Distinctio 17
A. Tria proponuntur quærenda. Primum, an sine confessione dimittatur peccatum.
Hugo, Summa Sent. tract. VI, c. 11. alicui
HIC oritur quæstio multiplex. Primo enim quæritur, utrum absque satisfactione et oris confessione, per solam cordis contritionem peccatum alicui dimittatur. Secundo, an aliquando sufficiat confiteri soli Deo sine sacerdote. Tertio, an laico fideli facta valeat confessio. In his enim etiam docti diversa sentire inveniuntur, quia super his varia ac pene adversa tradidisse videntur doctores. Dicunt enim quidam, sine confessione oris et satisfactione operis neminem a peccato mundari, si tempus illa faciendi habuerit. Alii vero dicunt, ante oris confessionem et satisfactionem, in cordis contritione peccatum dimitti a Deo, si tamen votum confitendi habeat. Unde Propheta : Dixi, Confitebor adversum me injustitiam meam1
Cassiod. in ps. XXXI, 7.
Aug. in ps. 31 enarrat. 2, n. 15.
De Pœnit. dist. I, c. 34.
Domino, et tu remisisti impietatem peccati mei. Quod exponens Cassiodorus, ait : Dixi, id est, deliberavi apud me, quod confitebor, et tu remisisti. Magna pietas Dei, quod ad solam promissionem peccatum dimiserit : votum enim pro operatione judicatur. Item Augustinus : Nondum pronuntiat, promittit se pronuntiaturum, et Deus dimittit : quia hoc ipsum dicere, quoddam pronuntiare est in corde. Nondum est vox in ore, ut homo audiat confessionem, et Deus audit.2 Item : Sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contritum, etc. Alibi etiam legitur : Quacumque hora peccator conversus fuerit et ingemuerit, vita vivet et non morietur.3 Non dicitur, Ore confessus fuerit; sed, Conversus ingemuerit. Unde datur intelligi, quod etiam ore tacente, veniam interdum consequimur. Hinc etiam leprosi illi quibus Dominus præcepit ut ostenderent se sacerdotibus, in itinere antequam ad sacerdotes venirent, mundati sunt.4 Ex quo insinuatur, quod antequam ora nostra sacerdotibus aperiamus, id est, peccata confiteamur, a lepra peccati mundamur.5 Lazarus etiam non prius de monumento est eductus, et post a Domino suscitatus; sed intus suscitatus, prodiit foras vivus, ut ostenderetur suscitatio animæ præcedere confessionem. Nemo enim potest confiteri, nisi suscitatus: quia a mortuo, velut qui non est, perit confessio.6 Nullus ergo confitetur, nisi resuscitatus. Nemo autem suscitatur, nisi qui a peccato solvitur: quia peccatum mors animæ est, quæ ut est vita corporis, ita ejus vita Deus est. — His aliisque pluribus auctoritatibus probatur, ante confessionem vel satisfactionem sola compunctione peccatum dimitti. Quod qui negant, eas determinare laborant; necnon in hujus sententiæ depressionem et ad suæ opinionis assertionem auctorum testimonia inducunt. Ait enim Dominus per Isaiam: Dic tu iniquitates tuas, ut justificeris. Item Ambrosius: Non potest quisquam justificari a peccato, nisi peccatum ipsum antea fuerit confessus. Idem dicit: Confessio a morte animam liberat, confessio paradisum aperit, confessio spem salutis tribuit: quia non meretur justificari qui in vita sua non vult peccatum confiteri. Illa confessio nos liberat quæ fit cum pœnitentia. Pœnitentia vero est dolor cordis et amaritudo animæ pro malis quæ quisque commisit. Item Joannes: Non potest quisquam gratiam Dei accipere, nisi purgatus fuerit ab omni peccato per pœnitentiæ confessionem et per Baptismum. Item Augustinus: Agite pœnitentiam qualis agitur in Ecclesia. Nemo dicat sibi, Occulte ago, quia apud Deum ago; novit Deus, qui mihi ignoscit, quia in corde ago. Ergo sine causa dictum est: Quæ solveritis super terram, soluta erunt et in cœlis. Ergo sine causa claves datæ sunt? Frustramus ergo verbum Christi. Job dicit:7 Si erubui in conspectu populi peccata mea confiteri. Item Ambrosius: Venialis est culpa quam sequitur confessio delictorum. Item Augustinus super illum locum, Non absorbeat me profundum, neque urgeat super me puteus os suum:89 Puteus est profunditas iniquitatis, in quam si cecideris, non claudet super te os suum, si tu non claudis os tuum. Confitere ergo et dic: De profundis clamavi ad te, Domine, etc.; et evades. Claudit super illum qui in profundo contemnit: a quo mortuo, velut qui non sit, perit confessio. Item: Nullus debitæ gravioris pœnæ accipit veniam, nisi qualemcumque, etsi longe minorem quam debeat, solverit pœnam: ita enim impertitur a Deo largitas misericordiæ, ut non relinquatur justitia disciplinæ.10 Item Hieronymus: Qui peccator est, plangat delicta propria vel populi, et ingrediatur ecclesiam, de qua propter peccata fuerat egressus, et dormiat in sacco, ut præteritas delicias per quas Deum offenderat, vitæ austeritate compenset.11 — His aliisque auctoritatibus nituntur asserere, sine confessione vocis et aliqua solutione pœnæ, neminem a peccato mundari.
Is. xlii, 26. Ambr. de Paradis. n. 71. De Pœnit. dist. 1, c. 39.
Ibid. c. 41.
Aug. Sermo 392, n. 3.
Ambr. de Paradis. n. 71.
Aug. in ps. 68, sermo 1, n. 19.
Aug. de Continent. n. 15.
Hier. in Jovel 1, 13.
B. Cui sententiæ potius consentiendum sit.
Quid ergo super his sentiendum, quid tenendum? Sane dici potest, quod sine confessione oris et solutione pœnæ exterioris, peccata delentur per contritionem et humilitatem cordis. Ex quo enim proponit mente compuncta se confessurum, Deus dimittit: quia ibi est confessio cordis, etsi non oris, per quam anima interius mundatur a macula et contagione peccati commissi, et debitum æternæ mortis relaxatur. Illa ergo quæ superius dicta sunt de confessione et pœnitentia, vel ad confessionem cordis vel ad interiorem pœnam referenda sunt, sicut illud Augustini, quod nullus dicitur veniam consequi, nisi prius quantulamcumque peccati solverit pœnam; vel de exteriori pœna accipienda sunt et ad contemnentes vel negligentes referenda sunt, sicut illud: Nemo dicat, Occulte ago, etc. Nonnulli enim in vita peccata confiteri negligunt vel erubescunt, et ideo non merentur justificari. Sicut enim præcepta est nobis interior pœnitentia, ita et oris confessio et exterior satisfactio, si adsit facultas. Unde nec vere pœnitens est qui confessionis votum non habet. Et sicut peccati remissio munus Dei est, ita pœnitentia et confessio per quam peccatum deletur, non potest esse nisi a Deo, ut Augustinus ait. Jam, inquit, donum Spiritus Sancti habet qui confitetur et pœnitet, quia non potest esse confessio peccati et compunctio in homine ex se ipso. Quum enim irascitur sibi quisque et displicet, sine dono Spiritus Sancti non est. Oportet ergo pœnitentem confiteri peccata si tempus habeat; et tamen antequam sit confessio in ore, si votum sit in corde, præstatur ei remissio.
Aug. in ps. 50, n. 16.
C. Si sufficiat soli Deo confiteri peccata.
Jam secundum quæstionis articulum inspiciamus, scilicet utrum sufficiat peccata confiteri soli Deo, an oporteat confiteri sacerdoti. Quibusdam visum est sufficere, si soli Deo fiat confessio sine judicio sacerdotali et confessione Ecclesiæ, quia David dixit: Dixi, Confitebor Domino, et tu remisisti, etc.12 Non ait, Sacerdoti, et tamen remissum sibi peccatum dicit. Item Ambrosius: Ideo flevit Petrus, quia culpa obrepsit ei. Non invenio quid dixerit, invenio quod fleverit; lacrimas ejus lego, satisfactionem non lego. Sed quod defendi non potest, ablui potest. Lavant lacrimæ delictum, quod voce pudor est confiteri; et veniæ fletus consulit et verecundiæ. Hoc idem etiam Maximus dicit episcopus. Item Joannes Chrysostomus: Non tibi dico, ut te prodas in publicum, neque apud alios accuses; sed obedire te volo Prophetæ dicenti, Revela Domino viam tuam. Ante Deum ergo tua confitere peccata, apud verum judicem cum oratione delicta tua pronuntia, non lingua, sed conscientiæ tuæ memoria;13 et tunc demum spera te misericordiam posse consequi. Si habueris peccata tua in mente continue, nunquam malum adversus proximum tuum in corde tuo tenebis. Idem: Peccata tua dicito, ut deleas illa. Sed si confunderis alicui dicere illa, dicito ea quotidie in animo tuo. Non dico, ut confitearis ea conservo tuo, ut tibi exprobret; dicito Deo, qui curat ea. Nec enim si non dixeris, ignorat ea. Quum faciebas ea, præsto erat; quum admitteres ea, cognoverat. Numquid vult a te ea cognoscere? Peccare non erubuisti, et confiteri erubescis? Dicito in hac vita, ut in alia requiem habeas; dicito ingemiscens et lacrimans. In codice enim scripta sunt peccata tua; spongia peccatorum tuorum lacrimæ tuæ sint. Item Prosper: Illi quorum peccata humanam notitiam latent, non ab ipsis confessa, nec ab aliis publicata, si ea confiteri vel emendare noluerint, Deum, quem habent testem, ipsum et habituri sunt ultorem. Quod si ipsi sui judices fiant, et veluti suæ iniquitatis
Hugo, de Sacram. lib. II, p. xiv, c. 1.
Ambr. in Luc. lib. x, n. 88.
Maxim. Taurin. hom. 53. Chrysost. in Hebr. hom. 31, n. 3.
Chrysost. in ps. 50, hom. 2, n. 5, in append.
Pomerius, de Vita contempl. lib. II, c. 7, n. 2. ultores, hic in se voluntariam pœnam severissimæ animadversionis exerceant; temporalibus pœnis mutabunt æterna supplicia, et lacrimis ex vera cordis contritione fluentibus restinguent æterni ignis incendia. Et infra : Facilius sibi Deum placabunt illi qui aut propriis confessionibus crimen produnt, aut nescientibus aliis, ipsi in se voluntariæ excommunicationis ferunt sententiam, et ab altari cui ministrabant, non animo sed officio separati, vitam suam quasi mortuam plangunt, certi quod reconciliati sibi efficacis pœnitentiæ fructibus, a Deo non solum amissa, sed etiam supernæ civitatis gaudia recipiant. — His auctoritatibus innituntur qui sufficere contendunt Deo confiteri peccata sine sacerdote. Dicunt enim, quod si quis timens tegit culpam suam apud homines, ne inde opprobrio habeatur vel alii suo exemplo ad peccandum accingantur, et ideo tacet homini et revelat Deo; consequitur taceat revelet veniam.
Pomerius, de Vita contempl. lib. II, c. 7, n. 3. taceat revelet
D. Quod non sufficit soli Deo confiteri, si tamen homini possit.
Sed quod sacerdotibus confiteri oporteat, non solum illa auctoritate Jacobi, Confitemini alterutrum peccata vestra, etc., sed etiam aliorum pluribus testimoniis comprobatur.14 Ait enim Augustinus : Judicet se ipsum homo voluntarie, dum potest, et mores convertat in melius, ne quum jam non poterit, præter voluntatem a Domino judicetur; et quum in se pertulerit severissimæ medicinæ, sed tamen utilissimæ, sententiam, veniat ad antistites, per quos illi claves ministrantur Ecclesiæ. Tanquam bonus jam incipiens esse filius (Ecclesiæ), maternorum membrorum ordine custodito, a præpositis sacramentorum accipiat satisfactionis suæ modum, in offerendo sacrificio contriti cordis devotus et supplex. Id tamen agat, quod non solum sibi prosit ad salutem, sed etiam ad exemplum ceteris : ut si peccatum ejus non modo in gravi ejus malo, sed etiam in tanto scandalo aliorum est, atque hoc expedire utilitati Ecclesiæ videtur antistiti, in notitiam multorum vel totius plebis agere pœnitentiam non recuset, ne letali plagæ per pudorem addat tumorem. Quum tanta est plaga peccati et impetus morbi, ut medicamenta corporis et sanguinis Domini differenda sint; auctoritate antistitis debet se quis removere ab altari ad agendam pœnitentiam, et eadem reconciliari. Item Leo Papa : Multiplex misericordia Dei ita lapsibus subvenit humanis, ut non modo per Baptismum, sed etiam per pœnitentiam spes vitæ reparetur, sic divinæ voluntatis præsidiis ordinatis, ut indulgentiam Dei nisi supplicationibus sacerdotum nequeant obtinere. Christus enim hanc præpositis Ecclesiæ tradidit potestatem, ut confitentibus pœnitentiæ satisfactionem darent, et eosdem salubri satisfactione purgatos, ad communionem sacramentorum per januam reconciliationis admitterent. Item Augustinus : Quem pœnitet, omnino pœniteat, et dolorem lacrimis ostendat, repræsentet vitam suam Deo per sacerdotem, præveniat judicium Dei per confessionem. Præcepit enim Dominus mundandis, ut ostenderent ora sacerdotibus, docens corporali præsentia confitenda peccata, non per scripta manifestanda.15 Dixit enim : Ora monstrate, et omnes, non unus pro16
Aug. Sermo 351, n. 9.
Id. Epist. 54, n. 4.
De Pœnit. dist. I, c. 49.
Aug. de Vera pœnit. n. 25. omnibus, non alium statuatis nuntium, qui pro vobis offerat munus Deo a Moyse statutum; sed qui per vos peccastis, per vos erubescatis. Erubescentia enim ipsa partem habet remissionis. Ex misericordia enim hoc præcepit Dominus, ut nemo pœniteret in occulto. In hoc enim quod per se ipsum dicit sacerdoti et erubescentiam vincit timore offensi, fit venia criminis. Fit enim veniale per confessionem quod criminale erat in operatione; et si non statim purgatur, fit tamen veniale quod commiserat mortale. Multum enim satisfactionis obtulit qui erubescentiæ dominans, nihil eorum quæ commisit, nuntio Dei negavit. Deus enim, qui misericors et justus est, sicut servat misericordiam in justitia, ita et justitiam in misericordia. Opus enim misericordiæ est, peccanti peccata dimittere; sed oportet ut justus misereatur juste. Considerat enim, si dignus est, non dico justitia, sed et misericordia. Justitia enim sola damnat; sed dignus est misericordia qui spirituali labore quærit gratiam. Laborat enim mens patiendo erubescentiam; et quoniam verecundia magna est pœna, qui erubescit pro Christo, fit dignus misericordia. Unde patet, quia quanto pluribus confitebitur in spe veniæ turpitudinem criminis, tanto facilius consequetur gratiam remissionis. Ipsi enim sacerdotes plus jam possunt proficere et plus confitentibus parcere. Item Leo Papa: Quamvis plenitudo fidei videatur esse laudabilis, quæ propter Dei timorem apud homines erubescere non veretur;17 tamen quia non omnium sunt hujuscemodi peccata, ut ea qui pœnitentiam poscunt, non timeant publicare, removeatur improbabilis consuetudo, ne multi a pœnitentiæ remediis arceantur, dum aut erubescunt, aut timent inimicis sua facta reserare quibus possunt legum percelli constitutione. Sufficit enim confessio, quæ primum Deo offertur et tunc etiam sacerdoti, qui pro delictis pœnitentium precator accedit. Tunc enim plures ad pœnitentiam poterunt provocari, si populi auribus non publicetur conscientia confitentis. — Ex his aliisque pluribus indubitanter ostenditur, oportere Deo primum et deinde sacerdoti offerri confessionem, nec aliter posse perveniri ad ingressum paradisi, si adsit facultas.
E. De tertio articulo, scilicet an sufficiat confiteri laico.
Nunc priusquam præmissis auctoritatibus, quæ his contradicere videntur, respondeamus, tertiam quæstionem intueamur. Quod enim secunda quæstio continebat, scilicet an sine confessione et judicio sacerdotis, soli Deo confiteri sufficeret, expeditum est et certificatum præmissis testimoniis, quod non sufficit confiteri Deo sine sacerdote; nec est vere humilis et pœnitens, si non desiderat et requirit sacerdotis judicium. Sed numquid æque valet alicui confiteri socio, vel proximo suo, saltem quum deest sacerdos? Sane ad hoc potest dici, quod sacerdotis examen requirendum est studiose, quia sacerdotibus concessit Deus potestatem ligandi atque solvendi. Et ideo quibus ipsi dimittunt, et Deus dimittit. Si tamen defuerit sacerdos, proximo vel socio est facienda confessio. Sed curet quisque sacerdotem quærere qui sciat ligare et solvere. Talem enim esse oportet qui aliorum crimina dijudicat. Unde Augustinus: Qui vult confiteri peccata, ut inveniat gratiam, quærat sacerdote qui sciat ligare et solvere, ne quum negligens circa se exstiterit, negligatur ab eo qui eum misericorditer monet et petit, ne ambo in foveam cadant, quam stultus evitare noluit.18 Tanta itaque vis confessionis est, ut si deest sacerdos, confiteatur proximo. Sæpe enim contingit, quod pœnitens non potest verecundari coram sacerdote, quem desideranti nec tempus nec locus offert; et si ille cui confitebitur, potestatem non habeat solvendi, fit tamen dignus venia sacerdotis desiderio, qui crimen confitetur socio. Mundati enim sunt leprosi, dum ibant ostendere ora vel se sacerdotibus, antequam ad eos pervenirent:19 unde patet Deum ad cor inspicere, dum ex necessitate prohibentur ad sacerdotes pervenire. Sæpe quidem quærunt eos sani ac læti, sed dum quærunt, antequam perveniant, moriuntur. Sed misericordia Dei ubique est, qui et justis parcere novit, etsi non tam cito, sicut si solverentur a sacerdote. Qui ergo confitetur sacerdoti, omnino meliori quam potest confiteatur. Et si peccatum occultum est, sufficiat referre in notitiam sacerdotis. Nam in resurrectione filiæ archisynagogi pauci interfuerunt qui viderent: nondum enim erat sepulta, nondum extra portam delata, nondum extra domum in notitiam portata. Intus resuscitavit, quam intus invenit, relictis solis Petro et Jacobo et Joanne et patre et matre puellæ, in quibus figuraliter continentur sacerdotes Ecclesiæ. Quos autem extra invenit, advertendum est quomodo suscitavit. Flebat enim turba post filium viduæ, flevit Martha et Maria supplicantes pro fratre, flebat et turba Mariam secuta. In quo docemur, publice peccantibus non proprium sed Ecclesiæ sufficere meritum. Laboret ergo pœnitens in Ecclesia esse, et ad Ecclesiæ unitatem tendere: nisi enim unitas Ecclesiæ succurrat, nisi quod deest peccatori, sua oratione compleat, de manibus inimici non eripietur anima mortui. Credendum est enim, quod omnes orationes et eleemosynæ Ecclesiæ et opera justitiæ et misericordiæ succurrant recognoscenti mortem suam ad conversionem. Ideoque nemo digne pœnitere potest, quem non sustineat unitas Ecclesiæ. Ideoque nemo petat sacerdotes per aliquam culpam ab unitate Ecclesiæ divisos. — Ex his satis aperitur et absolvitur præmissæ quæstionis articulus. Quærendus est enim sacerdos sapiens et discretus, qui cum potestate simul habeat judicium: qui si forte defuerit, confiteri debet socio. Beda vero inter confessionem venialium et mortalium distinguit, super illum locum, Confitemini alterutrum peccata vestra. Ait enim: Coæqualibus quotidiana et levia, graviora vero sacerdoti pandamus, et quanto jusserit tempore, purgare curemus, quia sine confessione emendationis, peccata nequeunt dimitti. Sed et graviora coæqualibus pandenda sunt, quum deest sacerdos et urget periculum. Venialia vero, etiam sacerdotum oblata copia, licet confiteri coæquali, et sufficit, ut quibusdam placet, si tamen ex contemptu non prætermittatur sacerdos. Tutius est tamen et perfectius, utriusque generis peccata sacerdotibus pandere, et consilium medicinæ ab eis quærere, quibus concessa est potestas ligandi et solvendi.
Aug. de Vera pœnit. n. 25.
Aug. op. cit. n. 26.
Matth. IX, 23-25; Marc. v, 37-40; Luc. vii, 12, 13; Joann. XI, 31-33.
Aug. op. cit. n. 27.
Beda, in Jacob. v, 16. Jacob. v, 16.
F. Hic aperit qualiter supradictæ auctoritates intelligendæ sunt.
Quum ergo ex his aliisque pluribus testimoniis perspicuum fiat et indubitabiliter constet, peccata primum Deo, deinde sacerdoti esse confitenda, et si ipse defuerit, etiam socio;20 illud Joannis Chrysostomi superius positum, non est ita intelligendum, ut liceat alicui, si tempus habeat, sacerdoti non confiteri; sed quia sufficit, ubi crimen occultum est, soli Deo per sacerdotem dicere et semel, nec oportet publicari coram multis quod occultum est. Quod notavit dicens: Non tibi dico, ut te prodas in publicum. Sicut enim publica noxa publico eget remedio; ita occulta, secreta confessione et occulta satisfactione purgatur. Nec necesse est, ut quod sacerdoti semel confessi sumus, iterum confiteamur; sed lingua cordis, non carnis, apud verum judicem id jugiter confiteri debemus. Unde idem Joannes ait: Nunc autem, si recorderis peccatorum tuorum et frequenter ea in conspectu Dei pronunties et pro eis depreceris, citius illa delebis;21 si vero obliviscaris, tunc eorum recordaberis nolens, quando publicabuntur et in conspectu omnium amicorum et inimicorum sanctorumque angelorum proferentur. Ita etiam illud Ambrosii, Lacrimæ lavant delictum quod voce pudor est confiteri, ad publicam pœnitentiam referendum est.22 Ibi enim virtutem lacrimarum et confessionis ostendens, significare voluit, quod lacrimæ occultæ et confessio secreta, sicut quæ fit soli sacerdoti, lavant delictum quod pudet aliquem publice confiteri. Quod vero dicit, se lacrimas Petri legisse, non satisfactionem vel confessionem, per hoc non excludit illa. Multa enim facta sunt quæ scripta non sunt;23 et forte nondum facta erat institutio confessionis, quæ modo est. Similiter et illud Prosperi, Si sui judices fiant, mutabunt æterna supplicia; et illud, Facilius Deum placabunt sibi, qui aut propriis confessionibus crimen produnt, aut nescientibus aliis, in se sententiam excommunicationis ferunt: ad publicam confessionem et satisfactionem referri oportet. Non enim solis sacerdotibus jus ligandi atque solvendi datum est, si cuique suo arbitrio se pœna vel excommunicationis sententia ligare et absque sacerdotali judicio se ipsum Deo vel altari reconciliare licet: quod ecclesiasticæ institutioni et consuetudini penitus repugnat. Potius ergo, si publice peccasti, publice confitere te reum, et emenda; si vero occulte deliquisti, etiam sic non taceas; nec tamen dico, ut publices.24 Taciturnitas enim peccati ex superbia nascitur cordis. Ideo enim peccatum suum quis celat, ne reputetur foris qualem se jam divino conspectui exhibuit: quod ex fonte superbiæ nascitur. Species enim superbiæ est, se velle justum videri qui peccator est; atque hypocrita convincitur, qui ad instar primorum parentum vel tergiversatione verborum peccata sua levigare contendit, vel sicut Cain peccata sua reticendo supprimere quærit.25 Ubi ergo superbia regnat et hypocrisis, humilitas locum non habet. Sine humilitate vero alicui veniam sperare non licet. Ubi est ergo taciturnitas confessionis, non est speranda venia criminis. — Jam certissime liquet, quam sit detestabile peccati silentium, et econverso, quam sit necessaria confessio. Est enim confessio testimonium conscientiæ Deum timentis. Qui enim timet judicium Dei, peccatum non erubescit confiteri: perfectus timor solvit omnem pudorem. Confessio peccati pudorem habet, et ipsa erubescentia est gravis pœna. Ideoque jubemur confiteri peccata, ut erubescentiam patiamur pro pœna: nam hoc ipsum pars est divini judicii. Si ergo quæritur, an ad quid confessio sit necessaria, quum in contritione jam deletum sit peccatum; dicimus, quia quædam punitio peccati est, sicut satisfactio operis. Per confessionem etiam intelligit sacerdos, qualiter debeat judicare de crimine; per eam quoque peccator fit humilior et cautior.
SUMMA
DISTINCTIONIS SEPTIMÆDECIMÆ
PRÆINDUCTA mox distinctione tractavit Magister de tribus pœnitentiæ partibus. Hic circa eas inducit aliquas quæstiones, quæ (ut innuit) suo tempore videbantur difficiles et obscuræ, quamvis propter evidentissimas doctorum responses modo sint claræ ac faciles. Prima est, an sine confessione sacramentali homini facta, dimitti possint peccata, et homo peccator salvari: arguitque pro parte utraque per auctoritates Sanctorum; deinde solvit, et quæ ab invicem discordare videbantur, concordat. Deinde quærit secundo, an soli Deo sufficiat mentaliter confiteri: quocirca procedit sicut et circa præcedentem quæstionem. Tertio sciscitatur, an confitendum sit laico in extremis, si desit sacerdos. Tandem in fine distinctionis breviter tangit utilitates confessionis sacramentalis.
Footnotes
-
Ps. XXXI, 5. ↩
-
Ps. L, 19. ↩
-
Ezech. XVIII, 21. ↩
-
Luc. XVII, 14. ↩
-
Joann. XI, 44. ↩
-
Eccl. xvii, 26. ↩
-
Matth. xviii, 18. ↩
-
Job xxxi, 33. ↩
-
Ps. lxviii, 16. ↩
-
Ps. cxxix, 1. ↩
-
Prov. xviii, 3. ↩
-
Ps. xxxi, 5. ↩
-
Ps. xxxvi, 5. ↩
-
Jacob. v, 16. ↩
-
Lev. xiv, 2; ↩
-
Luc. xvi, 14. ↩
-
De Pœnit. dist. 1, c. 89. ↩
-
Matth. xv, 14. ↩
-
Luc. xvii, 14. ↩
-
Cf. De Pœnit. dist. 1, c. 87. ↩
-
Chrysost. in Hebr. hom. 31, n. 4. ↩
-
Hugo, Summa Sent. tract. vi, c. 10. ↩
-
Joann. xx, 30. ↩
-
De Consecr. dist. 1, c. 87. ↩
-
Gen. III, 12, 13; IV, 9. ↩
Chapter 146 of 283