Quæstio 4
Quarto quæritur, An immersio in aquam sit de necessitate Baptismi, et quota requiratur.
Videtur quod necessaria sit. Primo, quoniam tota caro originali peccato infecta est : ergo tota immergenda est aquæ. — Secundo, quoniam per Baptismum Christo configuramur propter nos passo et sepulto. Christus autem toto corpore passus est, et sub terra in sepulcro absconditus. Ergo et baptizandus totus debet in unda Baptismi immergi, et quasi abscondi, protinusque educi.
In contrarium est, quod in quibusdam Ecclesiis datur Baptismus per solam adspersionem, sicut et quidam Sancti quosdam baptizasse leguntur, urceum aquæ capiti superinfundendo.
Ad hæc Albertus: Inter omnes (inquit) B consuetudines rationabilior est consuetudo Romanæ Ecclesiæ, quæ ter immergit, quia in illa consuetudine actus conformatur formæ sepulturæ, effectuique Baptismi. Nempe (ut asserit Augustinus) una sua morte Christus nos a morte duplici liberavit, utpote culpæ et pœnæ æternæ, seu corporis et animæ: quamvis etenim corpus moriatur, tamen in morte detineri non potest. Si tamen semel tantum immergatur, puto corrigendum esse baptizantem; sed puer nequaquam est rebaptizandus, quoniam plenum habet Baptismatis sacramentum. Itaque actus debet formæ correspondere, quia in forma Baptismi exprimitur unitas essentiæ, quum profertur, In nomine: cui unitati correspondet in figura unitas Baptismi; trinitati quoque personarum correspondere debet trinitas immersionum, quæ etiam correspondet triduo sepulturæ. Hinc Chrysostomus in homilia super Johannem: Triplex, inquit, fit immersio, ut discas quoniam Patris et Filii et Spiritus Sancti virtus hæc omnia implet. Damascenus quoque libro quarto, capitulo primo, contestatur: Quoniam typus mortis Christi est Baptismus, per tres immersiones tres sepulturæ dies designantur. Sed et divinus et sanctus Dionysius libro de Ecclesiastica hierarchia, secundo ait capitulo: Sacra baptizandorum symbolica doctrina mystice docet, tribus in aqua demersionibus et elevationibus divinam triduo sepulturam Jesu signari. Et de hoc Magister in textu plura testimonia adducit.
Verum tunc quæritur de rationibus Ecclesiarum semel tantum immergentium, et cur quædam Ecclesiæ non immergunt, imo semel aut bis baptizandum aqua perfundunt. Insuper aliqui sacerdotes dividunt invocationem Trinitatis secundum numerum immersionum, dicentes in prima immersione, In nomine Patris, et in secunda, In nomine Filii, et in tertia, In nomine Spiritus Sancti. — Et quæritur, an homo sit baptizatus, si prima immersione facta, decedat ante secundam. Videtur quod non, quoniam non est baptizatus secundum formam veram Baptismi a Christo donatam. Dicendum, quod forma non est taliter dividenda, sed continue pronuntianda ad vitandum puerorum periculum. Si tamen eam quis dividat, et parvulus moriatur Patre nominato, ac una immersione completa, dico quod baptizatus est, quoniam supplet tunc summus Sacerdos quod minister explere non potuit. Idem puto dicendum, si Patre nominato, moriatur sacerdos. Insuper dico, quod perfundentes baptizandum aqua per totum corpus, vel quando potior pars, id est caput, immergitur et tingitur aquis, homo sic baptizatur; sed non videtur mihi consuetudo laudabilis. — Porro, quod quidam quærunt, an in balneo fiat Baptismus, aut in calida aqua, constat quod imo: quin imo si sacerdotes facerent moderate calefieri aquam, melius esset, quia interdum parvuli penetrantur sic frigore aquæ, quod mortales contrahunt infirmitates ac moriuntur. — Hæc Albertus.
At vero Thomas circa hæc rationabiliter scribit: Baptismus ablutionem importat. Ablutio autem per aquam fieri potest non tantum immersione, sed etiam adspersione et effusione. Hinc utroque modo fieri potest Baptismus. Et apparet quod Apostoli taliter baptizaverint, quum leguntur una die tria millia, et altera die quinque millia baptizati.1 Ideo quando Ecclesiæ consuetudo patitur, necessitasve incumbit propter defectum aquæ, seu propter periculum pueri de cujus morte timetur, aut propter imbecillitatem sacerdotis puerum sustentare non valentis, potest Baptismus sine immersione celebrari. Verumtamen congruentissime fit trina immersio propter rationes prætactas. Est quoque una totalis ablutio: sicut et in ablutionibus pure materialibus videmus aliqua frequenter in aquas demergi antequam eorum ablutio compleatur. Et hoc unitas intentionis in tribus immersionibus illis facit. Iterum, quum trina immersio non fiat ad significandum rem in sacramento contentam, quam oportet per materiam et usum sacramenti significari, sed significet rem significatam non contentam, quæ significatio non est principalis; ideo trina immersio non est de sacramenti necessitate. Si tamen omittatur contra consuetudinem Ecclesiæ, graviter peccat ita omittens: idcirco per canones pœna adhibetur. Quumque unitas intentionis in tribus immersionibus faciat unitatem Baptismi: hinc dum baptizans intendit ter immergere, prima immersio non terminat ejus intentionem, et per consequens nec esse Baptismi completur, nec per illam solam habet effectum, nisi per ordinem ad alias; unde nec aliæ superfluunt. Si autem unam solam intendit facere immersionem, illa sola complet Baptismum, intentionem terminans baptizantis. Hæc Thomas in Scripto. — Eadem scribit in tertia parte, quæstione sexagesima sexta. Idem Petrus.
Richardus vero addit: In his observanda est consuetudo Ecclesiæ. Ubi enim consuetum est baptizare immergendo, graviter peccat aliter baptizans, nisi quando necessitas imminet aliter agendi. Quæ potest imminere ex debilitate baptizantis, si non adsit alius qui supplere velit ac possit actum baptizandi secundum consuetudinem illius Ecclesiæ; et item ex baptizandi infirmitate, aut quoniam totus natus non est ex utero, seu ex sufficientis aquæ penuria. Ubi autem consuetudo Ecclesiæ est baptizare non immergendo, ibi ita servandum est. Si autem totum corpus ablui nequeat, abluendum est caput tanquam principalior pars, potissime facies, quia in ea vigent sensus, atque post caput pectus, quoniam sedes cordis est quasi in pectore; si tamen ambæ hæ partes ablui non valerent, magis abluenda est facies, quia in ea manifestiores sunt animæ operationes. Unde credo, quod si caput infantuli baptizetur antequam alia pars egrediatur (quod aliquando est agendum propter mortis periculum), puer sit baptizatus. Si vero manus aut pes abluatur antequam aliqua alia pars egrediatur, dicunt nonnulli, quod puer sit baptizatus, quoniam anima est in qualibet parte corporis tota. Communius tamen tenetur, quod de lege communi non esset baptizatus, quamvis forsitan pietas Dei in tali casu suppleret. Hinc mortis periculo imminente, semper abluenda est illa pars corporis pueri quæ ablui potest. — Amplius, servanda est consuetudo Ecclesiæ quantum ad numerum immersionum; convenientior tamen est consuetudo trinæ immersionis, ob causas prætactas. Insuper sacerdos puerum debet tenere per latera, et versa facie ad aquam debet immergere: primo ita, quod habeat caput versus orientem, secundo versus aquilonem, tertio versus meridiem, ad significandum reformationem totius imaginis. Quæ initiatur per fidem in rationali, quod significat conversio capitis pueri ad orientem, a qua parte est origo illuminationis hemisphærii nostri, et initium motus cœli, sicut a dextra ejus; et promovetur per spem in irascibili, quod significat conversio capitis pueri ad aquilonem, ubi per quamdam similitudinem dicitur esse quasi pes cœli, et in hoc repræsentat soliditatem irascibilis per spem; ubi etiam (secundum Philosophum secundo Meteororum) mare est altius, et designat elevationem irascibilis per spem; consummaturque prædicta reformatio per caritatem in concupiscibili, quod repræsentat conversio capitis pueri ad meridiem, ubi et unde est magna caliditas, atque superius cœli, secundum Philosophum secundo Cœli. Nulla vero trum immersionum fieri debet verso capite pueri ad occidentem, quia ibi est occasus luminis, et sinistra cœli, secundum Philosophum secundo Cœli. Hæc Richardus.
Amplius, circa distinctionem hanc quidam doctores quærunt, quid fuerit vis illa regenerativa quam Christus tactu suæ mundissimæ carnis contulit aquis, et de cessatione legalium, et quando institutus fuit et obligare incepit Christi Baptismus, et cur circumcisioni successit, et an eam evacuavit. De quibus pertranseo, quoniam supra de ipsis tractatum est. Et sicut Bonaventura tenuit prima distinctione de sacramento in generali, quod vis eis collata, non sit nisi adsistentia potestatis divinæ, et ordinatio eorumdem ad sacramentales effectus; ita hic tenet de Baptismo in speciali: quemadmodum etiam supra, pro confirmatione suæ opinionis induxit, quod dominus Guillelmus Parisiensis approbavit determinationem magistri Alexandri de Hales taliter sentientis. Et ipse Guillelmus in suo tractatu sacramentali de Baptismo testatur et sentit, dicendo: Si quæsieris, an sanctificatio ex aqua sit; dicendum quod non, sed a solo Deo auctore et datore, qui invocatus ad hoc adest atque adsistit, operaturque intus ad similitudinem et proportionem ejus quod aqua operatur exterius. Et verba ista, Baptizo te in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, invocatio sunt summæ et supergloriosissimæ Trinitatis, et hoc per informationem et insinuationem, ac si diceret: Baptizo te, nominatim invocatis Patre et Filio et Spiritu Sancto ad sanctificandum te. Alii intellexerunt, in nomine, id est virtute vel ex parte et auctoritate Patris et Filii, etc. Hæc Guillelmus.
De cessatione demum legalium, et specialiter circumcisionis, Scotus scribit hic diffuse et bene, sequens positionem quam et S. Thomas aliique communiter. — Quod autem opinio illa Guillelmi, Alexandri ac Bonaventuræ videatur dictis Sanctorum minus consonare quam aliorum positio, ostensum est supra.234
Footnotes
Chapter 71 of 283