Distinctio 10
A. De hæresi aliorum qui dicunt corpus Christi non esse in altari nisi in signo.
SUNT item alii præcedentium insaniam transcendentes, qui Dei virtutem juxta modum naturalium rerum metientes, audacius ac periculosius veritati contradicunt, asserentes in altari non esse corpus Christi vel sanguinem, nec substantiam panis vel vini in substantiam carnis et sanguinis converti, sed ita1
Matth. xxvi, 26. I Cor. x, 4. Christum dixisse, Hoc est corpus meum, sicut Apostolus dixit, Petra autem erat Christus. Dicunt enim ibi esse corpus Christi tantum in sacramento, id est in signo, et tantum in signo manducari a nobis. Qui errandi occasionem sumunt a verbis Veritatis, unde prima hæresis facta est in discipulis Christi. Quum enim diceret, Nisi quis manducaverit carnem meam et biberit sanguinem meum, non habebit vitam æternam; illi non intelligentes dixerunt: Durus est hic sermo; quis potest eum audire? et abierunt retro. Illis discedentibus, instruxit duodecim qui remanserant: Spiritus est, inquit, qui vivificat; caro nihil prodest. Verba quæ locutus sum vobis, spiritus et vita sunt. Intellexisti spiritualiter? Spiritus et vita sunt. Intellexisti carnaliter? Etiam sic spiritus et vita sunt, sed tibi non sunt. Spiritualiter intellige quæ locutus sum. Non hoc corpus quod videtis, manducaturi estis, et bibituri illum sanguinem quem fusuri sunt qui me crucifigent. Sacramentum aliquod vobis commendavi; spiritualiter a vobis intellectum, vivificabit vos; caro autem non prodest quidquam. — Sunt etiam et alia illorum insaniæ formitem ministeria. Ait enim Augustinus: Donec sæculum finiatur, sursum est Dominus; sed tamen etiam hic nobiscum est veritas Domini. Corpus enim in quo resurrexit, in uno loco esse oportet; veritas autem ejus ubique diffusa est. Item: Una persona est Deus et homo: ubique per id quod est Deus; in cœlo per id quod homo est. Christus dicit etiam: Pauperes semper habetis vobiscum, me autem semper non habebitis. His aliisque utuntur præfati hæretici in assertionem sui erroris.
Ibid. 64.
Aug. in Joann. tract. 30, n. 1.
Id. Epist. 187, n. 10.
Matth. xxvi, 11.
B. Determinatio præmissorum.
Quæ ex eadem ratione omnia accipienda sunt. Non enim verbis his negatur verum corpus Christi a fidelibus sumi, vel in altari esse; sed his Veritas Apostolos, et in eis nos instruxit, quod ipsius corpus non per partes discerptum, ut putaverunt illi discipuli qui retro ierunt, sed integrum; nec visibiliter in forma humana, sed invisibiliter sub forma panis et vini corpus et sanguinem nobis traderet. Quem sensum Augustinus confirmat, dicens: Ipsum quidem et non ipsum corpus quod videbatur, manducatur; ipsum invisibiliter, non ipsum visibiliter. Item: Etsi necesse est illud visibiliter celebrari, necesse est tamen invisibiliter intelligi. Ita etiam intelligendum est corpus Christi esse in uno loco, scilicet visibiliter in forma humana. Veritas tamen ejus, id est divinitas, ubique est; veritas etiam ejus, id est verum corpus, in omni altari est, ubicumque celebratur. Sic etiam illud intelligendum est, Pauperes semper habetis vobiscum, me autem non semper habebitis: secundum corporalem præsentiam scilicet, qua cum eis conversabatur. Similiter per id quod homo est, in cœlo est, scilicet visibiliter; invisibiliter autem est in altari, quia non in forma humana apparet, sed forma panis et vini operitur. Unde et invisibilis caro ejus dicitur, quæ vere est in altari; sed quia in specie sua non apparet, invisibilis dicitur. Ait enim Augustinus: Hoc est quod dicimus, quod modis omnibus approbare contendimus, sacrificium Ecclesiæ duobus confici, duobus
De Consecr. dist. II, c. 45.
Aug. in ps. 98, n. 9.
De Consecr. dist. II, c. 48. constare, visibili elementorum specie, et invisibili Domini nostri Jesu Christi carne et sanguine: sacramento, et re sacramenti, id est corpore Christi; sicut Christi persona constat et conficitur ex Deo et homine, quum Christus sit verus Deus et homo: quia omnis res illarum rerum naturam et veritatem in se continet ex quibus conficitur. Conficitur autem sacrificium Ecclesiæ duobus: sacramento, et re sacramenti, id est corpore Christi. Est ergo sacramentum, et res sacramenti, id est corpus Christi. — Ecce invisibilem dixit carnem Christi, quia forma panis operta sumitur et tractatur. Idemque corpus Christi dixit esse sacramentum et rem: ex quo confirmatur quod supra diximus. Deinde addit quod magis movet lectorem: Caro (inquit) ejus est, quam sub forma panis opertam in sacramento accipimus; et sanguis ejus, quem sub vini specie ac sapore potamus. Caro videlicet carnis, et sanguis sacramentum est sanguinis: carne et sanguine, utroque invisibili, intelligibili et spirituali, significatur corpus Christi visibile et palpabile, plenum gratia et divina majestate.
De Consecr. dist. II, c. 48.
C. Quæ sit intelligentia præmissorum.
Attende his diligenter, quia tropo quodam utitur hic Augustinus, quo solent res significantes rerum sortiri vocabula quas significant. Hic enim visibilis species panis vocatur nomine carnis; et visibilis species vini, nomine sanguinis. Invisibilis vero et intelligibilis dicitur caro Christi, quia secundum illam speciem non videtur caro, sed intelligitur; ita et sanguis. Caro ergo invisibilis dicitur esse sacramentum carnis visibilis: quia species panis, secundum quam illa non videtur caro, est sacramentum carnis visibilis, quia carne invisibili, id est specie, secundum quam caro Christi non videtur caro, significatur corpus Christi, quod est visibile et palpabile ubi in sua forma apparet. Ita et de sanguine accipi debet. Quem sensum confirmat Augustinus, aperiens qualiter prædicta intelligenda sint, quia obscure dixerat; consequenter dicens, ita panem vocari corpus Christi, quum vere sit sacramentum corporis Christi quod in cruce positum est: sicut ipsa immolatio quæ fit manibus sacerdotis, vocatur Christi passio, non rei veritate, sed significandi mysterio, et sicut Sacramentum fidei dicitur fides. — Satis responsum est hæreticis, et objectionibus eorum qui negant verum corpus Christi in altari esse, et panem in corpus, vel vinum in sanguinem mystica consecratione converti, dicentes: Quis audeat manducare Dominum suum? Quis etiam audeat dicere, quotidie formari corpus Christi de materia vel substantia quæ non fuit caro Virginis?
Ibidem. significante
D. Auctoritatibus probat, verum corpus Christi esse in altari, et in id panem converti.
Hæc et his similia objiciunt illi, in divino mysterio legem naturæ sectantes, quorum perfidiam subdita convincunt testimonia. Ait enim Veritas: Accipite, hoc
Hugo, Summa Sent. tract. VI, c. 5.
Ambr. de Myster. n. 52.
Ps. cxlviii. 5.2
Ibid. n. 54.
De Consecr. dist. II, c. 41.
Ambr. de Sacram. lib. iv, n. 14.
Ibid. n. 15.
De Consecr. dist. II, c. 72.
Ibid. c. 35. est corpus meum. Item Ambrosius : Si tantum valuit sermo Eliæ, ut ignem de cœlo deponeret; non valebit tantum sermo Christi, ut substantias mutet? De totius mundi operibus legitur, Quia ipse dixit, et facta sunt, etc. Sermo igitur Christi, qui potuit ex nihilo facere quod non erat, non potest ea quæ sunt, in id mutare quod non erant? Non enim minus est creare, quam mutare novas naturas rerum . Item : Si ordinem naturæ quærimus, viro mixta femina generare consueverat. Liquet ergo quod præter naturæ ordinem Virgo generavit; et hoc quod conficimus corpus, ex Virgine est. Quid ergo hic quæris naturæ ordinem in Christi corpore, quum præter naturam sit ipse partus ex Virgine? Item : Ante benedictionem alia species nominatur, post consecrationem corpus significatur. Ante consecrationem aliud dicitur, post consecrationem sanguis nuncupatur. Tu dicis, Amen, id est, verum est : quod sermo sonat, affectus sentiat. Item Augustinus : In specie panis et vini quam videmus, res invisibiles, id est carnem et sanguinem, honoramus; nec similiter comprehendimus has duas species sicut ante consecrationem comprehendebamus, quum fideliter fateamur, ante consecrationem panem esse et vinum, quod natura formavit; post consecrationem vero, carnem Christi et sanguinem, quod benedictio consecravit. Item Ambrosius : Panis est in altari usitatus ante verba sacra; ubi accessit consecratio, de pane fit Christi caro. Quomodo autem potest quod panis est, esse corpus Christi? Consecratione, quæ fit sermone Christi. Item : Si tanta vis est in sermone Domini, ut incipiant esse quæ non erant; quanto magis operatorius est, ut sint quæ erant, et in aliud commutentur? Et sic quod erat panis ante consecrationem, jam corpus Christi est post consecrationem, quia sermo Christi creaturam mutat, et sic ex pane fit corpus Christi, et vinum cum aqua in calicem missum, fit sanguis consecratione verbi cœlestis. Item Augustinus : Sicut per Spiritum Sanctum vera Christi caro sine coitu creatur, ita per eumdem ex substantia panis et vini idem corpus Christi et sanguis consecratur. Corpus Christi et veritas est et figura : veritas, dum corpus Christi et sanguis virtute Spiritus Sancti ex panis vinique substantia efficitur; figura vero est id quod exterius sentitur. Item Eusebius Emisenus : Invisibilis sacerdos visibiles creaturas in substantiam corporis et sanguinis sui verbo suo secreta potestate commutat. — Ex his aliisque pluribus constat, verum corpus Christi et sanguinem in altari esse, imo integrum Christum ibi sub utraque specie, et substantiam panis in corpus, vinique substantiam in sanguinem converti.
SUMMA
DISTINCTIONIS DECIMÆ
IN præsenti distinctione tangit ac reprobat Magister quemdam aliquorum errorem circa Eucharistiæ sacramentum, dicentium in superdignissimo Sacramento altaris non contineri vere realiter corpus ac sanguinem Salvatoris, sed significative dumtaxat, seu quasi in signo. Et circa hoc ponit verba Veritatis, ex quorum erronea expositione ac pravo intellectu, imo potius rudi, falsa atque hæretica ignorantia, occasionem suæ sumpserunt insaniæ. Quorum verborum verum et catholicum sum sum introducit Magister, et verba quædam B. Augustini obscura elucidat, ac deinde auctoritatibus Scripturæ canonicæ atque Sanctorum probat, in sancto et glorioso sacramento innumerabilibus præclarissimis miraculis, gratiosissimis quoque supernaturalibus effectibus, experimentis ac sentimentis desuper comprobato ac confirmato, corpus et sanguinem unigeniti Filii Dei verissime ac prorsus ineffabiliter ac incomprehensibiliter contineri.
Footnotes
Chapter 104 of 283