Skip to the text

Quæstio 3

Rursus hic quæritur, An liceat sub usura accommodare.

Videtur quod sic, quia usurarius rem alterius non contrectat nisi de illius consensu : ergo non facit ei injuriam.

Ad hoc Bonaventura respondet : In præcepto illo, Non furtum facies, prohibetur omnis illicita rei contrectatio seu usurpatio alienæ, quæ fieri potest per violentiam aut fraudulentiam, et hoc sive in re simplici, sive in re consecrata :1 et ita prohibetur hic furtum et sacrilegium; rapina quoque, quæ per violentiam agitur; et usura, quia in ea est violentia ac fraudulentia quædam : fraudulentia, quoniam vendit accommodanti rem suam. Tenetur enim unusquisque subvenire proximo suo in mutuo, ex divino præcepto. Dum ergo usurarius vendit proximo quod ei tenetur facere, ipsum defraudat ac decipit. Iterum, dum ex pacto ab illo aliquid exigit, ipsum quasi compellit ad id quod non debet. Propter quod omni tempore fuit usura prohibita, ut Magister tangit in littera. Et dato quod usurarius non contrectet rem ejus cui ad usuram concedit, contra voluntatem ejus conditionalem, facit tamen hoc contra absolutam illius voluntatem. Nempe qui recipit ad usuram, vellet quod sibi gratis concederetur : idcirco non currit cum usuram accipiente, nec ei participat in peccato, sed redimit juris sui vexationem. Unde sicut non currit cum latrone qui dat ei vestes suas, ne occidatur ab illo; ita non currit cum usurario qui necessitate coactus, potius dat usuram quam careat necessaria sibi pecunia. Ideo præter necessitatem non excusatur a culpa. Quantam autem necessitatem oporteat intervenire ad excusandum a culpa, docetunctio, et ratio recta determinat :2 quia secundum conditiones personarum diversas pensandæ sunt diversorum necessitates. Hæc Bonaventura.

Idem Albertus, qui etiam sciscitatur, utrum in usura transfertur dominium. Respondet : Hic sunt diversæ opiniones. Una legistarum, dicentium quod imo. Nam primo, mutuum appellatur quia ex meo fit tuum, ut dicit Isidorus. Secundo, qui dat usuram, est suarum rerum dominus : ergo potest eas cui voluerit dare. Theologi autem et juristæ tenent contrarium, quia usurarius non potest de rebus usurarie acquisitis eleemosynam facere. Usurarius quoque ad usuræ restitutionem tenetur : quod non oporteret, si essent ipsius. Legistæ autem assignant triplex suum : unum licite acquisitum, aliud illicite acquisitum, tertium turpiter acquisitum. De primo potest fieri eleemosyna et sacrificium ad altare; de tertio eleemosyna, non sacrificium; de medio nec eleemosyna nec sacrificium, dum tenetur quis reddere quod male acquisivit. Qui autem accipit ad usuram, non habet absolutam voluntatem dandi quod suum est usurario, sed solum conditionatam, ut dictum est.

Insuper Thomas : Ab omnibus dicitur (inquit) communiter, quod dare ad usuram sit mortale peccatum. Sed diversi diversas rationes assignant. Nam aliqui dicunt, quod idcirco non licet pecuniam pro lucro concedere sicut equum aut domum, quia pecunia ex usu non deterioratur sicut alia illa. Verum hæc ratio non est generalis, quoniam in aliquibus rebus pro quarum concessione aliquid accipi potest, ut in concessione domus ad usum per unum diem, res illa non deterioratur; pretium quoque quod accipitur, non commensuratur damno quod accidit ex usu rei. — Hinc alii aliam causam assignant, dicentes, quod in concessione pecuniæ transfertur dominium, non in domo et aliis rebus. Justum autem videtur, ut pro usu rei quæ remanet mea, aliquid accipi possit; pro usu vero pecuniæ, quæ fit alterius ex hoc ipso quod mutuatur, accipere aliquid, non est aliud quam accipere aliquid ab alio pro usu propriæ rei ipsius : quod est quædam exactio et peccatum. Et hæc ratio satis videretur probabilis, nisi quod simile accidit in omnibus rebus in quibus transfertur dominium per mutuum, ut granum, vinum, etc., pro quorum usu nihil accipere licet ultra valorem ejus quod mutuatum est. Potest tamen et alia ratio assignari, quia in aliis rebus est utilitas aliqua ex se ipsis; in pecunia autem non est, sed ipsa est mensura utilitatis aliarum rerum, secundum Philosophum quinto Ethicorum. Ideo pecuniæ usus non habet utilitatis mensuram ex ipsa pecunia, sed ex rebus per pecuniam mensuratis, secundum differentiam ejus qui pecuniam ad res transmutat. Unde accipere majorem pecuniam pro minori, aliud non videtur quam diversificare mensuram in dando et accipiendo: quod iniquitatem continet manifeste. — Postremo, Judæis permissum fuit usuras accipere a gentibus quarum terra fuit eis promissa, quia bona illorum gentilium de jure debebantur Judæis: ideo per usuras et alias quascumque exactiones poterant quæ sui juris erant, extorquere ab illis: sicut et spolia Ægyptiorum acceperunt pro mercede servitutis quam illis diu impenderant. Vel dicendum, quod propter duritiam cordis ipsorum fuit eis permissum concedere extraneis ad usuram, ne suis fratribus fœnerarent, ad quod ex suaavaritia erant proni:3 quemadmodum permissum exstitit eis dare libellum repudii, ne uxores proprias trucidarent, ad quod ex sua proclives erant crudelitate. Hæc Thomas in Scripto.4

Insuper de his plenius scribit Thomas in secunda secundæ, quæstione septuagesima octava: Quarumdam (inquiens) rerum usus est earum consumptio, ut usus cibi et potus est eorum comestio. Quod etiam pecuniæ convenit, quæ secundum Philosophum, ad hoc exstat inventa ut commutationes inter homines fiant: hinc usus pecuniæ est ejus distractio seu pro rebus expensio. Idcirco in talibus rebus non computantur seorsum res et usus ipsius. Unde qui in illis rebus vendit seorsum rem et ejus usum, vendit bis idem, vel vendit id quod non est, utpote usum: propterea pro pecunia mutuata usuram accipere, repugnat æqualitati justitiæ. Aliæ vero res sunt quarum usus non est earum consumptio, sicut usus domus est inhabitatio, non dissipatio, in quibus non semper transfertur dominium, sed potest utrumque seorsum concedi, ut patet in locatione domus: ideo vasa argentea et aurea et consimilia sub pretio possunt concedi. Verumtamen talium rerum posset esse aliquis secundarius usus qui sit earum consumptio: quem usum vendere non liceret. Quemadmodum et ipsius pecuniæ potest esse secundarius usus qui non sit ejus consumptio, ut loco pignoris ponere eam: quem usum vendere licet. — Hoc quoque art. 2 ad 7um. sciendum, quod rem carius vendere propter dilationem solutionis, aut vilius emere propter anticipationem solutionis, usurarium est: quia dilationes et anticipationes istæ rationem mutui sortiuntur. — Qualiter autem non peccet solvens usuram, declarat Augustinus, respondens Publicolæ, et patet sensus ex præinductis. — Præterea si quæratur, an homo restituere teneatur quod per pecuniam usurariam justo lucro lucratus est; respondendum, quod res quarum usus consumptio est, usufructum non habent. Idcirco si talia, ut pecunia, triticum, vinum, per usuram extorta sint, non tenetur homo nisi ad restitutionem extorti. Quod enim de tali re est acquisitum, non est fructus hujus rei, sed humanæ industriæ; nisi forte per talium rerum detentionem alter sit damnum perpessus: tunc namque ad recompensationem damni detentor tenetur. Aliæ sunt res quarum usus non est earum consumptio; et istæ habent usufructum, ut domus, ager, etc. Idcirco qui ab alio tale quid per usuram extorsisset, obligaretur non solum illas res reddere, sed etiam fructus earum. Hæc Thomas in Summa. — Concordat Petrus.56

Durandus quoque, et addit: Accipiens mutuum sub usura sine justa necessitate, peccat, quia non solum dat alii occasionem peccandi, sed et scienter et sine justa necessitate proponit alteri materiam unde sumat occasionem peccandi, maxime dum putat eum dispositum ad tale peccatum. Nec excusatur timore mortis, et multo minus timore damni majoris. Nec licet accipienti mutuum sub usura, consentire in usurariam acceptionem mutuantis, sed bene in hoc quod plus accipiat quam concessit, et quod plus de suo transferatur in illius dominium, quam ipse accepit de manu ipsius mutuatoris. Hæc Durandus.

Amplius, de usura et de speciebus ipsius, et de casibus in quibus videtur committi nec tamen committitur, atque de casibus in quibus videtur non committi et tamen committitur, multa conscribunt Antisiodorensis in tertia parte Summæ suæ, et Alexander, Henricus quoque in Quodlibetis, qui et sexto Quodlibeto divertit ad hoc, quod commutatio campsoria sit usuraria.7 In pluribus quoque Quodlibetis tuetur, quod emere annuos redditus ad vitam, sit usurarium: quod etiam sentit Henricus de Hassia in tractatu suo de Contractibus. Oppositum vero tenetur communiter, et Henricus de Oyta, in suo de Contractibus libro, fortiter tenet contrarium, quamvis fuerit socius magistri Henrici de Hassia.

Footnotes

  1. Exod. xx, 15. ↩

  2. I Joann. II, 27. ↩

  3. Deut. xxiii, 19, 20; xxiv, 1. ↩

  4. art. 1. ↩

  5. art. 4. ↩

  6. art. 3. ↩

  7. q. 22. ↩

Chapter 191 of 201