Quæstio 6
A Mplius quæritur, An jejunium pars satisfactionis exsistat.
Videtur quod non, quoniam jejunare commune est bonis ac malis, et secundum Apostolum, corporalis exercitatio ad modicum utilis est.1 Christus quoque asserit: Non possunt filii sponsi jejunare, quamdiu cum illis est sponsus.2 Quum ergo Christus multipliciter sit nobiscum, non congruit nobis in vita hac jejunare.
Circa hæc scribit Bonaventura: Jejunium est opus satisfactorium, secundum quod Christus ait: Hoc genus dæmoniorum in nullo potest exire, nisi in oratione et jejunio.3 Est, inquam, satisfactorium liberando a pœna, quum sit opus pœnale. Hinc Deo est placitum, quoniam animæ et corporis est reordinativum, quatenus corpus spiritui non repugnet, quia ut Salomon ait, qui a pueritia delicate nutrit servum suum, postea eum sentiet contumacem;4 atque ut spiritui totaliter subjiciatur, juxta illud Apostoli, Castigo corpus meum et in servitutem redigo;5 et item, ne æternaliter crucietur, secundum illud Ecclesiastici, Est qui multa redimat pretio modico;6 et ut etiam æternaliter glorietur, dicente Apostolo, Id quod in præsenti est momentaneum et leve tribulationis nostræ, æternum gloriæ pondus operatur in nobis.7 Itaque jejunium placet Deo, non propter solam exteriorem afflictionem, abstinentiamque a cibis, sed in quantum ab animæ virtute procedit et ordinatur ad finem salubrem, imo et ex interiori contritionis dolore assumitur. Sic quoque corporalis exercitatio per se solam modicum valet; sed et comparative loquendo, ad modicum utilis perhibetur, utpote pietatis respectu. — Verum his objici potest, quoniam jejunare est vitam abbreviare, quum in jejunio sit major consumptio et minor restauratio; qui autem vitam suam abbreviat, homicida censetur, quum dicat Hieronymus: Non refert an tempore parvo vel magno te ipsum interimas. Respondendum, quod vitam abbreviare contingit dupliciter. Primo, ex intentione, et ita illicitum est. Secundo, præter intentionem; et hoc, vel dando operam rei licitæ vel illicitæ rei: primo modo non est peccatum, sed secundo. Aliqui tamen dicunt, quod abstinentia non accelerat mortem; tamen ut credo, gravis abstinentia mortem bene accelerat. Sic moderate affligenda est caro, ut vitia mortificentur, nec natura ipsa deficiat. Hæc Bonaventura.
Insuper Richardus: Abstinentia, inquit, est virtus, non prout solum aut absolute designat abstractionem cibi aut potus, sed prout importat abstractionem cibi ac potus ratione regulatam. Et si quæratur, an jejunium sit abstinentiæ actus; dicendum, quod tripliciter sumitur jejunium. Primo, pro jejunio naturæ, quo unusquisque homo quotidie ante primam suam refectionem jejunus vocatur: quod non est actus virtutis. Secundo, pro jejunio gratiæ, quod est actus abstinentiæ, qui est refrenare delectationes gustus in cibis secundum regulam rationis, sive homo comedat semel in die, seu pluries. Tertio, pro jejunio Ecclesiæ, quod institutum est ad satisfaciendum pro peccatis. Ad quod requiritur, quod non solum abstineat homo ab his quæ prohibet virtus, sed etiam ab his quibus alias uti possemus salva virtute. Qui enim commisit illicita, satisfacere debet, ab aliquibus licitis abstinendo; ita tamen, ut virtutis medium non corrumpatur.
Præterea quæritur, an omnes ad jejunium teneantur. Dicendum, quod jejunium sumptum non ut est actus virtutis tantum, sed præcise ratione hujus quod superaddit statutum Ecclesiæ, non est de jure naturali neque divino, sed pure positivo. Tali autem jure prohibentur aut præcipiuntur ea quæ alias bene et male fieri possent. Ideo legislator condendo jus positivum, non intendit homines legitimam excusationem habentes, obligare ad observantiam hujusmodi juris. Multi vero sunt homines legitimam excusationem habentes, propter quam melius est eos non obligari ad jejunandum quam obligari, ut sunt pueri, mulieres prægnantes, ægrotantes, nimium senes, necessarium victum cum gravi labore lucrantes, et ad sancta loca peregrinantes, ac necessaria victui ostiatim mendicantes. Mulieres quippe prægnantes indigent sumere cibum non solum pro se, sed et pro nutrimento sui fetus. Interdum quoque habent desideria tam intensa ad alimenta, quod nisi possent desiderio suo satisfacere, esset tam ipsis quam fetui periculosum. In senibus quoque multum debilis est calor et virtus, et quamvis sint sicci siccitate opposita humiditati naturali, superabundat tamen in eis humiditas accidentalis ex indigestione causata. Unde si totus cibus quem pro uno die requirit eorum natura, sumeretur ab eis una vice, nimis obtunderetur et gravaretur in eis calor naturalis, nec possent cibum convenienter digerere. Qui autem non jejunant, debent si poterunt, dispensationem a suo petere præsidente, et ille debet eis concedere.
Quæritur demum, an esus carnium frangat jejunium. Videtur quod non, quoniam vinum magis incendit concupiscentiam quam esus carnium, saltem quarumdam. Rursus, quidam pisces magis oblectant gustum quam carnes, saltem nonnullæ. — Et respondendum, quod jejunio Ecclesiæ annexa est abstinentia ab esu carnium, ut in Decreto habetur : quoniam esus carnium multum excitat carnis concupiscentiam, ad quam edomandam institutum exstat jejunium. Et quamvis etiam vinum excitet illam, tamen aliunde utile est ad digestionem. Exhilarat quoque, quod valet contra mærorem qui jejunantibus solet accidere ; et multis esset valde grave a vino abstinere. Quamvis etiam aliqui pisces magis delectant quam carnes quædam, communiter tamen magis delectat manducatio carnium. Ecclesia autem respicit ad id quod ut in pluribus accidit.
Iterum quæritur, an gula et ebrietas frangant jejunium. Dicendum, quod triplex est jejunium. Unum, a voluptatibus et iniquitatibus abstinere, quod est perfectum jejunium, et solvitur per quodcumque mortale peccatum. Aliud est actus virtutis abstinentiæ, quod per gulam violatur. Tertium est jejunium Ecclesiæ, quod frangitur per quamlibet gulam quæ est mortale peccatum, in quantum jejunium hoc includit id quod necessarium est ad actum virtutis abstinentiæ. Sed quantum ad id quod additur ex statuto Ecclesiæ, specialiter frangitur per gulam quæ est in comedendo plus quam semel, atque in comedendo cibos qui jejunantibus interdicuntur, et in præveniendo nimis notabiliter horam comedendi ab Ecclesia determinatam. Denique intuendum, quod ebrietas dupliciter sumitur. Primo, pro impedimento usus rationis ex immoderatta potatione, quod est passio quædam et pœna peccati. Secundo, pro immoderata sumptione potus inebriantis : quod peccatum est maxime præcavendum, et frangit jejunium quod est abstinentia a peccatis, et id quod necessarium est ad virtutem sobrietatis. — Hæc Richardus. Quæ pene omnia etiam continentur in Thoma hic in Scripto, et in secunda secundæ.
Porro de hora reficiendi in diebus jejunii, addit Thomas hoc loco : Competens hora comedendi in diebus jejunii est hora nona; et hæc est ab Ecclesia instituta et communiter observata, quia secundum communem cursum tempus comedendi est hora sexta. Cibus namque non debet addi quousque natura circa cibum præcedentem est occupata. Occupatur autem circa cibum præcedentem dupliciter. Primo, in digerendo. Quumque digestio fiat per calorem, illud tempus digestioni est congruum in quo calor naturalis ad interiora revocatur, videlicet nox, propter subtractionem solis ac somnum, in quo intenduntur naturales virtutes. Secundo, cibum decoctum deducendo per membra, quibus est assimilandus : ad quod requiritur, quod calor nutrimentum deducens, usque ad extremas partes corporis evocetur. Calor vero solis naturalem calorem ad exteriora evocat : ideo quando completur solis ascensus, quod fit hora sexta, quia tunc est circa medium, tunc opus ejus completum est. Hinc tunc communiter est tempus comedendi. Et quia jejunium debet esse satisfactorium ac pœnale, idcirco magis differtur; non autem in tantum, ut humor cibi sumpti penitus exsiccetur, aut virtus naturalis multum debilitetur. Propterea partito residuo tempore, hora nona occurrit, in qua cibus secundum statutum Ecclesiæ in diebus jejunii est sumendus. — Nec obstat quod in veteri Testamento jejunabant usque ad vesperam : quia nos nostro jejunio conformamur novo homini Christo, qui per passionem suam nos revocavit a vetustate ac tenebris; et ideo tunc jejunium solvimus, quando Christus passionem suam finivit, utpote hora nona. Sed ante hanc renovationem competebat tempus vespertinum jejunantium comestioni, ad designandum quod per cibum veteris hominis in tenebras peccati ac mortis erant dejecti, a quibus non statim exuebantur, etiam post tribulationes vitæ præsentis : vis non punctualiter. — Rursus, quum jejunia instituta sint pro carnis afflictione, pro concupiscentia edomanda, et satisfactoria sint, in quantum pœnalia; videtur omnino contrarium intentioni Ecclesiæ, in diebus jejunii electuaria sumere et lautitias hujusmodi quærere, nisi sit ingens necessitas. Potissime vero his videtur esse hoc illicitum qui abundanter et laute reficiuntur in diebus hujusmodi. Et multi pessima consuetudine trahuntur atque falluntur in hoc.
Porro de electuariis aliqui dicunt, quod si ad delectationem sumantur, solvant jejunium; non autem si causa medicinæ sumantur. Quod non videtur, quia statutum legis positivæ non attendit intentionem observantis, sed actum : eo quod modus virtutis non cadat sub præcepto, sed est finis præcepti. Ex intentione autem potest quis mereri ac demereri. Idcirco dicendum, quod electuaria quamvis aliquo modo nutriant, non tamen iste est principalis usus eorum : unde nec loco manducationis accipi solent. Hinc talis sumptio non solvit jejunium Ecclesiæ, quamvis homo possit totaliter aut in parte ex tali sumptione meritum jejunii perdere, mortaliterque peccare, si sit immoderata libido. Non tamen ex hoc est transgressor præcepti Ecclesiæ, nisi in fraudem acciperet, aut si eis quasi aliis cibis uteretur ad famem exstinguendam. — Hæc Thomas in Scripto. Concordat Richardus, Petrus, et alii quidam. Idem quoque in secunda secundæ.
In quibus tamen obscura quædam contineri videntur. Primo quod ait, statutum positivæ legis non attendere intentionem observantis. Lex etenim positiva intendit homines facere virtuosos, et a peccatis retrahere : ad quod præsertim requiritur rectificatio intentionis, quæ teste Ambrosio, imprimit speciem actioni. Rursus, legislator intendit ac tendit ad hoc, ut subditi obediant suæ jussioni, non solum materialiter quoad tenorem superficiemque verborum, sed magis formaliter juxta suam intentionem. — Deinde quod ait, modum virtutis non cadere sub præcepto. Modus quippe virtutis videtur, ut agatur taliter sicut oportet, et discrete ac ordinate, et cum circumstantiis debitis : quod videtur cadere sub præcepto, saltem in multis, quum et ipse sanctus Doctor affirmet ordinem caritatis cadere sub præcepto; observantiam quoque temporis quantum ad horam refectionis in diebus jejunii, quamvis non punctualiter. — Rursus, quum jejunia instituta sint pro carnis afflictione, pro concupiscentia edomanda, et satisfactoria sint, in quantum pœnalia; videtur omnino contrarium intentioni Ecclesiæ, in diebus jejunii electuaria sumere et lautitias hujusmodi quærere, nisi sit ingens necessitas. Potissime vero his videtur esse hoc illicitum qui abundanter et laute reficiuntur in diebus hujusmodi. Et multi pessima consuetudine trahuntur atque falluntur in hoc.
Nunc circa istam distinctionem tractandum esset de oratione, de qua quum specialem tractatum ediderim, modo pertranseo, non nisi pauca brevissime perstringendo. Nempe, ut scribit Richardus, oratio uno modo vocatur desiderium aliquid impetrandi, et ita est actus voluntatis; alio modo vocatur expressio desiderii hujus, et ita est quædam petitio et actio intellectus. Atque ut asserit Hugo, est pars contemplationis : quia ut loquitur Damascenus, oratio est ascensus mentis in Deum. Est actus virtutis moralis quæ latria nuncupatur, quæ Deo cultum ac reverentiam exhibet. Oratio quoque est duplex. Una publica, quæ a ministris Ecclesiæ pro populo manifeste ac solenniter funditur : quam oportet non solum esse mentalem, sed item vocalem. Alia est privata oratio, quam quisque pro se aut aliis seorsum offert Altissimo; et illa potest esse solum mentalis. Potest etiam esse vocalis pariter et mentalis. Ad efficaciam vero orationis præcipue confert attentio sensus, et fervor affectionis obtinendi quod petitur; consideratio quoque propriæ defectuositatis ac vilitatis; et item contemplatio excellentiæ bonitatis, pietatis ac justitiæ Dei, ut sic cum profunda humilitate et caritatis ardore, cum reverentia et grandi custodia cordis invocemus Omnipotentem, cum timore et puritate repræsentantes nos ei. Et taliter Deum orare, non caret labore, in tantum quod abbas Agathon dixit, non esse laborem sicut orare Deum.
Hinc scribit Bonaventura : Vocalis oratio ordinatur ad mentalem, non econverso.
Itaque quædam oratio est pure mentalis, dum labia non moventur, sed cor cum Deo intime loquitur. Unde ait Gregorius : Orare est amaros in compunctione gemitus fundere, non ornata verba resonare. Quædam vero est pure vocalis, quando mens nil cogitat de his quæ postulat, nec in generali neque in speciali, nec se refert ad Deum, neque ad finem propter quem orationem emittit. Tertia est oratio, mixta ex utraque. Et si verba tunc impediant attentionem atque fervorem orantis, expedientius ei esset mentaliter solum orare, si tamen sit oratio in qua liceat verba dimittere. Si vero attentio verbis juvetur, utilius est mente et ore orare : et ita communiter expedit homini-
Præterea si quæratur, quæ oratio sit satisfactoria : credo quod omnis, quoniam nulla oratio est in qua non laborent virtutes animales; et quantum delectatur spiritus, tantum caro tabescit frequenter, virtutes quoque animales minus intentæ sunt regimini corporis. Credo etiam, quod illa oratio inter ceteras magis satisfactoria est, in qua accenditur homo ad gemitum : quia hæc est in qua Deus maxime delectatur. Quumque illa sit gratiæ specialis, non imponitur a sacerdote, sed præambulum ejus, puta vocalis oratio. — Hæc Bonaventura.
Verum Antisiodorensis dicit in Summa sua, libro quarto, quod oratio viri contemplativi est tota delectabilis, ideoque non satisfactoria. Sed prætacta positio verior esse videtur, sicut et supra ostensum est. quæst. 3.
Footnotes
Chapter 141 of 283