Skip to the text

Quæstio 1

Hic quæritur primo, An definitio Baptismi tradita a Magistro, sit apta. dist. 1, q. 1. Videtur quod non, quia juxta præhabita, sacramentum est materiale atque visibile signum, quod non convenit tinctioni in aqua, quum tinctio illa sit actio aut passio : ergo inconvenienter dicit Magister, Baptismus est tinctio, id est ablutio corporis exterior, facta sub forma præscripta verborum. — Præterea, secundum Hugonem, Baptismus est aqua diluendis criminibus sanctificata per verbum Dei. Aqua autem et tinctio in aqua, realiter distinguuntur.

Ad hæc Thomas respondet : Juxta Philosophum secundo Posteriorum, triplex est definitio : prima materialis, quam dicimus conclusionem demonstrationis; secunda formalis, quæ est principium demonstrationis; tertia materialis et formalis simul, quæ est demonstratio positione differens, quoniam habet medium demonstrationis, in quantum continet definitionem formalem, et habet conclusionem, secundum quod continet definitionem materialem, et solum deest ordo verborum. Quumque omne completivum sit quasi formale respectu ejus quod completur, definitio formalis non solum vocatur quæ continet et exprimit formam, sed et illa quæ continet hoc quod est completivum alterius. Et quia in causis talis est ordo, quod materia completur per formam, et forma per efficientem, et efficiens per finem; idcirco interdum definitio materialis nominatur quæ comprehendit tantum materiam rei, formalis autem quæ comprehendit formam : sicut ista, Ira est accensio sanguinis circa cor, dicitur materialis definitio; et ista, Ira est appetitus vindictæ, fertur formalis. Interdum autem definitio materialis comprehendit formam atque materiam, et formalis causam efficientem: sicut hæc dicitur materialis, Tonitruum est sonus factus in nubibus; et ista formalis, Tonitruum est exstinctio ignis in nube. Interdum definitio materialis comprehendit materiam et formam et efficientem, formalis vero finem : ut hæc, Domus est coopertorium factum ex lapidibus et lignis per talem modum et artem, est definitio materialis respectu hujus, Domus est coopertorium protegens nos a frigoribus et caumatibus. Et hoc præcipue accidit in instrumentis, quia in eis quasi tota ratio speciei a fine accipitur. Quumque Baptismus, eo quod sit sacramentum, sit quodam instrumentum, ideo materialis definitio ejus erit quæ comprehendit materiam ejus et formam atque efficientem; et formalis, quæ comprehendit finem. Hinc definitio Baptismi quam ponit Magister, est materialis : continet namque materiam, dicendo, Ablutio exterior; et innuit efficientem, quum addit, Facta; formam quoque, subdendo, Sub forma præscripta verborum. Denique in sacramento Baptismi sunt tria : unum, quod est sacramentum tantum, ut aqua exterius fluens, et hoc transfluit et non manet; aliud, quod est sacramentum et res, et hoc semper manet, puta character; et aliquid, quod est res tantum, quod quandoque manet, quandoque transit, ut gratia baptismalis interior. Magister autem definit Baptismum quantum ad id quod est sacramentum tantum, quia intendit ipsum materialiter definire. Hæc Thomas in Scripto.

Sed huic ultimo verbo objici posset, quod non aqua, sed tinctio seu ablutio in aqua, est sacramentum tantum in Baptismo. — Unde et Thomas subjungit : Sacramentum novæ legis est signum et causa gratiæ. Ideo secundum hoc est sacramentum, secundum quod habet significare causareque gratiam : quod non convenit aquæ, nisi in quantum abluenti. Hinc Baptismus essentialiter est ipsa ablutio, quia ad ablutionem interiorem causandam institutus est Baptismus, quam significando exterior causat ablutio; aqua vero est remota materia, et ipsa ablutio est materiale Baptismi, sicut cuprum quod est tota substantia statuæ, dicitur ejus materia; sed verbum vitæ est forma sacramenti completiva. Itaque Augustinus et Magister definiunt Baptismum per materiam proximam, quæ prædicatur proprie de Baptismo, sicut materia in artificialibus, ut phiala est argentum; Hugo vero per materiam remotam, quæ non ita proprie prædicatur de re nisi per causam remotam. — At vero definitio illa Hugonis complectitur materiam Baptismi, dicendo: Baptismus est aqua; et finem, in hoc quod dicit, Diluendis criminibus; et formam, addendo, Per verbum vitæ sanctificata. Sicque est definitio composita ex materiali et formali, quasi demonstratio positione differens, essentiamque Baptismi complete insinuans, excepto quod actus ablutionis prætermittitur, qui facit materiam proximam Baptismo; qui tamen intelligi potest ex aliis quæ ponuntur. Itaque prædicatio ista, Baptismus est aqua, est impropria et per causam; ista vero est propria, Baptismus fit in aqua.

Insuper divinus Dionysius secundo Ecclesiasticæ hierarchiæ capitulo ait: Principium quoddam est sanctissimorum mandatorum sacræ actionis, ad aliorum mandatorum divinorum ac sacrarum actionum susceptivam opportunitatem formans nostros habitus animales, et ad supercœlestis quietis anagogen iter nostrum faciens, sacræ et divinissimæ nostræ regenerationis traditio. Ex hac definitione Baptismi S. Dionysius intendit procedere ad ea quæ materialiter in Baptismo requiruntur: unde post hujus definitionis assignationem ritum Baptismi exponit; ideo ponit eam ut demonstrationis principium, et ob id definitio totaliter est formalis. Et in verbis ejus aliquid ponitur ut definitum, et aliquid ut definitio. Tanquam definitum ponitur istud, Traditio sacræ et divinissimæ regenerationis. Ista enim est quasi circumlocutio quædam Baptismi: quod patet ex hoc quod Baptismum ibi non nominat.

A Quasi definitio ponitur hic quod dicit, Principium sanctissimorum mandatorum sacræ actionis. Ponitque tria ad quæ Baptismus ordinatur, quæ formaliter complent rationem ipsius. Quorum unum competit ei prout est janua sacramentorum; et quantum ad hoc dicit, quod est Principium sanctissimorum mandatorum sacræ actionis, id est hierarchicæ actionis, ut sunt purgare, illuminare, perficere: quæ præcipue in nostra hierarchia consistunt in dispensatione sacramentorum. Quæ quidem actiones nobis sub præcepto sunt traditæ; ad quas principium est Baptismus tanquam janua eorumdem. Aliud competit ei in quantum est causa, videlicet prout characterem imprimit et gratiam confert, per quod homo informatur atque idoneus redditur ad aliorum sacramentorum perceptionem. Et quoad hoc ait, quod per characterem et gratiam est Formans nostros animales habitus (id est animæ vires) ad susceptivam opportunitatem (id est ad idoneam et opportunam susceptionem) divinorum eloquiorum, quantum ad fidei doctrinam, et sacrarum actionum, quantum ad alia sacramenta, quæ nulli non baptizato sunt conferenda. Tertium sibi competit in quantum est signum et figura cœlestium, sicque per Baptismum manuducimur ad cœlestium contemplationem. Et quoad hoc dicit, quod est Faciens iter nostrum (id est, præparans nobis contemplationis viam) ad anagogen (id est sursumductionem) supercœlestis quietis, quæ in divinorum contemplatione consistit, et vocatur pax æternitatis. Vel per secundum tangit proximum finem Baptismi, quantum ad ea quæ sunt viæ; et per tertium finem remotum, quantum ad ea quæ sunt patriæ.

D Præterea Damascenus libro quarto definit Baptismum, dicendo: Baptismus est per quem primitias Spiritus Sancti accipimus, et principium alterius vitæ fit in nobis, regeneratio, sigillum, custodia et illuminatio. Quam definitionem venatur ex hoc quod Baptismus regeneratio nominatur. Quum enim generatio sit motus ad esse, constat quod Baptismus sit sacramentum per quod nobis traditur esse spirituale. Quumque nullus possit exercere actionem alicujus naturæ, nisi prius habeat esse in illa natura, ideo concluditur, quod Baptismus est principium omnium spiritualium actionum. Sicque Damascenus definit Baptismum adhuc per priora quam S. Dionysius, in quantum accipit primum Baptismi effectum, qui est constituere in spirituali vita, ex qua habet quod regeneratio dicitur. Idcirco definit Baptismum ut principium spiritualis vitæ, in hoc quod dicit, Principium vitæ alterius, quæ est alia, id est distincta a vita naturali. Sic quoque est principium eorum quæ consequuntur ad vitam illam, id est supernorum charismatum. Unde subjungit, Per quod fiunt primitiæ Spiritus (id est primi et præcipui effectus Spiritus Sancti) in nobis. Hi demum effectus vel sequuntur ipsam generationem, videlicet filiatio seu aliqua talis relatio, sicque per Baptismum dicimur regenerari in filios Dei, et quantum ad hoc dicitur, Regeneratio; vel consequuntur formam per generationem inductam: et hoc tripliciter. Primo, in ordine ad generantem, secundum quod per formam genitus est similis generanti; et quantum ad hoc dicit, Sigillum. Secundo, quantum ad esse ipsius geniti, quod per formam conservatur; et quantum ad hoc dicit, Custodia. Tertio, quantum ad actionem ejus, cujus forma exstat principium; et quoad hoc addit, Illuminatio. Unde Dionysius sanctus vim illuminativam Baptismo attribuit: quod competit ei in quantum est fidei sacramentum. Propter quod baptizatus admittitur ad inspectionem sacramentorum, tanquam illuminatus; nec ante est admittendus, ne sancta canibus tradantur, juxta Dionysium.1 Quamvis autem alicui divina charismata seu primitiæ Spiritus dentur antequam Baptismum recipiat actu, non tamen antequam recipiat proposito seu affectu. — Hæc Thomas in Scripto.

At vero in tertia parte, quæstione sexa-

De Eccl. hier. c. v. gesima sexta : In Baptismo, inquit, tria considerantur: aliquid quod est sacramentum tantum, etc., ut supra. Id vero quod est sacramentum tantum, est aliquid visibile exterius exsistens, quod scilicet est signum interioris effectus, et illud visibile est aqua et usus ejus, qui est ablutio. Aliqui igitur putaverunt quod ipsa aqua sit sacramentum: quod verba Hugonis prætacta sonare videntur. Quod non est verum. Quum enim sacramenta novæ legis sanctificationem quamdam operentur, ibi perficitur sacramentum ubi perficitur sanctificatio. In aqua autem non perficitur sanctificatio, sed est ibi quædam sanctificationis virtus instrumentalis, non permanens, sed fluens in hominem, qui est veræ sanctificationis subjectum: ideo sacramentum non perficitur in ipsa aqua, sed in applicatione aquæ ad hominem. Ideo secundum Magistrum, Baptismus est ablutio corporis. Hæc in Summa. — Idem in Summa contra gentiles, libro quarto.

Concordat Albertus, et addit, quod Baptismus est tinctio in aqua, non ex parte tingentis, sed tincti, id est tinctio ejus qui baptizatur, cujus exterior ablutio signum est interioris ablutionis seu emundationis a culpa. — Idem Petrus.

Et addit Richardus: De integritate Baptismi sunt tria: materia, et forma verborum, et unio aliqualis amborum, ad quam concurrit intentio baptizantis. Sed quæri potest, utrum Baptismus sit ablutio activa vel passiva. Dicendum, quod ablutio exterior, in quantum est in abluto, est passio; in quantum est in abluente, est actio: quia secundum Philosophum tertio Physicorum, actio et passio radicantur in uno motu, et superaddunt relationes diversas, videlicet actio relationem ad id a quo est, et passio relationem ad id in quo ipsa est. Similiter dico de interiori ablutione. Est enim passio, in quantum est in anima quæ abluitur; et actio, in quantum est ab inabluente. Exterior quoque ablutio in quantum est actio, interiorem activam, atque in quantum est passio, interiorem ablutioart. 1.

Cf. p. 100 C'.

Cf. p. 101 B. nem passivam significat. Interioris ergo ablutionis tam activæ quam passivæ, exterior ablutio signum est, et etiam causa. Interior namque ablutio, non solum in quantum est passio, sed etiam in quantum actio, per sacramentum causatur : ideo sacramentum Baptismi non tantum dicit ipsam ablutionem exteriorem in quantum est passio, nec tantum in quantum est actio, sed comprehendit rationem utramque, quamvis immediatius respiciat baptizatum ratione ablutionis passivæ quam activæ. Hæc Richardus.

In quibus videtur insinuari, quod actio et passio realiter idem sint. Alii dicunt, quod sint entitates seu quædam essentiæ realiter ab invicem distinctæ, sicut ponuntur diversa prædicamenta. Prædicamenta autem sunt primo diversa, et eorum essentiæ sunt impermixtæ, juxta Themistii et antiquorum doctrinam. Differunt quoque subjecto et causalitate, ipsaque actio est in agente, formaliter ipsum denominans; et passio ita est in patiente. Interior autem ablutio activa, est potissime ipsemet Deus abluens, qui solus intus mundum facit de immundo conceptum semine :2 quemadmodum et activa creatio est Deus creans.

Ad horum demum intellectum valet quod ait Bonaventura. Baptizo in Græco designat lavo in Latino. Unde in libro Judith : Descendebat in vallem Bethuliæ, et baptizabat se.3 Ab eo autem quod est lavare, dicuntur lavacrum et lotio. Lavacrum est aqua deputata ad lavandum, et lotio est usus ipsius aquæ. Unde in Canticis dicitur : Dentes tui sicut greges tonsarum quæ ascenderunt de lavacro;4 et ad Titum, Per lavacrum regenerationis et renovationis, etc.5 Quumque nomen baptismi æquivaleat lavacro et loti, dixerunt quidam, quod Baptismus ut sacramentum, sit lavacrum; alii, quod lotio seu tinctio in lavacro. Et credo quod utroque modo dictum sit sacramentum. Nam et lavacrum sacræ rei est signum, quoniam aqua extra abluens signum est gratiæ intus mundantis, et lotio exterior signum est interioris mundationis. Nec tamen duo sunt sacramenta, sed unum, quoniam unum est propter alterum. Aqua quippe non est sacramentum, nisi in quantum est abluens; nec lotio est sacramentum, nisi in quantum fit in aqua. Hæc Bonaventura.

Scotus quoque hic scribit : Baptismus ob hoc solum non est proprie definibile, nec definitionem habet perfectam, quia non est ens reale. Habet tamen definitionem ex eo modo quo secundæ intentiones vel quæcumque relationes rationis definiuntur, etc.

In quibus verbis insinuare videtur, quod Baptismus non sit nisi relatio, imo rationis relatio, non ens reale; et ita non esset in prædicamento, quoniam ens reale in decem prædicamenta dividitur, secundum Avicennam et ceteros Peripateticos. Porro hoc dictum Scoti simile est ei quod (ut supra patuit) ait de hoc, an sacramentum sit definibile. Et sicut quod ibi affirmat, improbatum est ibi, ita et istud faciliter reprobatur. Absit enim putare quod sacramenta evangelicæ legis non sint realia entia, quum realem habeant operationem, sintque sensibilia signa, seu materialia elementa. Denique dato quod verum esset quod ibi dixit de sacramenti realitate et definibilitate, tamen quod hic ait de Baptismo, stare non posset. Quamvis etenim sacramentum non diceret nisi ens rationis, et Baptismus sit sacramentum, non sequeretur ex hoc, quod Baptismus non sit nisi ens rationis : sicut non sequitur, Species est ens rationis et nomen secundæ intentionis, et homo est species : ergo homo est ens rationis et nomen secundæ intentionis. Alia multa scribit hic, quæ dimitto, quoniam potius esse videntur veritatis involutiones et obscurationes quam declarationes.

Præterea de necessitate sacramenti Baptismi scribit Guillelmus in suo Sacramentali : Scito homines sanctos desuper eruditos dixisse verissime, vitium esse ægritudinem, vetustatem, corruptionem, dist. 1, q. 1. putredinem, vermem, bestiam malam, vulnus, mortem, catenam, compedem, carcerem, tenebram, lepram, paralysim, febrem, insaniam et furorem. Virtutes vero contrariis appellaverunt nominibus. Quemadmodum autem perversitas atque corruptio nostræ potentiæ appetitivæ exterioris seu sensitivæ indicat exteriorem corporis ægritudinem, sic error atque perversitas interioris appetitus ægritudinem indicat mentis. Quemadmodum enim error appetitus sensitivi, quo appetuntur carbones et cineres pro vero naturalique corporis cibo, ægritudinem indicat corporis; sic et certum est errorem appetitivæ interioris, quo appetuntur omnino inconvenientia atque contraria pro vero et naturali cibo mentis, qui alius esse non valet nisi veritas et honestas, indicare ægritudinem mentis. Sicut etiam ex errore gustus exterioris, quo dulcia videntur amara, et econtrario, intelligitur ægritudo et mala dispositio corporis; conformiter, dum bona spiritualia, honesta et sancta sapiunt nobis amare, carnalia vero, fœda et vilia bene et delectabiliter, evidenter patet ex hoc nostræ mentis perversitas, ægritudo et dispositio pessima. Hæc autem ægritudo partim nobis innata est et originalis, pejus vero contracta et aucta per vitia propria.

Quum ergo tot mortibus simus oppressi, tot vetustatibus squalidi, indigemus in primis sacramento regenerationis et renovationis, quo a tot læsionibus et occisionibus revocemur ad esse spirituale, ad vitam gratiæ ac virtutum, et renovemur in Spiritu Sancto. Nempe quum nativitas ingressus sit et initium vitæ, mors vero finis desitioque ipsius, necesse est vitam animalem et vitiosam desinere et finiri in nobis, et vitam spiritualem in nobis per regenerationem incipere. Propter quod Veritas dixit: Nisi quis natus fuerit denuo, non intrabit in regnum cœlorum.6 Et quia ad ea quæ sursum sunt, id est spiritualia et æterna bona, nascimur frigidi et gelidi, atque ad ea quæ deorsum sunt temporalia, carnalia et mundana, ardentes ac fervidi, necesse est nobis nascentibus apponi aquam et ignem et in utrumque immergi: in aquam, ut exstinguatur illud perversi ardoris incendium; in ignem, ut solvatur istud mortiferum frigiditatis gelicidium, et succendatur vivifici saluberrimique fervoris caminus. Ardentes quippe nascuntur filii Adæ igne amoris perversi; et illo quasi operto et clauso, flammis nequissimorum desideriorum adhuc erumpere tempore infantiæ non valentibus, eodem igne, quum ad ætatem venerint pubertatis, velut ingenti ardent fornace. Aquam et ignem spiritualiter dico eamdem Spiritus Sancti caritatem et gratiam, qua incalescimus ad æterna, et ad carnalia ac terrena frigemus. Necesse quoque est et aquam visibilem adhiberi, ut per sensibilia ad interiora promoveamur: sicut de hoc dictum est et infra dicetur.7 — Hæc Guillelmus.

Postremo circa hæc loquitur Antisiodorensis: Succedit circumcisioni Baptismus duabus de causis. Prima est, quoniam major gratiæ cumulus significatur et datur in Baptismo quam in circumcisione. Circumcisio namque in quantum circumcisio, non significat nisi remissionem peccati. Baptismus vero ultra hoc designat gratiæ infusionem, exstinctionem mundanæ et humanæ cupiditatis, et saltum spiritualem in vitam æternam. Quod patet per aquæ proprietates: aqua etenim abluit, reficit, exstinguit, et salit tam alte quantum ab alto loco descendit. Secunda causa est, quia communior est Baptismus: nam convenit maribus et feminis.

Porro de Baptismi essentia est diversa opinio. Quidam dicunt, quod aqua in quantum abluens, seu ablutio facta in aqua, Baptismus sit. Quod falsum videtur, quia quamdiu baptizatus vivit, habet Baptismum, non tamen aquam abluentem nec ablutionem, quæ transierunt. Hinc alii dicunt, quod Baptismus est quid permanens, puta character impressus animæ ad distinguendum baptizatum a non baptizato: quemadmodum circumcisio distinguebat Judæum a gentili. Sed contra hoc est, quod sacramentum est invisibilis gratiæ visibilis forma seu materiale elementum; character autem est invisibilis qualitas, ut patebit. Præterea, sacramentum est invisibilis forma, significativa et effectiva invisibilis gratiæ: quod proprie convenit aquæ abluenti seu ablutioni in aqua. Itaque nobis videtur, quod nec sola aqua abluens, sive ablutio aquæ, nec solus character Baptismus exsistat; sed duo illa, scilicet aqua abluens (seu ablutio) et character simul sumpta, exsistant Baptismus et unum sacramentum ab unitate gratiæ designatæ, quamvis secundum essentiam sint diversa, sicut hæ tres voces, albus, alba, album, sunt unum nomen ab unitate significati. Concedimus tamen, quod tinctio in aqua est Baptismus, et item character: sicut in sacramento Eucharistiæ forma panis et vini est sacramentum; verum quoque corpus Christi, quod sumpsit ex Virgine, sacramentum consistit; et omnia quæ sunt ibi, demonstrant unum Eucharistiæ sacramentum. Manet ergo Baptismus quantum ad impressum characterem et quantum ad suum effectum. Nec oportet quidquid in sacramento est, esse visibilem formam, sed sufficit quod secundum aliquid sui, sit visibilis forma: quia nec in Eucharistiæ sacramento corpus Christi est nobis visibile. — Hæc Antisiodorensis in Summa, quarto libro.

Footnotes

  1. Matth. vii, 6. ↩

  2. Job xiv, 4. ↩

  3. Judith xii, 7. ↩

  4. Cant. iv, 2. ↩

  5. Tit. iii, 5. ↩

  6. Joann. III, 3. ↩

  7. Cf. p. 45 B'. ↩

Chapter 68 of 283