Skip to the text

Quæstio 3

A Mplius quæritur hic, Utrum dilectio qua Deum diligimus, habeat modum.

Videtur quod non, quia in præcepto quo illa jubetur dilectio, dicitur, Ex toto corde, ex tota virtute :1 et sic nulla mensura præfigitur ibi. — Secundo, quia secundum Bernardum libro De amando Deum, in hac dilectione modus est, sine modo diligere : quia quo plus, eo melius diligitur Deus. — Tertio, quia tenemur incomparabiliter plus amare Deum quam nos ipsos et cetera universa. — Quarto, dilectio attenditur ac mensuratur penes suum objectum : quumque divinæ dilectionis objectum sit bonitas increata, quæ infinitæ est amabilitatis, videtur quod sine mensura, imo in infinitum amanda sit.

In oppositum est, quod omne finitum habet modum. Discretio quoque, ut sanctus fatetur Bernardus, omni virtuti seu actui virtuoso præfigit et imprimit modum. — Iterum, in libro Sapientiæ dicitur Deo : Omnia in numero, pondere et mensura constituisti.2 Atque ut beatus asserit Augustinus, in omni creato inveniuntur species, modus et ordo.

Ad hoc Bonaventura respondet : Actus tripliciter habet modum. Primo, per limitationem ad se ipsum seu propriam speciem. Secundo, per aggregationem circumstantiarum. Tertio, ex mediatione inter superfluum et diminutum. Primo modo omnis actus virtutis creatæ habet modum: omnis namque virtus creata determinatæ exstat perfectionis. Secundo quoque modo finitus est et modum sortitur, quum nulus actus laudabilis meritoriusve consistat, nisi ad eum concurrant circumstantiæ debitæ, quæ ipsum modificant. Et his modis etiam caritas habet modum, non autem tertio modo : quia quum sit theologica virtus, objectum ejus est infinitum, ultra quod nil accipi potest.

Insuper, si quæratur, utrum teneamur hunc modum dilectionis Dei in hac vita implere : videtur quod non, quia impossibile est nos in hac vita actum infinitæ eminentiæ exercere; quum autem modo probatum sit dilectionem Dei modo carere, videtur esse infiniti vigoris. Secundo, nemo diligit Deum toto corde, nisi qui indesinenter et secundum extremum suum posse fertur et manet in ipso : quod fieri nequit in sæculo isto. In oppositum est, quod istud nobis præcipitur, atque ut ait Hieronymus, maledictus est qui dicit Deum homini impossibilia præcepisse. — Dicendum, quod modus iste uno modo est dispositio meriti, alio modo est præmii. Et hoc, secundum duplicem modum totalitatis cordis et mentis ac animæ. Dupliciter namque potest intelligi, quod amor Dei possideat totum cor. Primo sic, quod excludat omnem affectum extraneum; et tunc dominatur cordi perfecte ac plene : quod est, dum omnes motus cordis per amorem referuntur incessanter in Deum. Hæcque totalitas includit plenum dominium caritatis super motus inferiores. Secundo dicitur amor Dei totum cor possidere, quando excludit omnem affectum contrarium, ita quod nihil ametur supra Deum neque æqualiter ei : sicque diligit Deum toto corde qui eum super omnia amat. Prima totalitas non est viæ, sed patriæ; secunda habetur in via per gratiæ infusionem, quæ excludit omnem culpam mortalem. Et hoc secundo modo obligat istud præceptum; primo autem modo non obligat in præsenti, sed insinuat nobis ad quid tendere debeamus, ut jugiter studeamus proficere atque ad illam patriæ perfectionem appropinquare. Merito quoque istud præceptum taliter datum est, quoniam plenitudo legis est dilectio, ac finis præcepti;3 et item ut videntes nos a plena exsecutione deficere, humiliemus semper nos ipsos, nec æstimemus nos unquam apprehendisse, sed meliora et viciniora saluti quæramus.45 —

Hæc Bonaventura. Concordat Alexander in omne quod etiam ad tempus actum dilectionis divinæ interrumpere potest. Alia vero dilectionis hujus totalitas ponitur in præcepto ut nunc adimplenda, ut scilicet homo nihil omittat eorum quæ exhibere et agere debet in Dei amore : quæ totalitas excludit omne caritati contrarium, non autem id quod actum caritatis ad tempus intercipit, quia indesinenter explere actum virtutis sine omni interruptione, est Beatorum. Hæc Thomas in Scripto.

Insuper Thomas : Modus (ait) mensuram quamdam importat. Actus autem mensuratur ab eo quod est ratio agendi, sicut misericordia misero succurrendo, sumit mensuram ex quantitate miseriæ quæ movet ad succurrendum.6 Causa autem diligendi Deum est bonitas ejus, utique infinita. Quumque actus noster necessario sit finitus, non potest esse commensuratus rationi dilectionis. Hinc in præcepto dilectionis Dei non ponitur aliquis modus extra quem non oporteat progredi : imo quantumcumque diligat, semper ad anteriora extendit se ; et ob hoc dicitur modum non habere, quia non habet modum præfixum ultra quem non liceat aut expediat progredi. Quod etiam intelligendum est de actibus quos caritas elicit, non quos imperat. Itaque actus caritatis non est simpliciter infinitus aut infiniti vigoris, nec immodificatus vel sine discretione, sed quia præfixum non habet modum. — Præterea totum et perfectum, secundum Philosophum, idem sunt. Ratio quoque perfecti consistit in hoc ut nihil ei desit. Quod contingit dupliciter : primo, ut nil desit rei quod nata est habere; secundo, ut nihil desit ei illorum quæ debet habere : sicut quis habet debitam quantitatem, dum habet tantam quantam requirit natura humana, quamvis non habeat quantitatem gigantis, quam possibile est esse in natura humana. Prima ergo perfectio humanæ naturæ est in statu gloriæ, quando totum habebit quod possibile est esse in ea. Secunda perfectio est in statu naturæ conditæ, dum homo habuit totum quod habere debuit pro tempore illo. Juxta hæc, totalitas in dilectione Dei dupliciter consideratur. Primo, ut ei nil desit de his quæ homo potest in Dei amorem expendere, quin ea in dilectione exhibeat : quæ totalitas non ponitur in præcepto ut modo implenda, sed magis ostenditur, ut quo tendendum ac pertingendum sit agnoscatur. Nempe, per hanc totalitatem excluditur

Denique, in secunda secundæ affirmat : Modus est, quem unicuique rei propria præfigit mensura. Determinatio autem mensuræ quam modus significat, diversimode invenitur in mensuris ac mensuratis : quoniam in mensura invenitur essentialiter et per se, eo quod mensura se ipsam determinet, et mensurata modificet; in mensuratis vero, secundum quod mensuram attingunt. In mensura ergo nihil immodificatum accipi potest. Porro in agibilibus et appetibilibus mensura est finis, quia in talibus oportet mensuram ex fine accipere, secundum Philosophum secundo Physicorum. Hinc finis secundum se ipsum habet modum; ordinata vero ad finem, secundum quod fini proportionantur. Propter quod, secundum Philosophum primo Politicorum, appetitus ipsius finis in actibus omnibus est absque modo ac termino (medicus namque sanitatem producit quantumcumque bonam potest);7 mediorum vero ad finem, est terminus. Quum ergo dilectio Dei sit omnium humanarum actionum affectionumque finis, non est in ea modus sic quod in ea possit esse excessus, sicut in mensuratis contingit. Est tamen modus in ea secundum quod in ipsa mensura est quidam modus : non quod in ea valeat esse minus aut plus, sed quo magis habetur, eo est melius; et ita in dilectione est modus, quia quo magis Deus diligitur, tanto perfectior consistit dilectio. Hæc in Summa. secundum intentionem præcipientis impletur, ita ut usque ad ipsius intentionem perveniatur. Sicque, secundum Augustinum libro de Perfectione justitiæ, præceptum caritatis non nisi in patria adimpletur, quia tunc homo Deo omnino atque omnimode subjicietur : quod est intentio Dei hoc præceptum jubentis. Secundo imperfecte, dum usque ad intentionem præcipientis non pervenitur, non tamen contra intentionem jubentis aliquid agitur sive admittitur : sicque præceptum istud impletur in via. Hæc ibi.

Alibi vero super hoc plenius scribit, dicendo : Præceptum dilectionis Dei tripliciter potest exponi. Primo, ut homo jugiter toto corde sine interpolatione feratur et demoretur ex caritate in Deo : quod non agitur nisi in patria. Secundo, ut sic homo toto corde diligat Deum omni tempore opportuno, ut ea devitet quæ caritati directe contrariantur, ut odium et omne mortale peccatum : sicque cadit sub præcepto quoad universos viatores. Tertio, ut etiam illa vitentur quæ caritatis profectum solent specialiter impedire, et eam occasionaliter exstinguere, ut sunt carnales deliciæ, temporales divitiæ, propriæ voluntatis libertas, et consimilia quædam, quæ Christus vitari ac relinqui consuluit : et ita præcepti hujus impletio ad religiosos et eos qui in perfectionis sunt statu, pertinere asseritur.

In præhabitis sententialiter continentur scripta Petri, Richardi, Durandi et aliorum, de ista materia.

Footnotes

  1. Marc. xii, 30. ↩

  2. Sap. xi, 21. ↩

  3. Rom. xiii, 10. ↩

  4. Hebr. vi, 9. ↩

  5. Philipp. iii, 13. ↩

  6. q. xxvii, a. 6. ↩

  7. art. 6. ↩

Chapter 156 of 201