Skip to the text

Quæstio 2

A Mplius quæritur, An præcepta Decalogi sint indispensabilia, ita quod nec Deus nec homo in eis valeat dispensare.1234

Videtur quod non, quoniam Deus præcepit Abrahæ innocentem occidere filium, filiis quoque Israel decipere ac spoliare Ægyptios, atque Osee prophetæ accipere mulierem fornicariam, et fornicationis filios procreare.567 Similiter filiis Israel licentiavit usuras ab extraneis capere.8 Et per Malachiam prophetam permisit divortium, imo et per Moysen, quum tamen ista sint contra jus naturale.9 De ista materia dictum est supra primum, ex Henrico et aliis, ubi de omnipotentia Dei tractatum est, et utrum Deus aliqua possit de potentia absoluta, quæ non potest de potentia ordinata :10 ubi et dictum est, quod Deus in multis possit alium rerum ordinem instituere, et alia dare præcepta, quantum ad usum rerum ac feminarum et mutuam hominum conversationem. Sicque in præceptis secundæ tabulæ dispensare posse videtur, non in præceptis tabulæ primæ, sicut supra ex Bonaventura et aliis est inductum.

Sed obviare videtur quod Thomas ad istud quæsitum respondet hoc loco : In qualibet (inquit) legislatione oportet duo considerare, puta substantiam legis quæ ponitur, et id ad quod respicit legislator. Et sicut lex lata, est mensura subditorum in actibus eorum, ita id ad quod respicit legislator, quod est legis intentio et finis, est mensura legis positivæ. Quemadmodum ergo actus subditorum sunt distorti, si a lege positiva discordent; ita lex ipsa rectitudinem non haberet, si ab intentione legislatoris deficeret, quæ est rectitudinem instituere et confirmare. Si ergo aliqua sint præcepta quæ ipsam legislatoris intentionem contineant et includant, impossibile est quod in aliquo casu salva justitia possit quis ab illis deflectere : sicut si esset contra istud præceptum, Nulli est facienda injuria. Quumque cuncta præcepta Decalogi exsistant hujusmodi, impossibile est quod dispensationem recipiant. Porro præcepta quæ edidit legislator creatus, ad mensuram prædictorum sunt metienda. Ideo quamdiu illa præcepta nequeunt præteriri sine præjudicio primæ mensuræ, ad quam instituta sunt, nulli licet dispensare in eis. Si quando vero poterunt salva legislatoris intentione præteriri, licebit auctoritatem habenti dispensare in eis. Si autem in aliquibus casibus lex posita a legislatoris intentione discedat, quia non potuit legislator ad universos intendere casus, sed ad eos qui pluries accidunt; tunc quoque licet legem positam præterire, intentionemque sequi legislatoris, ut dum non redditur depositum impugnanti fidem aut patriam : quod fit per ἐπιείχειαν, ut quinto dicitur Ethicorum, per quam lege prætermissa, sequitur homo intentionem legislatoris. Idcirco quinto Ethicorum asseritur, quod in actibus humanis propter eorum varietatem non potest una communis regula inveniri, quam non oporteat in aliquibus casibus deficere instar ædificationis Lesbiæ. Hinc quoque quod quinto Ethicorum ait Philosophus, quod justum naturale non est idem apud omnes, sicut nec alia quæ consequuntur naturam, ut quod dextra sit fortior quam sinistra, intelligendum est de justo profecto ex jure immediate naturali et invariabili. Itaque contra præcepta Decalogi secundum quod ad Decalogum pertinent, nunquam Deus fieri jussit. Prohibitio quippe furti ad Decalogum pertinens, est secundum quod res furtiva est aliena ab accipiente. Remota ergo hac conditione, si res illa fiat accipientis, non erit contra Decalogum ejus sublatio. Hoc demum facere potest non solum Deus, omnium dominus; imo itidem fit auctoritate principis aut prælati, qui rem unius alteri confert ex rationabili causa. Attamen potest Deus in aliquibus factis conditiones Decalogo contrarias tollere, quemadmodum et naturam potest mutare : sicut ab ea quæ non est matrimonio juncta, potest auferre hanc conditionem, non suam, sine hoc quod uxor plenarie fiat, ut sic ad eam accedere non sit contra Decalogum. Sic etiam in Decalogo non prohibetur simpliciter occisio hominis, sed occisio ejus qui mortis debitor non est. Hæc Thomas in Scripto.

His prorsus concordat Richardus : Præcepta (dicens) Decalogi indispensabilia sunt. Præcepta namque legis æternæ sunt indispensabilia. Planum est enim quod in illis homo dispensare non potest, imo nec Deus, quia (ut ad Timotheum scribit Apostolus) se ipsum negare non potest.11 In quo patet ex consequenti, quod nec Deus nec homo in lege naturæ potest dispensare, quæ lex (teste Augustino libro LXXXIII Quæstionum) transcripta est in anima rationali ex ineffabili atque sublimi rerum administratione per providentiam Dei. Propter quod dicitur in Decretis :12 Jus naturale cœpit ab exordio rationalis creaturæ, nec tempore variatur, sed immutabile permanet. Omnia ergo præcepta quæ ex primo principio legis de necessitate sequuntur, immutabilia et ex consequenti indispensabilia perseverant. Et talia sunt omnia præcepta Decalogi, si secundum præcipientis intentionem sumantur. Hæc Richardus.

Quibus objici potest, quod S. Bernardus in libro de Dispensatione et præcepto, eviderter fatetur capite quinto, quod in præceptis secundæ tabulæ Deus dispensare potest, non homo.13 Denique, nec leges positivæ humanæ, juste et rationabiliter institutæ, dispensationem recipiunt secundum intentionem legislatoris acceptæ. Hæc namque intentio est formale in lege, contra quam dispensatio non donatur; et ad hoc adductæ sunt supra rationes idoneæ. Imo et sanctus Doctor quamvis hoc loco scribat sicut jam patuit, nihilo minus in secunda secundæ, quæstione centesima prima, testatur, quod quum ipsius Dei sint omnia, et ipse omnium est prima regula et mensura ac institutor propagationis humanæ, ideo ordo ille generationis est rectus qui ex Dei dispositione et dispensatione procedit. Unde constat, quod alium possit ordinem rebus præfigere in his quæ ad tabulam spectant secundam.

Unde et hoc loco potius placet Petri responsio, qui deprompsit : B. Bernardus libro de Præcepto et dispensatione, ponit tria genera præceptorum, quorum unum vocat inviolabile, ut præcepta legis positivæ; aliud stabile, ut præcepta secundæ tabulæ; aliud immutabile, ut præcepta tabulæ primæ. Dicit ergo, quod præceptum inviolabile non licet homini transgredi, attamen homini potestatem habenti licet dispensare in illo. Præceptum vero stabile non licet homini transgredi, nec in eo dispensare, sed soli hoc licet Deo. In præcepto autem immutabili nec Deus ipse dispensat, quia dispensationem recipere nequit tale præceptum : et talia sunt tabulæ primæ præcepta. Nam et tertium illud præceptum de sanctificatione sabbati, in quantum morale, indispensabile est, non in quantum cærimoniale. In præcepto ergo inviolabili duo sunt attendenda, videlicet : verba legis et intentio legislatoris, id est naturalis æquitas, quæ movit eum, quia jus positivum ex jure naturali tanquam ex sua regula et mensura profectum est. Ubicumque ergo concurrunt verba et intentio legislatoris, dispensare non licet; ubi vero apparet intentio legislatoris in contrarium, dispensare est licitum : quia lex magis consistit in intentione quam verbis; et scire leges non est scire versab, sed vim et potestatem verborum. Hæc Petrus.

Footnotes

  1. dist. xlii, q. 3. ↩

  2. dist. xliii, q. 3. ↩

  3. dist. xliiv, q. 1. ↩

  4. dist. xlvii, q. 1. ↩

  5. Osee 1, 2. ↩

  6. Exod. II, 22. ↩

  7. Gen. xxu, 2. ↩

  8. Deut. xxii, 19, 20. ↩

  9. Malach. u, 16. ↩

  10. Deut. xxiv, 1. ↩

  11. II Tim. 11, 13. ↩

  12. * dist. 5. ↩

  13. Cf. t. XX, p. 643 D'. ↩

Chapter 190 of 201