Quæstio 1
Hic quæritur primo De multiplici differentia legalium præceptorum, et utrum omnia illa reducantur ad præcepta Decalogi, hoc est ad decem præcepta in tabulis duabus descripta.
Itaque advertendum, quia (ut scribit Guillelmus Parisiensis in libro de Fide et legibus) in veteri Testamento Deus omnipotens per Moysen triplicia dedit præcepta. Prima et principalia erant moralia, quæ sunt de dictamine naturalis rationis, et de virtutibus quibus colitur Deus, ac de evitandis peccatis. Secunda erant præcepta cærimonialia, quæ erant jussiones divinæ de ritu et cærimoniali observantia in cultu divino. Tertia erant præcepta judicialia, quæ determinabant modum servandi justitiam inter concives et proximos. — De his quoque et litteralibus ac spiritualibus rationibus præceptorum istorum, diffuse ac plene scribit Alexander super hunc tertium.
Thomas vero in prima secundæ super his egregie scribens:1 Divinæ (inquit) legis intentio est, homines convenienter disponere tam quoad se ipsos, quam quoad Deum. Quorum utrumque est de lege naturæ, seu naturalis rationis dictamine in communi. Oportuit vero determinari utrumque in speciali, quantum ad modum collendi Deum, et item quantum ad modum servandi justitiam inter homines ipsos. Ille ergo præcepta quæ determinant præcepta moralia quoad Deum, assignando speciales modos seu ritus cultus divini, cærimonialia appellantur; quæ autem determinant præcepta moralia quantum ad homines, tradendo speciales modos servandi justitiam inter homines, judicialia nuncupantur. Nempe quum homo ex corpore et anima componatur, ordinatur ad Deum non solum per interiores spiritualesque actus, qui sunt credere, sperare, diligere, verum etiam per actus exteriores ac corporales, ut sunt sacrificare, offerre, per quæ homo interiorem subjectionem ac servitutem ad Dominum profitetur.2 Atque de hujusmodi exterioribus actibus cærimonialia dantur præcepta. Præcepta ergo cærimonialia ac judicialia legis Mosaicæ, divina institutione sortiuntur virtutem, et per Moysen data sunt, et in Exodo ac aliis Moysis libris descripta. Insuper præter præcepta præfata, erant in lege quædam præcepta quæ non erant simpliciter necessaria ad salutem, sed præcipiebantur tanquam utilia et ad principalium observantiam præceptorum accommoda, ut est illud in Exodo :3 Si acceperis pignus a proximo tuo, ante solis occasum restituas ei.4 Quæ proprie non vocantur præcepta (non enim simpliciter obligant), sed mandata. Idcirco ait Hieronymus : In præceptis justitia, in mandatis vero est caritas. — Denique, quamvis cuncta præcepta moralia naturali pateant ratione, non tamen æqualiter. Nam aliqua adeo plana sunt, ut prolata, mox omnibus innotescant, sicut de honoratione parentum, de homicidio evitando. Quædam vero consideratione circumstantiarum egent majori, ut illud, Coram cano capite consurge, et honora personam senis.5 Nonnulla quoque indigent illuminatione, ut de sculptilibus non fiendis. — Insuper, decem præceptorum tria prima spectant ad Deum. Tria namque debet subditus principi seu prælato. Primo fidelitatem, ne ejus honorem exhibeat alieno. Hanc fidelitatem Altissimo impendendam jubet ac respicit primum præceptum, quo dicitur : Non habebis deos alienos. Secundo reverentiam, ne offendatur.6 Ad quod pertinet secundum mandatum : Non assumes nomen Dei tui in vanum.7 Tertio debitum famulatum. Ad quod pertinet tertium illud præceptum : Memento ut diem sabbati sanctifices. — At vero cærimonialia veteris legis dividuntur in sacrificia, in sacra, in sacramenta et in observantias.8 Cærimonialia ad exteriorem Dei pertinent cultum. Sacra vero dicuntur instrumenta cultus divini, ut templum, vestis, phialæ, mortariola. Sacramenta autem sunt consecrationes et hostiæ ministrorum templi. Observantiæ vero pertinent ad specialem conversationem ministrorum tabernaculi Dei. Amplius, præcepta judicialia præstitit Deus Judæis, per quæ justitia conservaretur inter ipsos, videlicet inter præsidentes et subditos, inter concives, inter intraneos atque extraneos, inter parentes et sobolem, inter conjugatos, inter patremfaq. c, a. 1.91011 milias et operarios ac mercenarios. Constituit quoque pœnas in transgressores. Hæc Thomas in prima secundæ, ubi de omnibus his diffuse et eleganter prosequitur. suetudinem, qua multi in peccata præcipitabantur, jam apud multos ratio naturalis, in qua scripta erant, fuit obtenebrata. Secundo, quia etsi in aliquibus viguit ratio naturalis, tamen amor boni in eis defecit : idcirco per quamdam legis obligatoriæ coactionem ad bonum fuerant inducendi. Tertio, ut ad opera virtutum non solum inclinaret natura, sed etiam divini imperii reverentia. Quarto, ut magis memoria tenerentur, atque frequentius in cogitatione versarentur. Denique, præcepta ista quæ sunt quasi principia quædam legis naturalis, oportuit potius in scriptis redigi, quam principia rationis speculativæ : quoniam passiones et vitia non corrumpunt ita judicium rationis speculativæ, ut practicæ. sum modi utatur in assignandis præceptis qui competat viæ seu processui ad virtutes : qui modus est, ut ex his quæ magis in promptu sunt, ad difficiliora tendatur ; quemadmodum in disciplinis, ex notioribus ad minus nota proceditur. Ideo legislator in decem istis præceptis, quæ sunt quasi prima legis initia, prohibuit illa seu præcepit quæ primo occurrunt facienda vel dimittenda euntibus ad virtutes ; atque ex his intelligi voluit ea quæ in his tanquam in suis principiis includuntur. Propter quod plura posuit negativa quam affirmativa, quoniam promptius faciliusque consistit mala dimittere, quam bona peragere. In malis quoque, prohibuit ea quæ mox in primo adspectu mala videntur; sic et in bonis, ea præcepit quæ bona et justa esse unicuique patet. — Et si objiciatur, quod in præceptis negativis non jubetur aliquis actus, ergo non est meritorium ea implere, quum merita in aliquo actu consistent; dicendum, quod quamvis in præceptis negativis privetur actus exterior, includitur tamen actus interior rationis eligentis repressionem cupiditatis aut concupiscentiæ quæ ad actus inclinat illicitos, et in hoc meritum collocatur. — At vero per prohibitionem mœchationis intelligitur prohibitio omnis illiciti concubitus. Quamvis enim via syllogistica, prohibitio mali in prohibitione majoris mali non includitur, quia non sequitur, Majus malum est dimittendum, ergo et minus malum; includitur tamen in illo, eo modo quo ea quæ ex seminibus naturæ progrediuntur, in rationibus seminalibus continentur. Sicut enim natura ex parvis seminibus in maximas arbores proficit, ita et lex ex his quæ in principio in promptu sunt, tendit in ea quæ quandoque difficiliora exsistunt et perfectiora. Hinc et per falsum testimonium prohibetur omne mendacium, per furtum omnis quæstus turpis illicitus, sicque de aliis. — Hoc quoque sciendum, quod præceptum de observantia sabbati, quantum ad temporis determinationem, cærimoniale fuit magis quam morale. Substantia tamen præcepti exstat moralis, ut sic aliquo die hebdomadæ specialiter Deo vacetur. Fuit etiam institutum in memorationem beneficii creationis.
Præterea, hæc præcepta recte sunt ordinata, utpote secundum quod primo et principaliter facienda vel omittenda occurrunt: quia in spirituali vita, ad cujus directionem Decalogus datus est, ratio agendi est Deus tanquam finis. Idcirco præcepta ad Deum ordinantia, prius ponuntur. Inter quæ talis ordo servatur, ut illud primo ponatur cujus contrarium magis a Deo elongat: quia gradatim Deo appropinquamus, a remotioribus, id est a gravioribus vitiis discedendo. Ideo idololatria primitus prohibetur, deinde irreverentia jurandi vane per ipsum, et tertio jubetur quies mentis in Deo, per quam homo præsertim propinquat Deo. In præceptis etiam secundæ tabulæ idem ordo servatur, quoniam primo ponitur illud præceptum quod primo in bona conversatione occurrit. Quumque prius sit homini ordinatio ad domesticos quam ad extraneos, præceptum de honoratione parentum præmittitur, et subjunguntur prohibitiones eorum quæ primo et principaliter sunt cavenda. Inter quæ potissimum est homicidium, deinde mœchatio, consequenterque furtum: quæ hoc ordine prohibentur, et sunt numenta operis; post quæ prohibetur falsum testimonium, quod est prohibitio oris; ultimo autem ponitur prohibitio concupiscentiæ, in qua virtutis consistit perfectio.
Præterea, hæc præcepta sufficienter numerantur, ita quod solum sunt decem. Lex quippe civilis suis præceptis dirigit hominem in actionibus ad alterum in vita politica, quæ non est nisi hominis ad hominem. Unde secundum Philosophum decimo Ethicorum, derisibiles sunt qui transferunt laudes politicæ vitæ in Deum. Sed quia lex divina dirigit nos suis præceptis in spirituali vita, qua societatem habemus non solum ad proximos, sed item ad Deum, juxta illud, Societas vestra sit cum Deo Patre et Filio ejus Jesu Christo; idcirco oportuit præcepta legis divinæ hoc modo distingui, quod quædam dirigerent hominem in his quæ spectant ad Deum, quæ dicuntur præcepta tabulæ primæ; quædam vero in his quæ spectant ad proximum. Ordinatur autem homo ad Deum tripliciter. Primo, per cordis meditationem, juxta illud Psalmi: Vacate, et videte quoniam suavis est Dominus. Ad quod ordinatur tertium præceptum, quod est
I Joann. I, 3.
Ps. XXXIII, 9. sanctificatio sabbati, quo aliquod tempus deputatur ad vacandum divinis, cessando ab omnibus quæ perturbare queunt hoc otium. Secundo, per reverentiam oris : quod fit dum Deus laudatur, et nomen ejus cum reverentia enuntiatur.12 Quumque in reverentia nominis divini primo occurrat vanitatem vitare, quam laudes debitas ei exsolvere; ideo in secundo præcepto dicitur, Non assumes nomen Dei tui in vanum. Tertio, ut in opere debita Deo servitus impendatur, quæ latria nominatur, ad cujus actum ordinatur primum præceptum similiter per prohibitionem contrarii. — Ad proximum quoque ordinatur homo dupliciter. Primo, ut beneficium ei impendat, quod parentibus potissime est agendum. Unde in primo secundæ tabulæ præcepto honoratio parentum præcipitur, in quo intelligitur omne beneficium proximo impendendum. Secundo, ut proximo nocumentum non inferatur. Quod contingit tripliciter. Primo, quantum ad cor. Sicque sunt ultima duo præcepta : Non desiderabis uxorem proximi tui ; et, Non concupisces domum.13 Secundo potest proximo nocumentum inferri ore. Quod prohibetur quinto præcepto, Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium :14 in quo juxta regulam prius datam, detractio, objurgatio et omnia talia prohibentur.15 Tertio, infertur proximo nocumentum opere : et hoc dupliciter. Primo, dum ei subtrahuntur necessaria vitæ; et ita est quartum præceptum, Non furtum facies. Secundo, dum ipsi vitæ impedimentum paratur : quod dupliciter accidit. Primo, contra proximi vitam in se ipso;16 et de hoc est secundum præceptum, Non occides : in quo omne nocumentum in personam prohibetur. Secundo, contra vitam qua quis vivit in prole, quæ idem est specie; et contra hoc est tertium præceptum, Non mœchaberis :17 quoniam adulterium est contra certitudinem prolis.
Quæritur quoque, an omnia legis præcepta ad hæc decem queant reduci. Videtur quod non. Primo, quia in præceptis cærimonialibus et judicialibus plurima continentur quæ nullam videntur habitudinem, condependentiam, connexionem aut reducibilitatem habere ad quæcumque præcepta Decalogi : ut quod pullus aviculæ non capiatur una cum sua matre, et ut hædus non coquatur lacte suæ matris;1819 item, quod capra aut hircus in Dei sacrificio offeratur;20 et rursus, quod auricula servi volentis cum domino suo permanere, subula perforetur, et multa similia.21 Secundo, vitiorum tam diversæ sunt species et genera tam remota, ut nequaquam videantur ad hæc decem posse reduci. Tertio, non apparet ad quod præceptorum istorum reducantur pusillanimitas, infidelitas, stultiloquium. — In oppositum est dictum commune, et quod hæc decem reducantur ad duo; imo cuncta reducuntur ad præceptum caritatis Dei, quæ finis est omnium præceptorum, consiliorum, prohibitionum, documentorum et operationum.22
Et respondendum, quod in rebus naturalibus triplex est cursus. Nam quædam sunt quæ nunquam deficiunt, et ex natura sua hoc habent. Quædam autem fiunt frequenter, et in paucioribus seu raro deficiunt aut impediuntur. Alia vero sunt raro vel in parte minori. Ea quoque quæ semper sunt, causa et ratio sunt eorum quæ sunt frequenter et raro : ideo ista reducuntur in ea quæ semper sunt, ut sexto Metaphysicæ probatur : quemadmodum motus cœlestes, qui semper sunt, causæ sunt pluviarum, ventorum, et consimilium impressionum, quæ frequenter eodem modo eveniunt; et utraque ista sunt causa casualium motuum, ut inventionis thesauri, secundum quod homo ex pluvia aut simili impressione, quæ in cœlestem reducitur motum, habet occasionem fodiendi in agro, ubi thesaurum invenit. Conformiter est de legibus quibus actus diriguntur humani. Quædam enim sunt leges naturali inditæ rationi, quæ sunt prima mensura et regula omnium actuum humanorum; et hæ nullo modo deficiunt, sicut nec regimen rationis deficere valet ita ut esse non debeat. Et hæ leges jus naturale dicuntur. Quædam vero sunt leges quæ secundum id quod sunt, rationem habent ut observentur, aliquibus tamen casibus aut circumstantiis concurrentibus, cessat et impeditur observatio earumdem : ut quod depositum deponenti reddatur, gladius tamen deponenti furioso reddi non debet. Istæque leges assimilantur his quæ frequenter accidunt in natura : ideo directe et immediate ad naturale jus reducuntur. Propter quod Tullius in primo Rhetoricæ nominat hujusmodi, jus a naturali jure profectum. Quædam etiam leges sunt quæ secundum se consideratæ, nullam suæ observationis rationem videntur habere, sed rationem hujusmodi assequuntur ex quibusdam concurrentibus, quæ faciunt decentiam observandi; et talia assimilantur his quæ raro accidunt in natura. Unde sicut illa non reducuntur in causas naturales, nisi omnium observato concursu quibus aliquis rarus contingat eventus; ita et hujusmodi legalia, quæ dicuntur jura positiva, reducuntur ad legem naturæ, non secundum se absolute, sed consideratis omnibus particularibus circumstantiis quæ faciunt suæ observationis decentiam. Sicque patet quod omnia divinæ ac civilis legis præcepta ad hæc decem præcepta modo aliquo reducuntur. — Hæc omnia Thomas in Scripto.23
Insuper, in secunda secundæ, quæstione centesima vicesima secunda : Præcepta (inquit) Decalogi sunt prima legis principia, quibus tanquam manifestissimis naturalis ratio mox assentit. Ratio autem debiti quæ ad præceptum requiritur, manifestissime apparet in ipsa justitia, quæ est ad alterum. Nempe in his quæ sunt ad se ipsum, primo videtur quod homo sit quasi dominus sui ipsius propter libertatem innatam, possitque facere circa se quod libet. In his vero quæ ad alterum sunt, clare constat quod unus sit alteri obligatus ad reddendum ei quod debet : hinc præcepta Decalogi ad justitiam oportuit pertinere. Unde tria prima præcepta sunt de actibus religionis seu latriæ, quæ est dignissima justitiæ pars; quartum præceptum est de actu pietatis, id est honoratione parentum, quæ est justitiæ pars secunda; alia quoque sex præcepta dantur de actibus justitiæ communiter dictæ. — Denique intentio Dei, legislatoris nostri, est homines facere virtuosos. Virtus autem seu bonitas ad voluntatem potissime pertinet, per quam homo omnibus rebus et donis Dei utitur bene. Bonitas demum voluntatis attenditur in ordine ad suum objectum, quod est ultimus finis. Ideo primum præceptum tanquam veræ religionis fundamentum, est de cultu unius veri Dei, ad quem cetera universa referre oportet. — Et sicut in primo præcepto superstitio prohibetur, quæ veræ religioni secundum excessum opponitur; sic in secundo præcepto hoc, Non assumes nomen Dei tui in vanum, vitium irreligiositatis vetatur, quæ religioni contrariatur secundum defectum: quia utrumque oportet excludi ab homine, antequam in religiosa vita seu Dei cultu fundetur. Hoc ergo præcepto inhibetur omnis falsa et vana juratio, atque ex consequenti omnis infidelis ac prava nominis divini assumptio. Propter quod quædam glossa exponit præceptum hoc : Ne quis Dei Filium puram asserat creaturam; et alia dicit glossa : Ne nomen Dei ligno aut lapidi adscribatur. — Amplius, tertio præcepto jubetur cultus Dei exterior, dum sanctificatio sabbati præcipitur. Etenim duo prima præcepta, videlicet, non habere deos alienos, nec nomen Dei in vanum assumere, prohibuerunt impedimenta cultus divini. Nunc ergo tertio præcepto mandatur id per quod homo in vera religione fundatur, cujus est Deo cultum cærimoniamque afferre. Et sicut sacra Scriptura tradit nobis spiritualia sub imaginibus sensibilium rerum, ita in isto præcepto mandatur cultus Dei per aliquod simile signum, quod est sanctificatio sabbati, quæ servabatur in commemorationem beneficii creationis, a qua Deus die septima requieart. 2.2425 vit. In observantia demum sabbati duo pensantur : quorum unum est finis, videlicet Deo vacare; aliud est, a servilibus cessare operibus, juxta illud Levitici :26 Omne opus servile non facietis in eo. Triplex autem est servitus. Una, qua homo male vivendo servit diabolo et peccato. Secunda, qua homo servit homini : quæ servitus non est secundum mentem, sed secundum corpus. Ideo opera servilia hoc modo sunt corporalia. Tertia est servitus latriæ, qua Deo servitur : quæ servitus est in sabbato maxime frequentanda. Hinc circumcisio et ministratio Dei in templo, licebant in sabbato, circumductio quoque arcæ per circuitum Jericho. Conformiter, actus spirituales docendi verbo aut scripto, opera etiam communia servis et liberis, sicut de necessariis sibi providere, damna vitare, licent in sabbatis. Sicque licebat tunc pecora adaquare, solvere et ligare, pro justis et rationabilibus causis pugnare. Nec pecavit Elias per quadraginta dies ambulando, a facie Jezabel fugiendo. Unde et Christus excusavit discipulos, qui sabbato spicas collegerant. Similiter opus corporale ad corporalem salutem seu sanitatem ordinatum, ut curare infirmum, est sabbato licitum. Et quoniam Scribæ et Pharisæi præceptum de sanctificatione sabbati male intelligebant, Christum de violatione sabbati increpabant frequenter, qui eorum imperitiam suis convicit responsis.27 Postremo, observatio sabbati, id est diei solennis seu festivæ, non tam stricte præcipitur in evangelica lege sicut in lege Mosaica, quia ex ordinatione Ecclesiæ succedit sabbato legis. Nec est jam ita figuralis ut tunc. Hæc Thomas in Summa.
Concordat Petrus, et insuper quærit : Quot præcepta fuerunt in qualibet tabula. Et videtur quod tria in una, et septem in alia : hoc enim communiter dicitur, et B. Augustinus hoc protestatur. Secundum Origenem vero, quatuor præcepta erant in tabula prima, et sex in alia. — Et respondendum, quod Josephus fidelis Judæorum historiographus, affirmat quod in qualibet
III Reg. xix, 8. tabula erant quinque præcepta. Scriptura autem fit causa memoriæ. Idcirco præcepta tabulis sunt inscripta propter recordationem legis divinæ. Ipsam vero contingit dupliciter ordinare. Primo, secundum ordinem rei gestæ : et sic ordinat Josephus. Ad litteram namque quinque præcepta erant scripta in tabula prima, totidemque in secunda. Secundo, penes ordinem rei gerendæ : et sic ordinat Augustinus, ponendo primo ac separatim in tabula una præcepta ordinantia ad Deum, deinde ordinantia ad proximum, attribuendoque illis primam tabulam secundum appropriationem, non secundum proprietatem. Secundum ordinem autem rei gerendæ, dupliciter ordo præceptorum accipitur : primo, ex parte materiæ quæ ordinatur; secundo, ex parte finis. Primo modo ordinat Origenes : unde quatuor ponit in prima tabula, distinguens hæc duo, Non habebis deos alienos, et, Non facies tibi sculptile :28 in quorum primo prohibetur adoratio idoli, id est statuæ nihil simile in rerum natura habentis; in secundo, adoratio sculptilis vel similitudinis, id est statuæ habentis quid simile in rerum natura. In secunda tabula ponit tantum sex præcepta, dicens idem esse præceptum de vitanda concupiscentia uxoris proximi et possessionum ipsius. Secundo modo et melius ordinat Augustinus, ponens tria præcepta in tabula prima, dicens eamdem prohibitionem de adoratione idoli et sculptilis : quia utrumque fit ad finem eumdem, utpote ad colendum verum Deum. Atque in secunda tabula ponit septem, dicens duas esse prohibitiones de concupiscentia uxoris proximi et rerum ipsius : quoniam alio fine concupiscitur uxor, puta ad voluptatem; et alio fine possessio, puta ad cupiditatem. Hæc Petrus.
Concordat Richardus, Albertus quoque. Bonaventura et alii quidam, circa hæc plura inquirunt, de quibus pertranseo, quia in diversis opusculis inde conscripsi, et præsertim in tractatu de Vitiis et virtutibus.
Footnotes
-
q. xcix, a. 4. ↩
-
art. 3. ↩
-
Exod. xxii, 26. ↩
-
art. 5. ↩
-
Lev. xix, 32. ↩
-
Exod. xx, 3. ↩
-
Ibid. 7. ↩
-
Ibid. 8. ↩
-
art. 5. ↩
-
q. c1, a. 4. ↩
-
q. c1v. ↩
-
Exod. xx, 7. ↩
-
Ibid. 17. ↩
-
Ibid. 16. ↩
-
Ibid. 15. ↩
-
Ibid. 13. ↩
-
Ibid. 14. ↩
-
Exod. xxiii, 19. ↩
-
Deut. xxii, 6. ↩
-
Lev. iv, 23, 28. ↩
-
Exod. xxi, 6. ↩
-
1 Tim. 1, 5. ↩
-
art. 1. ↩
-
art. 3. ↩
-
art. 4. ↩
-
Lev. xxiii, 3. ↩
-
Matth. xii, 1-8. ↩
-
Exod. xx, 3, 4. ↩
Chapter 189 of 201