Skip to the text

Quæstio 6

S Exto quæritur, Utrum forma consecrationis sanguinis integre exprimatur per hæc verba : Hic est calix sanguinis mei.

Videtur quod sic, quia hæc verba sunt significativa et effectiva : ergo sicut significant ibi esse sanguinem Christi, ita hoc ipsum efficiunt. — Item, ad consecrationem corporis Christi sufficit similis forma, quum dicitur, Hoc est corpus meum. — Rursus, Evangelistæ integre descripterunt formam consecrationis sanguinis Christi; in aliis autem verbis non concordant sicut in istis.

In oppositum videtur esse consuetudo Ecclesiæ, quia non fit elevatio calicis, nec adoratio, nisi et aliis multis prolatis. q. 10. Ad hoc Henricus, Quodlibeto nono : Generaliter in his quæ pertinent ad observantiam fidelium, in quantum consistit in facto, præsertim ubi nil certi determinat auctoritas Scripturæ, tenendus est usus Ecclesiæ, qui ab Apostolis derivatur, qui multa in observantiis dimiserunt Ecclesiæ, quæ in scriptis non redegerunt. Quumque forma consecrationis verborum consistat in facto, et ad observantiam spectet eorum quæ Christus fecit et facienda instituit, nec de illa aliquis Apostolorum aliquid certum expressit, eo quod verba in quibus forma consistit, ab Evangelistis diversimode recitantur in numero, ordine, et qualitate; idcirco de hac forma firmiter tenendus est usus Ecclesiæ in missali consecratus, qui ab Apostolis creditur Ecclesiæ traditus, secundum formam qua noverunt Christum consecrasse. Sed quum plurima verba contineantur in descriptione formæ consecrationis calicis, atque incertum sit an omnia verba illa sint de forma, an aliqua tantum; et in dubiis (secundum Augustinum) semper tenendum sit quod certius securiusque consistit, et dimittendum incertum, præsertim in facto, quanquam propter quasdam persuasiones potius videatur verum quod minus certum est; idcirco in consecratione sanguinis, cum summa diligentia et attentione omnia verba in missali scripta usque ibi, Hæc quotiescumque feceritis, in mei memoriam facietis, sub uno contextu sunt proferenda, quoniam certum est consecratum esse omnibus illis prolatis, nec est super hoc tanta certitudo parte aliqua verborum illorum prolata.

Verumtamen a quibusdam putatur, quod ultimum illud, Qui pro vobis, etc., pertineat potius ad effectum sacramenti jam consecrati, quam ad formam et necessitatem consecrationis : imo ab aliquibus æstimatur, quod pars illa, Novi et æterni testamenti, mysterium fidei, potius exponat sacramenti virtutem, quam ad ejus pertineat formam, ut sic in illis solummodo verbis, Hic est calix sanguinis mei, hæc forma consistat : quoniam verba quæ sunt de forma hac non solum sunt significativa, sed et effectiva ejus quod significant, et hoc per assertionem quæ exercetur in eis. Quare quum verba prædicta non sint assertiva ejus quod pertinet ad veritatem sacramenti istius, nisi quoad illa verba dumtaxat, Hic est calix sanguinis mei; totumque residuum potius asserat conditionem sacramenti quoad ejus virtutem et efficaciam: hinc in solis illis quinque verbis videtur forma consecrationis hujus consistere, non minus quam in his verbis, Hoc est corpus meum, forma consecrationis corporis est consistens: sicque fit plena conformitas consecrationis utriusque. Hoc et ego potius arbitrarer, si in tanto mysterio liceret aliquid arbitrari.

Nihilo minus quidam dicunt, omnia verba usque ibi, Hæc quotiescumque, etc., ad consecrationis essentiam pertinere, eo quod sint determinationes quædam sanguinis, ideoque pertineant ad integritatem locutionis et consecrationis; quamvis per verba hæc, Hic est calix sanguinis mei, designetur ipsa conversio vini in sanguinem. Sed planum est, quod ratio illa falsum supponit. Illi namque genitivi, novi et æterni, non sunt adjectiva hujus substantivi, sanguinis, sed illius, testamenti, ut patet ex verbis Lucæ evangelistæ, dicitis: Hic est calix novi testamenti in meo sanguine, ubi interponitur aliquid.123 Quod etiam patet construenti et punctuanti post illa verba, novi et æterni: tunc enim nullius sensus perfectionem importarent verba sequentia, testamenti, mysterium. Et construuntur ambo illi genitivi, sanguinis, testamenti, cum illo nominativo, calix, transitive, subintellecta copula; et post, ly mei et ly mysterium, construuntur cum illo nominativo, calix, specifice. Porro quod addunt, quod per verba illa, Hic est calix sanguinis mei, significatur conversio vini in sanguinem, sicut per verba consecrationis panis; patet quod aperta est contradictio in verbis eorum, quum verba illa efficiant quod designant, sicque eis prolatis, consecratio esset peracta. — Hæc Henricus, qui tamen fatetur argumentum istud non absolute concludere, quoniam dici posset quod ly hic, quum dicitur, Hic est calix, etc., non demonstrat aliquid nisi pro termino totius prolationis, et non pro termino suæ prolationis, sicut in consecratione corporis ly hoc non demonstrat aliquid pro tempore suæ prolationis, sed pro termino totius prolationis; et ita quum dicitur, Hic est calix sanguinis mei, etc., verba illa nihil significant neque affirmant perfecte, usque ad prolationem totius, ideo nec ante efficiunt. Ex quibus elicitur, quid et qualiter demonstret ly hoc, in forma consecrationis corporis Christi, secundum Henricum.

At vero Thomas: Quidam (inquit) dixerunt, quod de forma consecrationis sanguinis tantum sit istud, Hic est calix sanguinis mei, ut forma utriusque consecrationis exsistat consimilis. Sed quia conditiones appositæ ad subjectum vel prædicatum, sunt de integritate locutionis, alii probabilius dicunt, quod totum illud quod sequitur, sit de hac forma, quum non sit locutio per se, sed determinatio prædicati. Verba quoque in tota hac forma contenta, possunt pro magna parte ex diversis locis Scripturæ colligi, quamvis non inveniantur alicubi simul scripta. Nempe quod dicitur, Hic est calix, Lucæ vicesimo secundo habetur, et primæ Corinthiorum undecimo. Quod vero adjungitur, Novi testamenti, ex tribus Evangelistis accipitur, puta Matthæi vicesimo sexto, Marci quartodecimo, et Lucæ vicesimo secundo. Quod autem adjicitur, Æterni, et, Mysterium fidei, ex Christi habetur traditione, quæ per Apostolos ad Ecclesiam devenit, juxta illud Apostoli: Ego accepi a Domino quod et tradidi vobis. Evangelistæ namque non intendebant formas et ritus sacramentorum publice tradere, sed dicta et facta Domini enarrare. Denique, quæ in forma consecrationis sanguinis adduntur, quamvis sint proprietates consequentes Christi sanguinem ut hujusmodi, tamen sunt essentiales sanguini ejus, in quantum pro nobis effusus est.

Præterea hæc locutio, Hic est calix sanguinis mei, figurativa est, et dupliciter potest intelligi.4567 Primo, ut sit metonymica locutio, ponendo continens pro contento, sicut communiter dicitur, Bibe hunc calicem vini, id est vinum contentum in calice isto. Ideo autem talis modus locutionis aptus est huic formæ, quoniam sanguis de sui ratione non dicit aliquid potabile, imo potius aliquid quod natura abhorret in potum. Quumque in hoc sacramento sanguis Christi consecretur ut potus, oportuit aliquid addi quod ad potum pertineat, scilicet calicem. Secundo potest intelligi, ut sit metaphorica, intelligendo per calicem Christi passionem. Quemadmodum enim calix vini inebriat, sic passio amaritudine sua hominem quasi extra se ponit, juxta illud in Threnis:8 Replevit me amaritudine, inebriavit me absinthio. Et hoc modo loquendi usus est Christus, loquens de sua passione apud Matthæum:9 Transeat a me calix iste. Hic quoque modus loquendi convenit huic formæ, quia in consecratione sanguinis directe exprimitur mysterium passionis. Nec obstat quod objicitur, quod figurativæ locutiones distrahunt intellectum et faciunt evagari, quoniam mens sacerdotis debet esse tam intenta et fixa ad ea quæ dicit, quod non levi occasione evagetur.

Præterea quæ in consecratione sanguinis apponuntur, exprimunt passionis conditiones, præcipue secundum quod operatur in sacramentis. In passione autem secundum quod operatur in sacramentis, tria sunt consideranda. Primum est effectus quem inducit, qui est remissio pecatorum: quod tangitur dum dicitur, Qui pro vobis et pro multis effundetur, etc. Secundum est medium quo effectus iste in alios traducitur, quod est fides, qua mediante habet effectum tum in his qui præcesserunt, tum in his qui sequuntur; et quantum ad hoc dicitur, Mysterium fidei. Quod potest referri tam ad ipsam passionem, quæ est mysterium fidei, tanquam occultum quid latens in fide omnium Christifidelium, potissime antiquorum, apud quos fuit in mysterio abscondita, multipliciter figurata; quam ad Christi sanguinem prout in sacramento continetur, qui latet sub speciebus, et maximam habet difficultatem ad credendum; propter quod antonomastice dicitur mysterium fidei. Tertium est finis ad quem passio Christi perducit, qui est æternorum bonorum perceptio, ad quæ Christus per sanguinem suæ passionis introducit: in quo novum testamentum confirmatur, non promittens temporalia, sicut vetus, sed æterna. Et quantum ad hoc dicitur, Novi et æterni testamenti. Quumque finis prior sit in intentione, ideo fine præmisso, per medium ad effectum passionis ostendendum formæ verba perducunt.

Testamentum autem proprie est institutio hereditatis percipiendæ filiis a patre: ideo proprie spectat ad promissionem bonorum quæ nobis a Patre disponuntur cœlesti. Quod testamentum dicitur novum, quoniam in renovationem mundi tempore gratiæ est institutum; et item ratione promissionis per Christi sanguinem confirmatæ, quæ vetus impedimentum percipiendæ hereditatis amovit: sicque innovatio quædam promissionis per Christi passionem est effecta. Dicitur quoque idem testamentum aliquo respectu æternum, vel ratione æternum bonorum, de quibus est testamentum; vel quoniam continet Christum, qui est persona æterna; vel ratione prædestinationis æternæ hanc gratiam præparantis. — At vero sanguis Christi effusus est pro omnibus quantum ad sufficiens, sed pro electis tantum quantum ad efficaciam; et ne putetur effusus pro solis Judæis electis, quibus promissio fuit facta, ideo dicit, Pro vobis, qui scilicet ex Judæis estis, et pro multis, quantum ad multitudinem gentium electarum. Vel per Apostolos significat sacerdotes, quibus mediantibus ad alios pervenit effectus dominicæ passionis per dispensationem sacramentorum, qui etiam pro se ipsis ac aliis orant. — De mutatione demum, additione et subtractione idem dicendum est in hoc sacramento, quod supra, distinctione tertia, dictum est, circa formam Baptismi. — Hæc Thomas in Scripto. Eadem scribit in tertia parte, quæstione septuagesima octava, articulo tertio.

Præterea Petrus: Circa formam (ait) consecrationis sanguinis quædam ponunquæst. 2. tur quæ sunt de substantia formæ; quædam vero non sunt de substantia, sed ponuntur ad ornatum, vel ad ostendendum sacramenti usum, vel dignitatem, aut efficientiam. Et illa sola verba ad substantiam pertinent, quæ significant præsentiam Christi sub specie virtute conversionis. Quædam vero ad efficaciam pertinent, ut, Æterni testamenti. — Hæc Petrus. In quibus videtur sentire, quod forma consecrationis sanguinis consistat essentialiter solum in verbis istis, Hic est calix sanguinis mei. Addit quoque : Puto, quod quælibet forma ab Evangelistis seu Apostolis tradita, sit forma Ecclesiæ, ita quod in ipsa posset consecrari, si placeret Ecclesiæ : quod tamen non debet fieri, propter ordinationem ipsius. — Græci vero utuntur (ut fertur) hac forma : Hic est sanguis meus novi testamenti, pro vobis et pro multis effusus in remissionem peccatorum : quam Paulus apostolus tradidit eis.

Richardus quoque fatetur se credere quod in qualibet forma ab Apostolis aut Evangelistis tradita, confici posset, quoniam in substantia eadem est cum forma nostra : alias Græci non consecrarent. — Quærit quoque Richardus, an virtus transsubstantiativa per prius respiciat sacerdotem, quam verba seu formam verborum. Et dicit quod sacerdotem, quem respicit permanenter ratione characteris. Verba vero respicit transeunter, sicut et verba pertranseunt. Sacerdos quoque propinquior et similior est principali agenti, videlicet Christo, quam verba : imo et verborum sacerdos est causa. Estque pro regula observandum, quod quando plura instrumenta per ordinem se habentia, ad eumdem concurrunt effectum, sicut manus et penna ad scribendum, virtus principalis motoris per prius respicit instrumentum sibi magis conjunctum, per quod virtus sua derivatur ad aliud instrumentum. Hæc Richardus.

Ea vero quæ ex Thoma inducta sunt, in Alberto etiam continentur, qui hic sentire videtur, quod omnia verba in forma consecrationis sanguinis posita, usque ibi, Hæc quotiescumque, etc., sint de essentia formæ consecrationis. Verumtamen alibi, puta in libro de Missa, vel in Summa de corpore Christi, scripsit quod nihil sit de essentia formæ istius, nisi hæc verba, Hic est calix sanguinis mei. Unde Henricus de Hassia, in tractatu suo de expositione Missæ, narrat opinionem Alberti fuisse, quod hæc sola verba, Hic est calix sanguinis mei, sint forma consecrationis sanguinis Christi.

Insuper Scotus : De verbis (inquit) consecrationis sanguinis, est difficultas quantum ad duo. Primum est, quoniam formam qua utimur, nullus Evangelistarum descripsit, et Græci alia forma utuntur. Secundum dubium est, an omnia verba usque ibi, Hæc quotiescumque, etc., sint de essentia formæ. Quantum ad primum, certum est quod bona sit nostra forma. Dicitur etiam forma nostra, et quæcumque forma in Evangelio scripta, ad consecrationem sufficiens; tamen in Romana Ecclesia de necessitate salutis ministri est uti forma Romanæ Ecclesiæ. Quantum ad secundum aliqui dicunt, quod omnia verba illa sint de forma consecrationis, propter motiva inducta ex Thoma. Sed non concludunt :10 quia possibile est multa addi in oratione consecrativa, quibus non expressis, tota consecratio compleretur : sicut Christus potuisset dixisse, Hoc est corpus meum assumptum de Virgine, et suspendendum in cruce, sicut dixit de sanguine, Qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Et quamvis tunc verba illa fuissent dicenda propter devotionem, non tamen necessaria essent propter formam, quamvis ad orationem pertinerent eamdem. Multo minus valet argumentum illud de verbis his, Qui pro vobis et pro multis effundetur, etc.

Itaque breviter dico, quod non est nobis certitudinaliter traditum, an ad formam consecrationis sanguinis pertineant aliqua verba post illud, Sanguinis mei : ideo periculosum est hic asserere aliquid de quo sufficiens auctoritas non habetur. Non autem periculosum est istud ignorare, quia videtur ignorantia invincibilis. Ideo improbabile est quod quidam locutus est indiscrete, quod scilicet necesse est in quolibet sacramento scire quod præcise ad ejus pertineat formam. Nam et diversi diversis verbis utuntur in Pœnitentiæ sacramento. Quod ergo consilium? Dico, quod sacerdos intendens facere quod facit Ecclesia, legens distincte canonis verba, vere conficit. Nec est tutum alicui (quantumcumque reputet se peritum) dicere, Volo præcise uti verbis istis pro consecratione sanguinis: imo securior est simplicitas qua dicatur, Volo verba ista proferre ista intentione qua Christus ea instituit esse proferenda: ita quod ea quæ ex Christi institutione sunt de forma, dico pro forma, et quæ sunt ad reverentiam, dico ad reverentiam. Si autem sacerdos inciperet verba formæ proferre, nec compleret, non esset adorandum nisi sub conditione, et materia illa sumenda esset a sacerdote seorsum, ita quod diceret intra se, Si consecrata est, sumo eam ut consecratam; si non, non. Et hoc agendum eo adhuc jejuno, videlicet ante perceptionem ablutionis vini. — Hæc Scotus, quibus concordat Durandus. Et quæ dicunt de essentia formæ consecrationis vini, et de intentione habenda circa prolationem verborum formæ illius, videntur sapienter expressa.

Postremo inter tot opiniones, quæ tamen minus discordant in re quam in apparatu verborum, videtur responsio Petri planior quantum ad formam consecrationis corporis Christi.11 Similiter responsio Richardi de S. Victore apta censetur.

A Præterea quidam hic sciscitantur, utrum in verbis formarum istarum sit aliqua virtus supernaturalis, causativa sacramenti. Ad quod satis reor patere responsum ex his quæ dicta sunt supra in generali, de virtute causali sacramentorum evangelicæ legis.

Multi quoque hic investigant, an formæ istæ exspectent se in operando, hoc est, an prolatis verbis consecrationis corporis Christi, mox et immediate sequatur effectus, id est transsubstantiatio panis in corpus dominicum, vel differatur quousque prolata sit forma consecrationis sanguinis Salvatoris. Et quamvis quidam antiqui dixerunt, quod formæ ita exspectent se, tamen doctores modo concorditer dicunt contrarium, quod et satis lucet ex introductis. Mox enim prolatis verbis consecrationis corporis sacri, ipsum elevatur et adoratur. Nec inde consequitur, quod corpus in specie panis exsangue sit, quia (ut infra patebit) in hostia consecrata ex vi conversionis est corpus, sanguis vero et anima ac deitas Verbi, ex concomitantia naturali.

Bonaventura etiam circa hæc loquitur: Forma ista, Hic est calix sanguinis mei, est forma recta et congrua consecrationis sanguinis. Sed utrum sit tota, an quod sequitur sit de ejus integritate, est dubium. Creditur tamen quod est tota; attamen quod sequitur non frustra est additum, nec resecandum. An vero forma a quolibet Evangelista descripta, sit ad conficiendum sufficiens, quis audeat negare, aut præsumendo asserere, quum nesciamus an ipsi intenderint formam describere, an verba rei gestæ narrare? Hæc Bonaventura.

Footnotes

  1. Luc. xxii, 20. ↩

  2. I Cor. xi, 25. ↩

  3. Luc. xxii, 20; ↩

  4. I Cor. xi, 23. ↩

  5. Luc. xxii, 20. ↩

  6. Marc. xiv, 24; ↩

  7. Matth. xxvi, 28; ↩

  8. Thren. III, 15. ↩

  9. Matth. XXVI, 39. ↩

  10. Cf. p. 224 B'. ↩

  11. Cf. p. 219 D et s. ↩

Chapter 99 of 283