliter, advertendum quod ad dilectionem tria concurrunt, videlicet ipse diligens, dilectio et res dilecta: quorum unicuique correspondet proprius modus. Etenim res dilecta habet modum suæ diligibilitatis; diligens quoque habet modum quo est dilectivus, id est natus seu aptus diligere; modus vero dilectionis attenditur in comparatione diligentis ad dilectum, quia dilectio media est inter utrumque. Et ita de visione dicendum. Si ergo ly totaliter, dicat modum rei visæ et dilectæ in se, sic Sancti in patria vident, cognoscunt et diligunt Deum totaliter: quoniam sicut nihil est de essentia Dei quod non videant ac diligant (propter quod totum videre atque diligere perhibentur); sic nihil de modo quo Deus est, manet eis non visum aut non dilectum. Idem dicendum, si ly totaliter, dicat modum diligentis: quia secundum omnem modum suum, id est secundum totum posse, vident ac diligunt Deum, nihil suæ potentiæ subtrahentes visioni ac dilectioni divinæ. Porro si dicat modum dilectionis, sic neque totaliter diligunt Deum, nec totaliter vident eum. Modus namque dilectionis et visionis (ut patuit) attenditur in comparatione diligibilis atque visibilis ad diligentem et videntem; et modus quo Deus visibilis diligibilisque consistit, modum creaturæ transcendit, quum lux et bonitas Dei sint infinitæ. Ideo non videtur tam clare ac plene, nec amatur tam ferventer et intense, sicut ex sua natura visibilis ac diligibilis exstat; imo sic solum a se ipso totaliter videtur et diligitur, et ita sibi soli comprehensibilis est. — Hæc Thomas in Scripto.

Insuper in secunda secundæ, quæstione vicesima septima: Cognitio, inquit, fertur in cognitum secundum quod illud est in cognoscente.1 Deum autem in hac vita non valemus cognoscere nisi per creata, quæ divinam naturam plene nequeunt repræsentare nec in se ipsa ostendere: ideo Deum in isto exsilio immediate videre non possumus, quia nec per propriam speciem est in nobis sicut objectum nostræ cognitionis. Appetitus vero fertur in volitum secundum quod illud est in re. Hinc caritas etiam fertur immediate in Deum. Nam ubi cognitio sistit, dilectio incipit. — Præterea, quum dilectio inter amantem et amatum sit medium, uniens unum cum alio, dum quæritur, an Deus a nobis amari totaliter possit, totalitas ista referri potest ad Deum:2 sicque Deus totaliter diliggi potest ac debet, quoniam ipse totus et quidquid in ipso est, exstat amabile. Potest quoque ad amantem referri: et sic rursus totaliter debet et potest amari, quoniam rationalis creatura totis viribus debet ipsum diligere. Potest rursus totalitas hæc capi per comparationem diligentis ad dilectum, ut sit sensus: An Deus a creatura tantum queat amari, quantum ex sua bonitate amabilis est et amandus: sicque a se solo totaliter, id est perfecte et plene, potest amari. Hæc idem in Summa. — Concordat Petrus, Richardus, et alii plures.

Footnotes

  1. art. 4. ↩

  2. art. 5. ↩

Chapter 155 of 201