Skip to the text

Distinctio 3

A. Quid sit Baptismus.

POST hæc videndum est, quid sit Baptismus, et quæ sit forma, et quando institutus, et causa institutionis.1 Baptismus dicitur intinctio, id est ablutio corporis exterior, facta sub forma verborum præscripta. Si enim ablutio fiat sine verbo, non est ibi sacramentum; sed accedente verbo ad elementum, fit sacramentum: non utique ipsum elementum fit sacramentum, sed ablutio facta in elemento. Unde Augustinus: Verbo Baptisma consecratur; detrahe verbum, et quid est aqua nisi aqua?2 Accedit verbum ad elementum, et fit sacramentum. Unde est hæc tanta virtus aquæ, ut corpus tangat et cor abluat, nisi faciente verbo, non quia dicitur, sed quia creditur? Nam et in ipso verbo aliud est sonus transiens, aliud est virtus intus manens. — In duobus ergo consistit sacramentum Baptismi, scilicet in verbo et elemento. Ergo etsi alia desint quæ ad decorem sacramenti instituta sunt, non ideo minus est verum sacramentum et sanctum, si verbum sit ibi et elementum. Nam et in hoc sacramento et in aliis, quædam solent fieri ad decorem et honestatem sacramenti, quædam ad substantiam et causam sacramenti pertinentia. De substantia hujus sacramenti sunt verbum et elementum, cetera ad solennitatem ejus pertinent.

B. De forma Baptismi.

Sed quod est illud verbum, quo accedente ad elementum, fit sacramentum? Veritas te docet, quæ hujus sacramenti formam tradens, ait discipulis:3 Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Invocatio igitur Trinitatis verbum dicitur quo Baptisma consecratur; et hæc est forma verborum sub qua traditur Baptismus. Unde Bonifacio episcopo Zacharias Papa ait : Firmissime præceptum est in synodo Anglorum, ut quicumque sine invocatione Trinitatis mersus fuisset, quod sacramentum regenerationis non haberet : quod omnino verum est. Quod si mersus in fontem Baptismi quis fuerit sine invocatione Trinitatis, perfectus Christianus non est, nisi in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti fuerit baptizatus. Legitur tamen in Actibus Apostolorum, Apostolos baptizasse in nomine Christi;4 sed in hoc nomine, ut exponit Ambrosius, tota Trinitas intelligitur. Intelligitur enim, quum Christum dicis, et Pater, a quo unctus est, et ipse qui unctus est, et Spiritus Sanctus, per quem unctus est. Unde Nicolaus Papa ad consulta Bulgarorum : quodam Judæo multos baptizatos asseritis; et quid inde agendum sit, consulitis. Hi profecto, si in nomine sanctæ Trinitatis, vel in nomine Christi, sicut in Actibus Apostolorum legimus, baptizentur, baptizati sunt : unum enim idemque est, ut exponit Ambrosius.

De Consecr. dist. IV, c. 83.

Ambr. de Spiritu S. lib. I, n. 44.

De Consecr. dist. IV, c. 24.

C. Si in nomine Patris tantum vel Spiritus Sancti possit tradi Baptismus.

Hic quæritur, an Baptismus esset verus, si diceretur, In nomine Patris tantum, vel Spiritus Sancti tantum, ut quum dicitur, In nomine Christi. Ambrosius videtur dicere, quod si fide mysterium Trinitatis teneatur, et una persona tantum nominetur, plenum est sacramentum; et econverso, si tres nominentur, et non recte de aliquo illorum sentiatur, vacuum fit mysterium Trinitatis. Ait enim sic : Ubi non est plenum Baptismi sacramentum, nec principium nec species aliqua Baptismi æstimatur. Plenum autem est, si Patrem et Filium et Spiritum Sanctum fatearis; si unum neges, totum subrues. Et sicut si unum in sermone comprehendas, vel Patrem vel Filium vel Spiritum Sanctum, fide autem nec Patrem nec Filium nec Spiritum Sanctum abneges, plenum est fidei sacramentum; ita etiam, licet Patrem et Filium et Spiritum Sanctum dicas, et Patris et Filii et Spiritus Sancti minuas potestatem, vacuum est omne mysterium. Quum enim dicitur, In nomine Christi, per unitatem nominis impletum est mysterium, nec a Christi Baptismate Spiritus separatur, quia Christus baptizavit in Spiritu.

Hugo, de Sacram. lib. II, p. VI, c. 2.

Ambr. op. cit. n. 42.

Ibid. n. 43.

D. Quæstio Ambrosii.

Ambr. op. cit.5 n. 44.

Nunc consideremus, utrum sicut in Christi nomine legimus Baptismi plenum esse sacramentum, ita etiam Spiritu Sancto tantum nuncupato, nihil desit ad mysterii plenitudinem. Rationem sequamur : qui unum dixerit, Trinitatem signavit. Si Christum dicas, et Patrem, a quo unctus est Filius, et ipsum qui unctus est, scilicet Filium, et Spiritum Sanctum, quo unctus est, designasti. Scriptum est enim hunc esse Jesum a Nazareth, quem unxit Deus Spiritu Sancto.6 Et si Patrem dicas, Filium ejus et Spiritum oris ejus pariter indicas, si tamen id etiam corde comprehendas.

Et si Spiritum Sanctum dicas, Deum Patrem, a quo procedit, et Filium ejus, cujus est Spiritus, nuncupasti. Unde ut rationi copuletur auctoritas, Dominus dicit : Vos autem baptizabimini Spiritu Sancto. Ex quo indicat nos recte posse baptizari in Spiritu Sancto. Act. 1, 5.

E. Perstringit præmissorum intelligentiam, cum determinatione cujusdam dicti.

Ex his aperte intellexisti, in nomine Christi verum Baptisma tradi : unde nihilo minus insinuari videtur, verum Baptisma tradi posse in nomine Patris tantum, vel Spiritus Sancti tantum, si tamen ille qui baptizat, fidem Trinitatis teneat, quæ Trinitas in quolibet horum nominum intelligitur. Si autem aliquis perverse credens et errorem inducere intendens, unum de tribus tantum nuncupet, non complet mysterium. Quod vero ait, nominatis tribus vacuum esse mysterium, si baptizans minuat potestatem Patris vel Filii vel Spiritus Sancti, id est, si male sentiat de potentia alicujus horum, non credens unam potentiam trium; intelligendum est hoc super eum qui non intendit nec credit baptizare, qui non tantum caret fide, sed etiam intentionem baptizandi non habet. Qui vero baptizat in nomine Christi, baptizat in nomine Trinitatis, quæ ibi intelligitur. Tutius est tamen tres personas ibi nominare, ut dicatur, In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti : non in nominibus, sed in nomine, id est in invocatione vel in confessione Patris et Filii et Spiritus Sancti. Invocatur enim ibi tota Trinitas, ut invisibiliter ibi operetur per se, sicut extra visibiliter per ministerium*. Si autem dicatur, in nominibus, non est ibi sacramentum, quia non servatur forma Baptismi.* ministrum

F. De institutione Baptismi.

De institutione Baptismi, quando cœperit, variæ sunt æstimationes. Alii dicunt tunc esse institutum, quum Nicodemo Christus ait : Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, etc. Alii dicunt institutionem Baptismi factam, quum Apostolis dixit : Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Sed hoc dixit eis post resurrectionem, præcipiens eis de vocatione gentium; quos ante passionem binos et binos miserat ad prædicandum in Judæa et ad baptizandum, dicens : In viam gentium ne abieritis. Jam ergo institutus erat Baptismus, quia baptizabant simul et prædicabant. Hugo, de Sacram.lib. II, p. VI, c. 4. Joann.III, 5. Matth. XXVIII, 19. Ibid. X, 5.

G. De forma in qua baptizaverunt Apostoli ante passionem Christi.

Si vero quæritur, in qua forma tunc baptizaverunt Apostoli; sane dici potest, in nomine Trinitatis, scilicet in ea forma in qua baptizaverunt postea gentes : quæ ante passionem potest intelligi fuisse tradita, licet non sit scriptum. Non ergo tunc illam formam Christus prius tradidit, quum ad evangelizandum gentibus misit; sed quam ante tradiderat, mittens eos in Judæam, post iteravit, quum ad gentes misit. Matth. III, 16. Commodius ergo dicitur institutio facta quando Christus a Joanne baptizatus est in Jordane: quod dispensavit, non quia mundari voluit, quum sine peccato fuerit, sed quia contactu mundæ carnis suæ vim regenerativam contulit aquis, ut qui postea immergeretur invocato nomine Trinitatis, a peccatis purgaretur. Tunc ergo invocato nomine Trinitatis, institutus est Baptismus Christi, in quo Trinitas, cujus mysterium ibi innotuit, interius hominem baptizat.

Beda, in Luc. III, 21.

H. Quare in aqua tantum fiat.

Celebratur autem hoc sacramentum tantum in aqua, non in alio liquore, ut ait Ambrosiast. in Rom. VI, 4. Christus: Nisi quis renatus, etc. Ideoque uniformiter id fieri in aqua præcipitur, ut intelligatur quod sicut aqua sordes corporis ac vestes abluit, ita Baptismus maculas animæ sordesque vitiorum emundando abstergit. Vel ideo, ut nullum inopia excusaret: quod posset fieri, si in vino vel oleo fieret; et ut communis materia baptizandi inveniretur apud omnes. Quod aqua signavit, quæ de latere Christi manavit, sicut sanguis alterius sacramenti signum fuit. Non ergo in alio liquore potest consecrari Baptismus nisi in aqua.

I. De immersione, quoties fieri debeat.

De immersione vero si quæritur, quomodo fieri debeat præcise; respondemus, vel semel, vel ter, pro vario more Ecclesiæ. Unde Gregorius: De trina immersione Baptismi nil verius responderi potest, quam quod vos ipsi sensistis, quia in una fide nihil officit Ecclesiæ sanctæ consuetudo diversa. Quia enim in tribus subsistentiis una substantia est, reprehensibile esse nullatenus potest infantem in Baptismo ter vel semel immergere, quia et in tribus mersionibus personarum trinitas, et in una potest Divinitatis singularitas designari. Nos vero qui tertio immergimus, etiam triduanæ sepulturæ sacramentum signamus. — Secundum hoc licet non modo ter, sed etiam semel immergere tantum. Ibi tamen dumtaxat immergere semel licet, ubi consuetudo Ecclesiæ talis exsistit. Si quis vero id facere incipiat, ubi consuetudo talis non est, vel semel tantum mergendum asserat, reprehensibilem se constituit. Haymo, in Rom. XIV, 5. Unde Haymo: In suo sensu abundabat Cyprianus, quum semel mergebat in Baptismo parvulos; qui quod intelligebat, studiose implebat, bonis operibus abundando, licet in hoc nesciens delinqueret. Sed quia bonis operibus abundabat, postea correptus a Deo, abundavit altiori sensu, ter illos mergendo. Ecce habemus, quia deliquit qui semel mersit. Sed hoc ideo, quia aliter se habebat consuetudo illius Ecclesiæ, vel quia unam tantum faciendam mersionem asserebat. De trina mersione Augustinus ait: Postquam vos credere promisistis, tertio capita vestra in sacro fonte demersimus: qui ordo baptizandi duplici mysterii significatione celebratur. Recte

Hugo, Summa Sent. tract. v, c. 4. Gregor. Epist. lib. I, ep. 43.

Aug. Sermo de Mysterio Baptismi.

Aug. Sermo de Mysterio Baptismi. enim tertio immersi estis, qui accepistis Baptismum in nomine Trinitatis. Recte tertio immersi, quia accepistis Baptismum in nomine Christi, qui die tertia resurrexit a mortuis. Illa enim tertio repetita immersio typum dominicæ exprimit sepulturæ. — Constat ergo, baptizandos tertio debere immergi; et tamen si semel tantum immergantur, verum Baptisma accipiunt. Et qui semel immergit tantum, non peccat, nisi consuetudo Ecclesiæ obsistat, vel hoc modo tantum debere fieri asserat.

K. Quando circumcisio amisit vim suam.

Solet etiam quæri, si circumcisio amisit statim vim suam ab institutione Baptismi.7 Ad quod dicimus, in Christi morte terminata esse legalia omnia. Ex tunc ergo circumcisio perdidit vim suam, ita quod postea non profecerit, sed potius obfuit observatoribus suis. Sed usque ad oblationem veræ hostiæ potuit prodesse. Si enim ante passionem legalia finem habuissent, non ea imminente vetus pascha cum discipulis manducasset.

L. De causa institutionis.

Causa vero institutionis Baptismi est innovatio mentis, ut homo, qui per peccatum vetus fuerat, per gratiam Baptismi renovetur: quod fit depositione vitiorum et collatione virtutum. Sic enim fit quisque novus homo, quum abolitis peccatis, ornatur virtutibus. Abolitio peccatorum pellit fœditatem; appositio virtutum affert decorem. Et hæc est res hujus sacramenti, scilicet interior munditia.

M. Quæritur an Baptismus aperuit cœlum, quod non aperuit circumcisio.

Si quæritur, utrum Baptismus aperuit cœlum, quod non aperuit circumcisio; dicimus, quia nec Baptismus nec circumcisio regni nobis aditum aperuit, sed hostia Salvatoris: quæ si tempore circumcisionis oblata fuisset, illius temporis homines regnum intrassent. Res ergo hujus sacramenti justificatio est.

SUMMA

DISTINCTIONIS TERTIÆ

PRÆMISSIS præambulis et figuris, hic jam incipit pertractare de ipsis legis evangelicæ sacramentis, et primo de Baptismo, quod vocatur et est janua sacramentorum, sicut expositum est. De quo in ista distinctione primo determinat quid sit. Secundo, quæ sit forma ipsius; et circa hoc movet ac solvit difficiles quæstiones: Tertio, quando sit institutus. Quarto, de ipsius materia. Quinto, de immersione Baptismum suscipientis in fonte Baptismatis. Sexto, quando circumcisio vim suam amiserit, quod jam supra discusdist. 1, q. 8. sum est. Septimo, de causa finali Baptismatis.

Footnotes

  1. Hugo, de Sacram. lib. II, p. VI, c. 2. ↩

  2. Aug. in Jo- ann. tract. 80, n. 3. ↩

  3. Matth. XXVIII, 19. ↩

  4. Act. VIII, 12. ↩

  5. Joann. I, 33. ↩

  6. Act. x, 38. ↩

  7. Hugo, Summa Sent. tract. v, c. 2. ↩

Chapter 67 of 283