Skip to the text

Distinctio 37

A. De decem præceptis, quomodo contineantur in

duobus mandatis caritatis.

SED jam distributio Decalogi, quæ in duobus mandatis completur, consideranda est. Habet enim Decalogus decem præcepta, quæ sunt decachordum psalterium : quæ sic sunt distributa, ut tria quæ sunt in prima tabula, pertineant ad Deum, scilicet ad cognitionem et dilectionem Trinitatis; septem quæ sunt in secunda tabula, ad dilectionem proximi.

Aug. Sermo 9, c. 5.

B. De primo præcepto.

Primum in prima tabula est :1 Non habebis deos alienos; non facies tibi sculptile neque omnem similitudinem, etc. Hæc Origenes dicit esse duo mandata, sed Augustinus unum. Hoc enim ipsum quod dixerat, Non habebis deos alienos, perfectius explicat, quum prohibet coli figmenta, scilicet idolum vel similitudinem alicujus rei. Quæ duo Origenes ita dicit distare, ut idolum sit quod nihil habet simile sui; similitudo vero, quod habet speciem alicujus rei. Verbi gratia, si quis in auro vel in ligno vel alia re faciat speciem serpentis vel avis vel alicujus rei, et statuat ad adorandum, non idolum, sed similitudinem fecit; qui vero facit speciem quam non vidit oculus, sed animus sibi finxit, ut si quis humanis membris caput canis vel arietis formet, vel in uno habitu hominis duas facies, non similitudinem, sed idolum facit, quia facit quod non habet aliquid simile sui. Ideo dicit Apostolus, quia

Origen. in Exod. hom. 8, n. 2, 3.

Aug. Quæst. in Heptateuch. lib. II, q. 71, n. 1.

I Cor. viii, 4. idolum nihil est in mundo. Non enim aliqua ex rebus constantibus assumitur

Aug. in Joann. tract. 1, n. 13. exponit illud, Idolum nihil est in mundo : Id est, inter creaturas mundi non est forma idoli. Materiam enim formavit Deus, sed stultitia hominum formam dedit.

Ibidem. Quæcumque facta sunt naturaliter, facta sunt per Verbum; sed forma hominis in idolo non est facta per Verbum, sicut peccatum non est factum per Verbum, sed est nihil, et nihil fiunt homines quum peccant. Sed quæritur, quomodo hic dicatur forma idoli non esse facta per Verbum, quum alibi legatur : Omnis forma, omnis compago, omnis concordia partium facta est per Verbum. Hoc autem a diversis varie solvitur. Quidam enim dicunt, omnem formam et quidquid est, a Deo esse in quantum est, et formam idoli in quantum est, vel in quantum forma est, a Deo esse, sed non in quantum idoli est, id est, posita ad adorandum. In hoc enim non est creatura, sed perversio creaturæ : sicut illud quod peccatum est, in quantum peccatum est nihil est; et homines quum peccant, nihil fiunt, quia ab illo qui vere est, separantur. Unde Hieronymus : Quod ex Deo non est, qui solus vere est, non esse dicitur. Ideoque peccatum, quod nos a vero esse abducit, nihil esse vel non esse dicitur. Alii vero dicunt, omnem formam, quæ scilicet naturaliter est, et omne quod naturaliter est, esse a Deo; sed forma idoli non est naturaliter, quia naturæ justitiæ non servit. Id enim naturaliter esse dicitur, quod simplici naturæ justitiæ, quæ Deus est, militat, non resultat, et naturam creatam non vitiat. — Secundum

Hier. in Ezech. xxvi, 19. præceptum est : Non assumes nomen Dei tui in vanum. Quod est dicere secundum litteram : Non jurabis pro nihilo nomen Dei. Allegorice vero præcipitur, ut non putes creaturam esse Christum Dei Filium, quia omnis creatura vanitati subjecta est, sed æqualem Patri. — Tertium vero præceptum : Memento ut diem sabbati sanctifices. Ubi secundum litteram præcipitur sabbati observantia; allegorice vero, ut requiem et hic a vitiis, et in futuro in Dei contemplatione, exspectes ex Spiritu Sancto, id est ex caritate et dono Dei, non quod Spiritus Sanctus sine Patre et

Exod. xx, 7. Isid. Quæst. in Exod. c. 29, n. 3. Rom. viii, 20. Filio hoc operetur. Accepit utique Ecclesia hoc donum, ut in Spiritu Sancto fiat

Exod. xx, 8. Hugo, de Sacram. lib. 1, p. xii, c. 6. remissio peccatorum : quam remissionem quum Trinitas faciat, proprie tamen ad

Aug. Sermo 71, n. 28. Spiritum Sanctum dicitur pertinere, quia ipse est spiritus adoptionis filiorum, ipse est Patris et Filii amor et connexio vel communitas. Ideoque et justificatio nostra et requies ei attribuitur sæpius. Hæc sunt tria mandata primæ tabulæ ad Deum pertinentia. Et primum quidem, quod est de uno Deo colendo, pertinet ad Patrem, in quo est unitas vel auctoritas; secundum ad Filium, in quo est æqualitas; tertium ad Spiritum Sanctum, in quo est utriusque communitas.

Rom. viii, 15. In secunda vero tabula septem erant mandata, ad dilectionem proximi pertinentia. Quorum primum ad patrem carnalem refertur, sicut primum primæ tabulæ ad

C. De mandatis secundæ tabulæ.

Hugo, Summa Sent. tract. iv, c. 4. In secunda vero tabula septem erant mandata, ad dilectionem proximi pertinentia. Quorum primum ad patrem carnalem refertur, sicut primum primæ tabulæ ad

Patrem cœlestem, quod est : Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longævus super terram, scilicet viventium.2 Parentes vero sic sunt honorandi, ut eis debita reverentia exhibeatur, et necessaria ministrentur. — Secundum est :3 Non occides. Ubi secundum litteram actus homicidii prohibetur, secundum spiritum vero etiam voluntas occidendi. Unde huic mandato secundum litteram fit superadditio in Evangelio, quia littera Evangelii exprimitur quod legis littera non exprimebatur. Evangelii littera exprimit intelligentiam spiritualem, id est, quam spirituales habent, et secundum quam spiritualiter vivitur; littera legis sensum carnalem, id est, quem carnales habent, et secundum quem carnaliter vivitur, cui facta est superadditio. — Tertium est : Non mœchaberis, id est, ne cuilibet miscearis, excepto fœdere matrimonii. A parte enim totum intelligitur.4 Nomine ergo mœchiæ omnis concubitus illicitus, illorum quoque membrorum non legitimus usus, prohibitus debet intelligi. — Quartum est : Non furtum facies. Ubi sacrilegium et rapina omnis prohibetur. Non enim rapinam permisit qui furtum prohibuit, sed furti nomine bene intelligi voluit omnem illicitam usurpationem rei alienæ. Sacrilegium tribus modis committitur :5 quando scilicet vel sacrum de sacro, vel non sacrum de sacro, vel sacrum de non sacro aufertur. Sacrum vero dicitur, quidquid mancipatum est cultui divino, ut ecclesia vel res ecclesiæ. Hic etiam usura prohibetur, quæ sub rapina continetur.

Hugo, Summa Sent. tract. IV, c. 6.

Aug. Quæst. in Heptateuch. lib. II, q. 71, n. 4.

Unde Hieronymus : Usuras quærere, vel fraudare, aut rapere, nihil interest. Commoda fratri tuo, et accipe quod dedisti, et nihil superfluum quæras, quia superabundantia in usura computatur. Est enim usura, ut ait Augustinus, quum quis plus exigit in injuria vel qualibet re, quam acceperit. Item Hieronymus : Putant aliqui usuram tantum esse in pecunia; sed intelligant usuram vocari superabundantiam, scilicet quidquid est, si ab eo quod dederit, plus est : ut si in hieme demus decem modios, et in messe quindecim recipiamus. — Si vero quæritur de filiis Israel, qui Domino jubente, ab Ægyptiis mutuaverunt vasa aurea et argentea et vestes pretiosas, et asportaverunt, utrum furtum commiserint; dicimus, eos qui ut parerent Deo jubenti, illud fecerunt, non fecisse furtum, nec omnino peccasse. Unde Augustinus :

Hugo, Summa Sent. tract. IV, c. 4.

Aug. ubi supra.

Hier. in Ezech. XVIII, 8.

Israelitæ non furtum fecerunt, sed Deo jubenti ministerium præbuerunt. Hoc enim Deus jussit, qui legem dedit : sicut minister judicis sine peccato occidit quem lex præcipit occidi; sed si id sponte faciat, homicida est, etiam si eum occidat quem scit a judice occidendum. Infirmi autem qui ex cupiditate Ægyptios deceperunt, magis permissi sunt hoc facere illis qui jure talia passi sunt, quam jussi. Hic oppositur, quod etiam boni in isto opere peccaverunt, quia naturalem legem, cui concordat Evangelium et lex moralis præceptionis, transgressi sunt, quæ est :6 Quod tibi non vis fieri, alii ne feceris. Quam Veritas scripsit in corde hominis : et quia non legebatur in corde, iteravit in tabulis, ut voce forinsecus admota rediret ad cor, et ibi inveniret quod extra legeret. Hanc ergo illi prævaricari videntur in illo facto, aliis facientes quod nolebant sibi fieri. Sed ibi subintelligendum est injuste, ut non alii scilicet injuste facias quod tibi non vis fieri : alioqui hujus prævaricator est judex, dum punit reum, nolens aliquid tale sibi fieri. Ita etiam et illud Domini verbum,

Aug. Quæst. in Heptateuch. lib. II, q. 39.

Omnia quæcumque vultis ut faciant vobis homines, etc., de bonis accipiendum est quæ nobis invicem exhibere debemus.7 — Quintum præceptum est:8 Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium. Ubi crimen mendacii et perjurii prohibetur. Solet autem quæri, utrum prohibitum sit omne mendacium. Quidam dicunt, illud tantum prohiberi quod obest et non prodest ei cui dicitur.9 Tale enim non est adversus proximum, ut ideo videatur hoc addidisse Scriptura. Sed de mendacio est magna quæstio, quæ nec cito explicari potest.

SUMMA

DISTINCTIONIS TRICESIMÆ SEPTIMÆ

JAM Magister compendiose tractavit de virtutibus, donis, beatitudinibus, fructibus; hic breviter tractat de decem præceptis, ad quæ cetera reducuntur. Itaque docet Decalogum in duabus tabulis fuisse descriptum, atque in prima tabula fuisse tria præcepta, in secunda septem: quod qualiter sit intelligendum, infra dicetur. In hac quoque distinctione prosequitur de quatuor præceptis, in sequenti de quinto.

Footnotes

  1. Exod. xx, 3, 4. ↩

  2. Exod. xx, 12. ↩

  3. Ibid. 13. ↩

  4. Exod. xx, 14. ↩

  5. Exod. xx, 15. ↩

  6. Tob. IV, 16. ↩

  7. Matth.vii, 12. ↩

  8. Exod. xx, 16. ↩

  9. Aug.Quæst. in Heptateuch. lib. II, q. 71, n. 6. ↩

Chapter 188 of 201