Distinctio 7
A. De Confirmationis sacramento.
NUNC de sacramento Confirmationis addendum est; de cujus virtute quæri solet: forma enim aperta est, scilicet verba quæ dicit episcopus, quum baptizatos in frontibus sacro signat chrismate. Hoc sacramentum ab aliis perfici non potest nisi a summis sacerdotibus, nec tempore Apostolorum ab aliis quam ab ipsis Apostolis legitur peractum; nec ab aliis quam ab illis qui locum eorum tenent, perfici potest aut debet. Nam si aliter præsumptum fuerit, irritum habetur et vacuum, nec inter ecclesiastica reputabitur sacramenta. Licet autem presbyteris baptizatos tangere in pectore, sed non chrismate signare in fronte. Virtus autem hujus sacramenti est donatio Spiritus Sancti ad robur, qui in Baptismo datur ad remissionem. Unde Rabanus: summo sacerdote per impositionem manus
Hugo, Summa Sent. tract. VI, c. 1.
De Consecr. dist. V, c. 4.
Gregor. Epist. lib. IV, ep. 26.
Raban. de Inst. cleric. lib. I, c. 30.
De Consecr. dist. v, c. 1.
Paracletus traditur baptizato, ut roboretur per Spiritum Sanctum ad prædicandum aliis illud quod ipse in Baptismo consecutus est. Item: Omnes fideles per manus impositionem episcoporum, post Baptismum accipere debent Spiritum Sanctum, ut pleni Christiani inveniantur.
B. Quomodo Confirmatio danda sit ab episcopis, et a jejunis accipienda.
Ibid. c. 3.
Scitote utrumque esse magnum sacramentum, sed unum majori veneratione tenendum, sicut a majoribus datur. Ecce majus dicit sacramentum Confirmationis, sed forte non ob majorem virtutem et utilitatem quam conferat, sed quia a dignioribus datur, et in digniori parte corporis fit, scilicet in fronte; vel forte quia majus augmentum virtutum præstat, licet Baptismus plus ad remissionem valeat. Quod videtur innuere Rabanus, dicens, in unctione Baptismi Spiritum Sanctum descendere ad habitationem Deo consecrandam; in hac vero, ejusdem septiformem gratiam cum omni plenitudine sanctitatis et virtutis venire in hominem. — Hoc sacramentum tantum a jejunis accipi et jejunis tradi debet, sicut et Baptismus, nisi aliter cogat necessitas. Nec debet iterari, sicut nec Baptismus vel Ordo. Nulli enim sacramento facienda est injuria: quod fieri putatur, quando non iterandum iteratur. Sed utrum aliqua vel nulla iterari possint, quæstio est. Nam de Baptismo et Ordine, quod non debeant iterari, aperte Augustinus dicit: Utrumque sacramentum est, et quadam consecratione datur: illud quidem, quum baptizatur; illud vero, quum ordinatur. Ideoque in Ecclesia catholica utrumque non licet iterari, quia neutri facienda est injuria. Quod indubitanter etiam de Confirmatione tenendum est. De aliis vero utrum iterari valeant vel debeant, postea disseremus.
Raban. de Inst. cleric. lib. 1, c. 30.
De Consecr. dist. v, c. 6.
Aug. Contra Parmenian. lib. 11, n. 28.
SUMMA
DISTINCTIONIS SEPTIMÆ
COMPLETO tractatu de sacramento Baptismi, qui est sacramentum introeuntium, et ceterorum janua sacramentorum, nunc agit Magister de sacramento Confirmationis, quod est sacramentum progicientium in Dei itinere, et post Baptismum mox necessarium ad persistendum in bonis, ad corroborationem gratiæ baptismalis, ad præliandum idonee in acie contra adversarios fidei, contra tentamenta diaboli. Itaque de hoc sacramento in hac sola distinctione compendiose tractatur. Et primo tangitur forma ejus, quæ est series verborum quæ profert episcopus in confirmando. Tangitur quoque pars corporis ubi datur, puta in fronte; et exhibitor seu minister sacramenti ejusdem, qui est solum episcopus. Deinde exprimitur vis sacramenti istius, quæ est collatio gratiæ Spiritus Sancti ad robur; et ad quos spectet sacramentum istud recipere, puta ad universos fideles; et quando, utpote dum adhuc jejuni consistunt; itemque quod nequeat iterari, quemadmodum nec Baptismus. Sed et de comparatione horum duorum sacramentorum ad invicem hic agitur, quod eorum præstantius, et in quibus unum aliud sit excedens.
Chapter 87 of 283