Quæstio 3
Tertio quæritur, An sola aqua simplex sit materia sacramenti Baptismatis, et cur hoc.
Cf. dist. 1, q. 1.
De Cœlest. hier. c. xv. Hebr. xii, 29.
Videtur quod non. Primo, quoniam juxta præhabita, sacramentum est materiale elementum; lex autem evangelica perfectissima est: ergo primum ejus sacramentum, quod est Baptismus, debet esse nobilissimum elementum, aut in perfectissimo elemento, quod est ignis, institui. — Secundo, ignis est maxime purgativus; Baptismus autem ad purgandum peccata est institutus. — Tertio, effectus et proprietates ac dispositiones spiritualium rerum ac divinorum potissime designantur per ignem, ut divinus Dionysius protestatur. Unde et Apostolus fatur: Deus noster ignis consumens est. Ergo sacramentum hoc, quod est multarum spiritualium rerum signum, maxime debuit in elemento ignis institui.
Circa hæc scribit Bonaventura: Sacramentum Baptismi est maxime efficax et necessarium inter omnia sacramenta. Efficax, quia in eo character imprimitur, qui animam disponit ad divini luminis susceptionem, quemadmodum transparentia disponit vitrum ad receptionem luminis corporalis; datur quoque gratia mundificans animam in Baptismo, et actus gratiæ ad refrigerandum ardorem concupiscentiæ. Hæc autem oportuit dari in elemento quod sua proprietate multiplici omnia ista designaret, et hoc est aqua, quæ est transparens ac pervia lumini, abluit, mundat. Aqua etiam apud omnes magis habetur in promptu, humanoque corpori convenientius applicatur quam ignis. Et quia lex Moysis lex fuit rigoris et timoris, lex autem Christi lex clementiæ et amoris, convenit evangelicæ legi primum sacramentum Baptismus in refrigerativo dulcique elemento, legi vero Mosaicæ circumcisio cum cultello petrino.
Præterea si quæratur, quando Christus Baptismum instituit; dicendum, quod primo insinuavit ipsum instituendum in Joannis baptismo, et instituendum prædixit in Joanne: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non intrabit, etc.1
A Instituit, ut in Joanne fertur, quum ipse per suos discipulos baptizare exorsus est;2 confirmavitque institutum facto, quando de latere ejus fluxit sanguis et aqua;3 et itidem verbo, post resurrectionem suam jubens Apostolis:4 Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos, etc. — Hæc Bonaventura in Scripto.
Hinc demum in Breviloquio scribit: Quum principium nostrum reparativum, videlicet Verbum incarnatum, tanquam perfectissimum sufficientissimumque principium, reparare voluerit genus humanum per medicamina sacramentorum, ita quod nihil sit in eis superfluum, nil inordinatum, nil diminutum; ita disposuit Baptismum et alia sacramenta, ut integrarentur secundum quod exigebat sua virtus, nostra salus, et noster morbus. Quumque virtus nos reparans, sit totius superbeatissimæ Trinitatis virtus, quam sancta mater Ecclesia credit in animo, confitetur in verbo, et profitetur in signo, sub trium personalum proprietate, ordine, ac naturali origine; et etiam virtus passionis Christi, qui fuit mortuus et sepultus, dieque tertia resurrexit: hinc ad horum expressionem, in primo sacramento hoc in quo primo et principaliter virtus hæc operatur, debuit fieri expressio Trinitatis, nominatione distincta, quantum est de forma communi. Debuit etiam fieri expressio actus baptizandi cum trina immersione, ad expressionem mortis Christi, et sepulturæ, ac resurrectionis post triduum. Rursus, quoniam salus nostra requirebat inchoari per regenerationem seu renovationem in esse gratiæ conferentis esse spirituale, abstergendo immunditiam, effugando caliginem, refrigerando concupiscentiam, quæ labefactat omnem communiter hominem: hinc decuit exhiberi hoc sacramentum in elemento habente conformitatem, ex naturali repræsentatione, ad triplicem istum effectum gratiæ inchoantis nostram salutem. Quumque aqua sua puritate mundet, sua pervietate deferat lucem, et sua frigiditate refrigeret concupiscentiæ ignem, ac inter omnia liquida maxime sit communis: hinc sacramentum hoc in aqua convenientissime est institutum. Hæc idem ibi.
In idem redit quod asserit Thomas: Ex institutione (dicens) divina congruentissimum est Baptismum conferri in aqua. Primo, quoniam aqua ratione suæ diaphaneitatis aliquid habet de lumine: sicque convenit Baptismo, qui habet vim illuminativam secundum quod in eo gratia datur. Secundo, quoniam aqua ratione suæ humiditatis habet vim ablutivam: ideo competit Baptismo, in quo sordes culpæ mundantur. Tertio, quia ratione suæ frigiditatis habet vim refrigerativam, competitque Baptismo, in quo incendium fomitis mitigatur. Quarto, quia ut septimo de Animalibus dicitur, aqua maxime convenit generationi et augmentationi viventium, propter quod in principio mundi animalia ex aqua primitus sunt producta: unde convenit Baptismo, qui est spiritualis regeneratio. Quinto, quoniam aqua in cunctis mundi finibus invenitur. Sexto, quia faciliter et sine pretio potest acquiri: ideo convenit Baptismo, quod est generalissimum et maxime necessarium sacramentum.
Insuper, dum quæritur, an fieri debeat in simplici aqua; dicendum, quod mixtio aquæ potest esse duplex. Una, quæ tollit speciem aquæ: sicut dum per putrefactionem aut digestionem transit in aliam speciem. Alia, quæ speciem ejus non tollit: ut dum modicum alterius rei ei miscetur. Itaque in aqua primo modo mixta fieri nequit Baptismus, quia non permanet vera aqua; sed in aqua secundo modo mixta. Ut autem sciatur quando aqua sit ita vel ita mixta, pensandum, quod sicut diversitatem speciei in animalibus judicamus ex diversitate figurarum, ita diversitatem specificam in elementis cognoscimus ex diversitate rari et densi: hinc si fiat tanta alteratio sive permixtio aquæ, quod recedatur a termino raritatis et densitatis aquæ, in actu vel in potentia, signum est quod sit species aquæ transmutata. Et dico, in potentia, quando aliquis humor non condensatur et rarefit calido vel frigido, sicut aqua; sed aliter, ut patet in oleo, vino et lacte. Denique, de lixivio aliqui dicunt, quod speciem aquæ amisit, ideoque Baptismi materia esse non possit. Sed hoc non videtur, quia eadem ratione aqua transiens per mineras sulfureas et terras combustas, materia Baptismi esse non posset: quod falsum est. Lixivium enim ab alia aqua non differt, nisi in hoc quod per cineres transiit. Idcirco videtur dicendum, quod Baptismus in lixivio fieri potest sicut in aquis sulfureis, atque in aliis aquis quæ ex terra per quam transeunt aut exeunt, immutantur.
Quæritur quoque, an in qualibet aqua simplici fieri queat Baptismus. Et respondendum, quod aquarum diversitas quæ est per diversos situs et loca, est accidentalis, idcirco non mutat speciem aquæ: ideo in qualibet aqua tali, videlicet maris, fluminis, cisternæ, fontis et stagni, fieri potest Baptismus. Porro Salvator tangendo in sui baptizatione aquas Jordanis, non illis tantum, sed toti speciei aquæ regenerativam vim contulit, instituendo eam instrumentum Baptismi. In aqua quoque paludis potest dari Baptismus, nisi in tantum esset ingrossata, quod a vera aquæ raritate recederet, ut si exsisteret lutum. — Hæc Thomas in Scripto.
De his etiam scribit in tertia parte, quæstione sexagesima sexta, et addit:5 Aqua suam puritatem et simplicitatem amittere potest dupliciter: primo, per commixtionem alterius corporis; secundo, per alterationem. Quorum utrumque contingit dupliciter, utpote per artem et per naturam. Ars vero deficit ab operatione naturæ, quia natura dat formam substantialem, ars accidentalem, quamvis applicando activa et passiva ad invicem, dispositive cooperetur ad substantialis formæ productionem. Quacumque ergo transmutatione circa aquam facta per artem commiscendo seu alterando, non transmutatur species aquæ. Ideo in tali fieri valet Baptismus: nisi forte aqua misceatur per artem in quantitate tam parva alicui corpori, quod compositum magis sit aliud quam aqua, sicut lutum magis est terra quam aqua, et vinum lymphatum magis est vinum quam aqua. Transmutatio vero quæ fit a natura, interdum speciem solvit aquæ: sicut dum aqua fit de substantia corporis mixti. Aliquando autem fit per naturam transmutatio aquæ sine suæ naturæ specificæ dissolutione, ut patet de aqua calefacta a sole. Et in qualibet aqua qualitercumque transmutata sine suæ naturæ corruptione, Baptismus fieri valet, non in aliis. Admixtio autem chrismatis non solvit speciem aquæ. Porro, si ex luto aut alio ingrossato et inspissato exprimatur aqua subtilis, fieri potest in ea Baptismus; consimiliter in lixivio et aquis sulfureis, quia non incorporantur corporibus mixtis, sed solum alterationem quamdam sortiuntur transeundo per corpora quædam. Aqua vero rosacea est liquor rosæ resolutus: idcirco in ea fieri nequit Baptismus, quemadmodum nec in aquis alchimicis; sed in pluvialibus aquis, quoniam nullam proprietatem retinent alicujus corporis mixti: quod de aquis rosaceis et alchimicis dici non potest. Hæc in Summa. — Eadem Petrus.
Consonatque Richardus, et addit: Nihil aliud ab aqua est materia Baptismi, comprehendendo sub aqua ablutionem quæ fit in aqua (quæ ablutio est materia proxima), et loquendo de baptismo fluminis, prout distinguitur a baptismo flaminis et sanguinis. Materia enim sacramenti naturalem debet habere similitudinem ad repræsentandum effectus sacramenti, etc. — Sciscitatur quoque Richardus, an aqua artificialis sit conveniens Baptismi materia. Videtur quod imo de aqua rosacea, quæ non est quid mixtum, quoniam omne mixtum est grossius quacumque aqua naturali. Aqua autem rosacea non est grossior aqua qualibet naturali. In oppositum est quod quarto Meteororum ait Philosophus: Sciant artifices alchimiæ, species rerum vere permutari non posse. Ergo de re quæ est alterius speciei ab aqua, non potest fieri species aquæ. Dicendum, quod nulla artificialis aqua est Baptismi materia, quia in aqua naturali dumtaxat instituit eum Christus. Nec aqua rosacea est veri nominis aqua. Nempe ut tertio libro loquitur Damascenus, natura rei per propriam cognoscitur actionem. Naturalis autem actio aquæ rosaceæ alia est a naturali actione aquæ veræ ac naturalis, quoniam naturalis aqua etiam effective est humida; aqua vero rosacea corpus exsiccat et constringit, et in sapore ac odore ab aqua distinguitur naturali; sua quoque frigiditas ac perspicuitas alterius modi sunt quam perspicuitas et frigiditas aquæ naturalis, quamvis hoc non semper sensu percipiatur. Est etiam composita ex quatuor elementis, et in substantia grossior est quacumque aqua naturali, si hæc separata exstiterit ab omnibus partibus cujuslibet alterius elementi, quamvis propter admixtionem suam cum terreis partibus sit in aliqua parte sua grossior quam aqua rosacea. Hæc Richardus.
Albertus demum prædictis consentit, eo quod de lixivio dictum est, dempto. In aqua (inquiens) mixta ubi solvitur species aquæ, fieri nequit Baptismus, sicut est brodium pinguium vel aliorum, quod infrigidatum congelatur. Et constat, quod cervisia et urina, et lixivia quædam quæ multam habet admixtionem corporum acutorum, et aquæ quas faciunt alchimistæ ad mutanda metalla, hujusmodi sunt. Verrumtamen si esset brodium non remotum a specie elementi, ex hoc quod coctum est, bene crederem in eo fieri posse Baptisma. — Hæc Albertus. Cujus dictum de lixivio, concordari potest cum verbis Thomæ, de lixiviis distinguendo, prout in verbis Alberti insinuatur.
Præterea, contra dicta objicitur de aqua quæ fluxit tempore passionis de latere Christi, et fuit significativa Baptismi; non tamen videtur fuisse aqua pura, quum in corpore mixto non sit hujusmodi aqua. —
Ad hæc Thomas respondet : Aqua fluens de latere Christi pendentis in cruce, non fuit humor phlegmaticus, ut quidam dixerunt, quia in tali humore fieri non posset Baptismus, quemadmodum nec in sanguine animalis, neque in vino nec in aliquo humore alicujus plantæ; sed fuit aqua pura, miraculose progrediens a corpore mortuo sicut et sanguis, ad comprobandum veritatem dominici corporis contra Manichæorum errorem, quatenus per aquam ostenderetur vere compositum ex quatuor elementis, et per sanguinem ex quatuor humoribus. Hæc in tertia parte, quæstione sexagesima sexta.6
Scotus item concordat inductis et dictis ex Richardo de aqua rosacea, quam non esse univoce aquam probat, quia aquæ artificiales a tota sua specie habent aliquam qualitatem dissimilem aquæ elementari. Idem patet ex generatione istarum. Impossibile namque est toti naturæ creatæ ex uno aliud generare, nisi servando determinatum processum per media determinata. Tota enim natura creata non posset ex aceto producere vinum immediate et statim, sed oportet redire ad primam materiam eis communem, quæ est aqua, estque attracta in stipite vitis, ut tandem in uva convertatur in vinum. Et hæc est doctrina Philosophi octavo Metaphysicæ. Et patet ad sensum, quod ita est. Aquæ autem artificiales ex quocumque sint, fiunt non servato naturæ processu per media determinata ordinata. Si autem de aliquibus dubium sit, an in eis sit factus verus Baptismus, utendum est tribus maximis istis. Prima est, si possibilitas adest, via tutissima est eligenda. Secunda, si non adest possibilitas, via proxima tutissimæ est tenenda. Tertia, cessante impossibilitate, caute est supplendum quod impossibilitas prohibebat. Hæc Scotus.
Præterea de proprietatibus aquæ propter quas convenientissima materia est Baptismi, scribit Guillelmus in suo Sacramentali : Aquæ sunt septem proprietates et operationes, quibus aquæ vivæ, id est gratiæ sanctæ Sancti Spiritus, comparatur. Prima est ablutio sordium. Secunda existinctio ardorum. Tertia est submersio, qua necantur et suffocantur quæ vivere nequeunt nisi in sicco. Ita in aqua Baptismi contribulantur capita draconum, id est capitalia vitia infernalium potestatum, originale quoque peccatum, et brutalitas in qua nascimur. Quarta est generativa fecunditas : nam et terræ nascentia sine aquis nequeunt germinare. Quinta est renovatio rerum, quæ ex aquarum irrigatione aut superinfusione innovantur, ut in salicibus cernimus, quæ postquam aruerunt, renovantur per pluvias. Propter quod in Job fertur : Si senuerit in terra radix ejus, et in pulvere mortuus fuerit truncus ejus, ad odorem aquæ germinabit, et faciet comam quasi quum primum plantatum est.7 Merito ergo sacramentum regenerationis et renovationis est in aqua, atque per aquam fit. Sexta operatio est conglutinatio rerum, et congregatio a dispersione, et unitio a divisione, ut patet in pulvere dum aqua perfunditur. Sic aqua Baptismi fideles quasi in unam massam et in unum mysticum corpus conglutinat. Septima operatio est emollitio. Quemadmodum enim terra siccitate indurata, superfusione aquæ molitur ac apta efficitur ad formas vasorum et impressiones characterum; sic cor humanum originali ariditate duratum, adspersione aquæ baptismalis ad informationem gratiæ disponitur, verbo Dei aperitur, impressionemque suscipit supernorum charismatum. Hæc Guillelmus.
Footnotes
Chapter 70 of 283