Skip to the text

Quæstio 2

Secundo quæritur, Utrum ista sit tota et invariabilis forma Baptismi: Ego baptizo te in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Videtur quod non, quoniam Græci Christiani alia forma utuntur, dicendo: Baptizetur servus Christi in nomine Patris, etc. — Secundo, videtur superfluum addere ego, quia in verbis primæ personæ subintelligitur. — Tertio, quoniam actus potissime attribui debet principali agenti, non instrumentali. Potius ergo dicendum esset, Christus seu Deus te baptizet. — Quarto, secundum Boetium, in entibus aggregatis unio est forma: ergo in forma ista nulla fieri posset additio, subtractio, mutatio, interpositiove verborum.

Cujus oppositum patet in textu, ut infra dicetur.

Circa hæc scribit Antisiodorensis in Summa sua, quarto libro: Ad sacramentum Baptismi tria exiguntur, videlicet forma verborum, intentio baptizandi, et aqua. Et forma verborum est hæc: Ego baptizo te in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.1 Quam formam Christus determinavit. Sed videtur, quod hoc verbum, baptizo, non sit de essentia hujus formæ, quia si velim me signare, non oportet ut dicam, Signo me: imo sufficit quod habeam intentionem signandi me, et dicam, In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Item, si benedico panem, non oportet me dicere, Ego benedico panem, sed sufficit quod habeam intentionem benedicendi, et dicam verba prædicta. Ergo similiter si quemquam baptizo, non est necesse dicere, Ego baptizo te, sed sufficit quod habeam baptizandi intentionem, et dicam hæc verba, In nomine Patris, etc. Dicendum, quod verbum illud est de essentia formæ hujus. Et ad objecta respondemus, quod non est simile: quia hæc verba, In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, ad multa se habent, utpote ad signandum, ad benedicendum, ad baptizandum. Baptismus autem sacramentum est necessitatis: propter quod necesse est baptizantem determinatam habere intentionem et expressam, ne evagetur cor ejus ad alia, quum verba illa ad alia se habere possint. Propter hoc necesse est ut baptizans intentionem baptizandi quam habet, exprimat verbo. Hæc Antisiodorensis. — Verumtamen si baptizans formam hanc proferat tam grandi distractione, et sine actuali intentione atque attentione, adhuc vere baptizat, sicut et vere consecrat celebrans, quamvis omnino distractus sit verba consecrationis pronuntiando.

Insuper doctor idem de verborum subtractione subjungit : Non est dubium non esse Baptismum, si ita tantum dicatur, Ego baptizo te in nomine Patris. In primitiva tamen Ecclesia fiebat sub hac forma : Ego te baptizo in nomine Christi, duplici ratione. Primo, ut nomen Christi, quod fuit multis incognitum et contemptum, celebrius fieret magisque notum. Secundo, quia in nomine Christi tota Trinitas datur intelligi. Et hoc fecerunt Apostoli familiari consilio Spiritus Sancti. — Quæritur quoque de additione verborum, an vere detur Baptismus, si ita dicatur, Ego baptizo te in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti et B. Petri. Respondent magistri, quod si ex devotione fiat talis additio, nec baptizans intendat aut credat additionem illam esse de essentia formæ verborum Baptismi, exhibetur Baptismus; non autem si putat illam esse de essentia formæ verborum Baptismi. — Similiter quæritur de corruptione verborum, utrum per illam impediatur Baptismus. Dicendum, quod si intendit inducere hæresim qui verba corrumpit, non baptizat : non quia verba corrumpit, sed quia necessariam intentionem non habet ad baptizandum. Si autem ex sola simplicitate fiat aliqua verborum corruptio, ita quod retineantur syllabæ principales, non impeditur Baptismus, ut dicunt magistri. Verum pro quanta corruptione impediatur Baptismus, præcise determinare non est hominis. Hæc Antisiodorensis.

At vero Thomas de his scribens, de integritate formæ baptismalis disseruit : Forma completiva rei, media est quodammodo inter materiam quam perficit, et causam efficientem a qua producitur, ut virtus efficientis mediante forma ad materiam traducatur. Quumque medium complectatur extremorum utrumque, forma Baptismi continet principale efficiens, a quo Baptismus efficaciam habet, et proximam Baptismi materiam, quæ est actualis ablutio. Hinc ponitur ibi, In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, tanquam principale efficiens, a quo Baptismus vim sortitur; et ponitur ibi actus materialis, et ea quæ ipsum circumstant, utpote conferens Baptismum, et recipiens ipsum. Formam autem baptizandi tradidit Christus Apostolis ante passionem, dum misit eos ad prædicandum et baptizandum : ideo non intendebat eis conferre hanc formam, dicens, Docete omnes gentes, sed actum prædicandi et baptizandi ipsis injungere.2

Præterea, dum quæritur, an licet hanc formam mutare; dicendum : quum sacramenta efficaciam habeant ex institutione divina, principaliorque in eis sit forma quam materia, ideo sicut nulli licet sacramentum mutare, aut aliquod novum instituere, ita nulli licet mutare formam sacramenti quantum ad id quod est de essentia formæ, absque speciali consilio Spiritus Sancti, qui virtutem omnipotentiæ suæ verbis illis non alligavit; et si mutatur, nil agitur, et culpa incurritur. Sed dum aliquid pertinet ad formam ex determinatione Ecclesiæ, si illud mutetur, est sacramentum, sed peccatur. In forma quoque Baptismi essentialius est quod exprimit causam principalem agentem, a qua est tota sacramenti efficacia, quam quod exprimit actum exercitum : ideo quantum ad omnes, invocatio Trinitatis est de essentia formæ; nec aliqui quantum ad hoc possunt formam mutare. Quidam vero dixerunt, quod actus exercitus non est de essentia formæ, et quod in illa invocatione Trinitatis, essentia formæ tota consistit : quos refellit auctoritas Alexandri Papæ, dicentis non esse Baptismum lavacrum illud quo aliqui in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, nil addendo baptizantur.

Hinc secundum opinionem Græcorum, de necessitate formæ est actus Baptismi quantum ad significatum, non quantum ad consignificatum. Persona autem baptizans per ministerium, non est de necessitate formæ, quia ex ea efficaciam Baptismus non habet; persona vero recipiens est de formæ necessitate, quoniam actus ad suscipientem terminatur. Ideo Græci differunt in forma a nobis in tribus. Primo, quia personam ministri in forma non exprimunt; et hoc (ut dicunt) ad removendum errorem qui fuit in primitiva Ecclesia, eorum qui efficaciam Baptismi baptizanti attribuebant, ut patet in prima ad Corinthios. Secundo, in hoc quod significant actum sub alia, hoc est sub tertia, persona, et sub alio modo, utpote subjunctivo vel optativo, ad significandum quod actus interior exspectatur a Deo. Tertio, quia personam baptizatam ponunt in nominativo, atque in tertia persona, quia interdum non habet usum rationis ut ad eam possit dirigi sermo.3 An vero mutent aliquid quod sit de substantia formæ, ut sic oporteat rebaptizari; quamvis quidam hoc dicant, non tamen est determinatum, sed dubium apud quosdam, quibus videtur quod sufficiat actum Baptismi significare ad sacramenti perfectionem, et quod consignificationis determinatio sit ex institutione Ecclesiæ. Verum hoc certum est, quod forma qua utimur nos, melior sit: tum quia perfectior, ut constat ex dictis; tum quia plus consonat Evangelii verbis in quibus ministri dicuntur baptizantes; tum propter auctoritatem Romanæ Ecclesiæ, quæ formam hanc tradidit seu promulgavit, quæ Ecclesia nunquam a vera fide legitur declinasse, hanc ab Apostolis formam reservans . Idcirco non licet, Latinis præcipue, in forma Græcorum baptizare: quod si præsumerent, secundum quosdam non esset Baptismus, secundum alios vere esset, sed graviter peccarent. retinens

Si autem objiciatur, quod actus Baptismi fieri potest ab uno et a duobus, et in unum et in duos: ergo fieri potest formæ mutatio, ut dicatur, Nos baptizamus vos. Item videtur quod possit sic dici, Baptizo te in nomine genitoris et geniti et procedentis ab utroque, quum idem sit sensus. Nec virtus sacramentalis consistit in verbis, nisi secundum quod ad significationem referuntur: alias non esset alicujus virtutis, nisi tantum in una lingua, quoniam voces non sunt eædem apud omnes. Rursus, apparet quod sufficiat dicere, Baptizo te in nomine Trinitatis: præsertim quum in nomine Trinitatis apertius intelligantur tres personæ quam in nomine Christi. — Et respondendum ad ista, quod unus actus qui uno agente expleri potest, non progreditur a pluribus agentibus simul: ideo unus baptizans, quum ipse solus baptizare possit, debet significare actum suum, non ut a pluribus exeuntem, sed ut a se solo; ideo dici non potest, Nos baptizamus. Tamen secundum quosdam dici potest, Ego baptizo vos, si necessitas adsit; nec est aliqua mutatio formæ quantum ad significationem, quia plurale non est nisi singulare geminatum. Potest et alia ratio assignari, quia Baptizo vos, idem est quod Baptizo te et te: ideo per hoc non est mutatio aliqua quantum ad sensum, sed solum quantum ad vocem. Sed, Nos baptizamus, idem est quod ego et ille; non autem ego et ego: ideo non omnino est idem. Propter quod qui dicit, Nos baptizamus, nihil facit; qui autem dicit, Baptizo vos, si plures simul baptizaret, baptizatum est; attamen peccat, nisi ex magna necessitate id faciat. Quod autem Apostoli baptizaverunt in nomine Christi, ex familiari fuit consilio Spiritus Sancti, nec aliter eis hoc licuisset. Et si modo quis taliter baptizaret, non esset Baptismus, ut communiter dicitur, quamvis quidam dicant contrarium. Præterea, in nomine Trinitatis non exprimuntur ipsæ personæ, sed solus numerus personarum: ideo non sufficit dicere, in nomine Trinitatis; nec esset Baptismus. Nec etiam si diceretur, In nomine genitoris et geniti, etc. Genitor namque non significat personam Patris ut hypostasim subsistentem, ut hoc nomen, Pater, sed per modum actus: ideo non est eadem significatio, si dicatur, in nomine Patris, et, in nomine genitoris. Et idem dicendum de aliis. Quamvis autem non sit eadem vox in Græco et Latino, tamen est eadem vocis significatio; atque in qualibet lingua verba illa specialiter pertinent ad formam Baptismi, quæ principalius instituta sunt ad significandum ipsas personas.

De corrupta demum pronuntiatione verborum, sicut ejus qui ex ignorantia Latini sermonis dixit, Ego te baptizo in nomine Patria et Filia et Spiritus Sancta, ut infra narratur, sciendum, quia aut facit ex industria, et sic non videtur intendere quod intendit Ecclesia, et sic non est Baptismus; aut facit hoc ex defectu linguæ seu ignorantia, et tunc dicitur, quod si sit tanta corruptio quod omnino aufert sensum locutionis, non est Baptismus; si autem sensus locutionis remaneat, erit Baptismus. Hocque præcipue accidit, quod sensus non mutatur, quando corruptus sit finis, quia ex parte finis mutatio variat consignificationem, non significationem, ut grammatici dicunt. Mutatio vero ex parte principii variat significationem: unde corruptio talis, maxime si sit magna, sensum locutionis omnino aufert. Porro dum sensus locutionis aliquo modo manet, tunc quamvis mutetur forma quantum ad sonum sensibilem, non tamen mutatur quantum ad significationem. Nam quamvis oratio corrupte prolata, nihil significet ex virtute impositionis, significat tamen aliquid ex accommodatione usus.4

Præterea, dum quæritur, an liceat formæ Baptismi aliquid addi aut subtrahi; respondendum, quod de subtractione hoc certum est, quod si subtrahatur aliquid quod sit de essentia formæ, non est Baptismus. Verum aliqui dicunt, quod expressio actus non sit de substantia formæ: ita quod si subtrahatur, sola Trinitatis invocatione facta, erit Baptismus, quamvis pecet ita baptizans. Sed contra est Decretalis Alexandri Papæ tertii asserentis, quod si quis puerum ter in aqua merserit, dicendo, In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, si non dicit, Ego baptizo te, talis immersio non facit Baptisma. Oportet enim ut per formam virtus Trinitatis invocatæ ad propositam determinetur materiam, quod fit in actus expressione. Similiter expressio personæ baptizatæ est de substantia formæ, quia per eam determinatur actus ad istum Baptismum: ideo si subtrahatur, non erit Baptismus. Expressio autem personæ baptizantis non est (ut fertur) de essentia formæ quantum ad sacramenti necessitatem, sed ex institutione Ecclesiæ, ut intentio magis feratur ad actum illum: ideo si omittatur, erit Baptismus, sed peccat omittens.

Denique de additione duo sunt observanda. Primum est ex parte addentis: quia si aliquid adderet intendens illud esse de forma, quasi volens per hoc novum ritum adducere, constat quod non intendit formam proferre qua utitur Ecclesia, et ita nec faceret quod facit Ecclesia, ideo non esset Baptismus; secus esset si ex pia causa quid adderet, ut ex devotione quadam. Secundum est ex parte ejus quod additur: quod si sit corruptivum formæ, non est Baptismus, ut si dicatur, In nomine Patris majoris et Filii minoris. Si autem addatur, C Et B. Mariæ, aliqui dicunt non esse Baptismum, quia Baptismus non fit in virtute B. Mariæ; fieret tamen Baptismus si diceretur, Et B. Maria adjuvet puerum istum, vel aliquid tale. Alii probabilius dicunt, quod esset Baptismus, etiam primo modo facta additione: quia secundum Magistrum, in nomine Patris, idem est quod in invocatione Patris. Potest autem in invocatione B. Mariæ fieri Baptismus cum invocatione Trinitatis: non quasi ex virtute ipsius Baptismus efficaciam habeat sicut ex Trinitatis virtute, sed ut ejus intercessio baptizato proficiat ad salutem. Quidam dicunt tertium attendendum, utpote, quod si fiat additio in principio aut in medio, non est Baptismus; si autem in fine, est Baptismus. Sed hoc nullam videtur habere rationem. Unde secundum alios, qualitercumque fiat additio non refert, dummodo non sit contraria formæ, et baptizans non intendat mutare ritum Baptismi Ecclesiæ.

Postremo, dum quæritur, an possit fieri interpositio aut transpositio; respondendum, quod quum forma verborum consistat in tribus, puta in significatione, et integritate verborum, et ordine, dicunt quidam, quod quidquid horum mutetur vel varietur, non erit Baptismus. Sed quoniam formæ sacramentorum sunt quædam fidei professiones, fidem autem non profitentur verba formæ nisi ratione significationis; ideo dicunt alii, quod dummodo servetur intellectus implicite aut explicite, etiam si non adsit integritas vocum nec ordo, erit Baptismus. Sed quoniam sacramentum, quantum ad formam et materiam, ejusdem debet esse significationis*;5 ideo alii dicunt medio modo, quod requiritur significatio plena, et integra verba quæ sunt de essentia formæ. Si autem ordo, vel aliquid circa verba mutetur, quod non tollit significationem nec integritatem verborum, erit Baptismus. Hinc si fiat tanta interruptio quod intercipiat intentionem baptizantis, non erit una forma, et utraque per se erit imperfecta, nec sufficiet ad Baptismum: ut si dicatur, In nomine Patris, et interponat fabulam longam, deinde dicat, et Filii. Si autem fiat parva interruptio, vel verbi non corrumpentis formam, ut si dicatur, in nomine Patris omnipotentis; aut silentii, aut tussis, quod non discontinuet intentionem; tunc ab unitate intentionis erit unitas formæ. Constat enim, quod continuitatis forma ex vocibus unitatem habere non valeat, quum oratio sit quantitas discreta. Dicunt autem nonnulli, quod si sit talis ordo qui mutet intellectum, non fit Baptismus: ut si dicatur, In nomine Patris baptizo te, et Filii et Spiritus Sancti; si vero non mutetur intellectus, Baptismus est. Alii dicunt, quod qualitercumque ordo verborum mutetur, non videtur intellectus mutari: ideo erit Baptismus, quamvis peccet transponens. — Hæc Thomas in Scripto.*

Hæc eadem scribit in tertia parte Summæ, quæstione sexagesima sexta; et scripta ibidem continentur in istis. Similiter scripta Petri et Richardi, itemque Alberti.

A Qui etiam quærit, an pronomen hoc, ego, sit de essentia formæ Baptismi. Respondet: Dicunt quidam quod sic; sed puto quod non sit de essentia, et puto quod potest dimitti, si quis velit, sine magna culpa; securius tamen est quod exprimatur. Hæc Albertus.

Quidquid vero teneatur de hoc, æstimo quod sine grandi culpa omitti non queat scienter et sponte, sicut nec ista conjunctio, enim, in consecratione Eucharistiæ, quam tamen conjunctionem constat non esse de essentia formæ consecrationis illius. — Quod autem pronomen hoc, ego, non sit de essentia formæ Baptismi, etiam Scotus sentit, et probat per illud, extra de Baptismo et ejus effectu, Si quis. Ubi dicit Glossa, quod pronomen hoc, ego, non est de substantia formæ, quoniam plenum sensum generat hæc vox, baptizo, sine pronomine. Iterum argumentum est, de Consecratione, distinctione 4, Retulerunt; ubi dicitur: Si quis dicit, Baptizo te, Baptismus est, si intendit baptizare.

Denique in his quæ ex Thoma inducta sunt, doctores communiter concordant, Albertus, Bonaventura, Thomas de Argentina, Petrus, Richardus, Durandus, Scotus, et alii. — Durandus tamen affirmat non esse verum Baptismum, si quis jam baptizaret hoc modo, Ego te baptizo in nomine Christi: quia etsi ad tempus licuit taliter baptizare propter rationes et causam prætactam, tamen illa cessante, cessavit hujusmodi forma.6 — Scotus vero de hoc consultius loqui videtur, dicens se non audere dicere, quod sub forma illa sit Baptismus, nec oppositum: quia non legi, inquit, ubi fuerit illa dispensatio relaxata, et periculosum videtur in istis aliquid incaute asserere.

Footnotes

  1. Matth. xxviii, 19. ↩

  2. Matth. xxviii, 19. ↩

  3. I Cor. III, 4. ↩

  4. * veritate ↩

  5. * signum ↩

  6. p. 107 C'. ↩

Chapter 69 of 283