Quæstio 1
Hic quæritur, Utrum in Ecclesia sint claves spirituales ad aperiendum pœnitentibus regnum cœlorum, et an sint duæ ab invicem realiter differentes.
Videtur quod non sint hujusmodi claves, quia per Christi passionem jam aperta est janua regni cœlestis. Non ergo requiritur clavis qua pœnitentibus aperiatur. — Secundo, pœnitens per veram contritionem meretur ingressum regni cœlestis et heres est ejus, caritatem habendo : ergo jus habet intrandi et possidendi patriam Beatorum, nec indiget apertione conservi, præsertim quum multi simplices clavem non habentes, magis digni et apti sint ingredi regnum illud, quam hi qui claves habere dicuntur. — Videtur quoque una clavis ad unius januæ reserationem sufficere, et ita non erunt duæ claves.
In oppositum est quod Christus apud Matthæum loquitur beatissimo Petro, Tibi dabo claves regni cœlorum :1 in quibus verbis pluraliter exprimit claves.
Circa hæc scribit Guillelmus Parisiensis in suo Sacramentali : Amplissime atque magnifice de clavibus Ecclesiæ et potestate ac sacerdotali ministerio sentiendum esse non dubitamus. Claves namque Ecclesiæ datæ sunt, officiaque et potestas sacerdotibus collata, ad dispensandum divitias misericordiæ Dei, ut sint in Ecclesia qui aperiant pulsantibus, et introducant intrare volentes, et tanquam officiales pietatis divinæ, confugientes ad eam tota gratulatione et applausu recipiant, reos absolvant, peccata dimittant, spoliatosque omnibus bonis gratiæ a latronibus infernalibus ad pristinam opulentiam reducere enitantur, vulneratos ac morbidos medicina cœlesti ac divina sacramentorum virtute curantes. Etenim pie credimus ac sentimus, eis qui cum fide hujus sacramenti ac vehementi desiderio redeundi ad pacem et gratiam Dei, quamvis timore propriæ infirmitatis et oppressione pravæ consuetudinis, propositum abstinendi a prioribus vitiis ac fiduciam evadendi ea non habeant firmum, interdum ex divinæ pietatis abundantia et respectu, præstari virtute clavium ac sacramenti istius tale propositum ac talem fiduciam. Conantibus quippe ad Deum reverti, credendum est indubitanter Patrem misericordiarum porrigere dexteram sui auxilii. Quemadmodum ille qui lunaticum filium attulit ad Christum, credere nitebatur, sed fidem ad quam conabatur nondum habuit; ideo dixit : Credo, Domine, adjuva incredulitatem meam.2 Unde merito sui conatus, sibi ipsi perfectioris fidei donum et filio suo obtinuit sanitatem.
Verum quæri potest de pœnitente, quando conteritur atque absolvitur, an habeat illa peccata de quibus conteritur et absolvitur, an non habeat. Si non habet, ergo jam sanctus et innocens est, nec habet quod ei remittatur; si vero adhuc habet, ergo simul stant contritio et peccatum. Ad quod dicimus, quod remissio peccatorum dupliciter intelligi potest : primo, non imputatio neque exactio eorum ad pœnam et ultionem; secundo, ipsa ablutio macularum et sordium, quæ interdum culpæ vocantur. Sicque peccata dimittuntur dupliciter, utpote, quantum ad pœnam, et quantum ad culpam. Et verum est quod neutra remissionum illarum simul esse potest cum culpa seu cum pœna cujus est remissio, hoc est, nec remissio culpæ cum culpa, neque remissio pœnæ cum debito pœnæ, propter contrarietatem earum ad invicem; sed dimitti dicuntur, quia ultra non imputantur nec exiguntur ad pœnam, quæ ante imputabantur. Et absolvi ab hujusmodi debitis, est nunc primo ea non habere : imo gratiam purificantem ac reconciliantem a Deo suscipere, per quod pœnitens fit Creatoris sui amicus, cujus per culpam exstitit inimicus. Et ad hoc sacerdos instrumentaliter ac multipliciter cooperatur, ut dictum est, et clarius jam dicetur.3 — Hæc Guillelmus.
At vero Thomas : In corporalibus, inquit, dicitur clavis instrumentum quo ostium aperitur. Ostium autem regni cœlestis nobis cluditur per peccatum, et quantum ad maculam, et quantum ad pœnæ reatum. Idcirco potestas qua tale obstaculum regni removetur, dicitur clavis. Quæ potestas est in Deo Trinitate per auctoritatem: unde a quibusdam dicitur clavem auctoritatis habere. Sed in Christo homine fuit ista potestas ad removendum prædictum obstaculum, per meritum passionis, quæ etiam dicitur januam aperire: propter quod dicitur a quibusdam habere clavem excellentiæ. Quumque ex latere Christi dormientis in cruce sacramenta fluxerunt, quibus fabricatur Ecclesia: hinc in sacramentis Ecclesiæ manet efficacia passionis Christi. In ministris quoque Ecclesiæ, qui dispensatores sunt sacramentorum, manet potestas aliqua ad removendum præfatum obstaculum, non virtute propria, sed divina, passionisque Christi. Et hæc potestas metaphorice nuncupatur clavis Ecclesiæ, quæ et clavis ministerii nominatur. Quamvis ergo janua regni cœlestis sit aperta, tamen clauditur peccanti per propriam ejus culpam.
Si vero objicias: Cuicumque clauditur cœlum, aperitur infernus, et econverso; ergo qua ratione Ecclesia habet claves regni cœlorum, dicenda est habere claves inferorum, quod tamen non dicitur. Dicendum, quod clavis inferni, qua aperitur et clauditur, est potestas conferendi gratiam: per quam homini aperitur infernus, ut educatur de peccato (quod est porta inferni), et clauditur, ne homo ultra in peccatum labatur. Gratiam autem conferre solius est Dei: ideo clavem inferni sibi soli retinuit. Clavis vero regni, est potestas dimittendi pœnæ reatum, per quem prohibetur a regno: ideo magis potuit homini dari clavis regni quam clavis inferni. Nec enim sunt idem. De inferno quippe educitur homo per remissionem culpæ, qui in instanti non introducitur in regnum propter reatum pœnæ temporalis. Vel dicendum, ut alii dicunt, quod idem est clavis cœli et clavis inferni, quoniam ex hoc ipso quod alicui aperitur unum, clauditur alterum; sed denominatur a digniori.
Præterea clavis ista spiritualis sic definitur: Clavis est ligandi atque solvendi potestas, qua ecclesiasticus judex indignos excludere debet a regno, et dignos recipere: ut ex littera habetur, et ex glossa Hieronymi, Matthæi sextodecimo. Ut enim secundo de Anima docet Philosophus, potentiæ definiuntur per actus. Quumque clavis sit quædam potestas, oportet quod per actum seu usum suum definiatur, et quod in actu exprimatur objectum, a quo speciem recipit actus, ac modus agendi, ex quo apparet potentia ordinata. Actus autem potestatis spiritualis non est ut cœlum aperiat absolute, quum sit modo apertum, sed ut huic vel illi aperiat: quod ordinate fieri nequit, nisi idoneitate ejus cui aperitur, pensata. Hinc in prætacta definitione ponitur genus clavis, quum dicitur, Potestas; atque subjectum potestatis, quum subditur, Ecclesiasticus judex; actus quoque, quum additur, Excludere et recipere, secundum quod duo sunt actus clavis materialis; objectum etiam, quum dicitur, regno; et modus agendi, quum dicitur, Dignos et indignos.
Si autem quæratur, an clavis ista sit idem quod sacerdotalis character; dicendum, quod ad duo, quorum unum est causa alterius, ordinatur una potestas, sicut in igne ad calefaciendum et dissolvendum. Quumque omnis gratia atque remissio in corpore mystico descendat a capite suo Christo: hinc eadem potestas per essentiam esse videtur, qua sacerdos conficere potest et qua solvere potest et ligare, si jurisdictio adsit; nec differt nisi ratione, secundum quod ad diversos comparatur effectus: quemadmodum ignis secundum aliam rationem dicitur calefactivus et liquefactivus. Quumque nil aliud sit character ordinis sacerdotalis, quam potestas exercendi id ad quod ordo sacerdotii principaliter ordinatur, oportet sustinere quod sit idem quod spiritualis potestas: idcirco character, et potestas conficiendi seu sacerdotii ordo, et potestas clavium, est idem realiter, ratione differens. — Si demum quæratur, quando clavis confertur; dicendum, quod omnis potestas spiritualis confertur cum aliqua consecratione : ideo clavis datur simul cum ordine. Exsecutio vero clavis debitam requirit materiam, quæ est plebs jurisdictioni ordinatæ subjecta : hinc sacerdos antequam habeat jurisdictionem, habet claves, non clavium usum. — Dicitur quoque sacerdos quosdam a regno excludere, non impedimentum intrandi ponendo, sed impedimentum positum et inventum non removendo, quod nec tollere valet nisi Deus primo illud abstulerit : ideo Deus invocatur ut absolvat, sicque sacerdotis absolutio habeat locum.
Porro dum quæritur, an sit una tantummodo clavis; dicendum, quod in omni actu qui requirit idoneitatem ex parte recipientis, duo sunt necessaria ei qui actum illum debet efficere, utpote, judicium de idoneitate recipientis, atque expletio actus. Hinc in actu justitiæ, quo redditur alicui id quo dignus consistit, oportet esse judicium, quo discernatur an dignus sit, ac ipsa redditio. Et ad utrumque istorum auctoritas seu potestas quædam exigitur. Non enim dare possumus nisi quod in nostra potestate habemus; nec proprie appellatur judicium, nisi vim habeat coactivam, quia judicium determinatur ad unum : quæ determinatio in speculativis fit virtute primorum principiorum, quibus intellectus nequit resistere; in practicis vero, per vim imperativam in judicante exsistentem. Quumque clavis requirat idoneitatem in recipiente, quoniam ecclesiasticus judex per clavem recipit dignos et excludit indignos : hinc eget discretionis judicio, ipsoque actu ac auctoritate ad utrumque. Sicque duæ claves ponuntur, una pertinens ad judicandum, alia ad absolvendum : quæ non distinguuntur in auctoritatis essentia, quia utrumque ex officio competit ei; sed ex comparatione ad actus distinctos, quorum unus alium præsupponit.
Si ergo objiciatur, quod ad unam seram sufficit clavis una; sera vero ad cujus remotionem requiritur clavis, est culpa : ergo ad unam culpam tollendam non conferuntur duæ claves. Patet responsio : jam etenim dictum est, quod sit una clavis in essentia, duplex seu duæ quantum ad efficaciam et operationem.
Sed fortius objici posset. Claves namque in collatione ordinis conferuntur, scientia autem non semper ibi infunditur. Et dicendum, quod de scientia est duplex opinio. Una, quod scientia quæ est habitus infusus seu acquisitus, sit clavis, non principalis, sed in ordine ad aliam clavem : idcirco in illo qui aliam clavem non habet, non est nec dicitur clavis, sicut in homine litterato non sacerdote. Interdum quoque sacerdotes quidam carent hac clave, qui nec infusam neque acquisitam habent scientiam, sed naturali industria diriguntur, quam vocant claviolam : sicque clavis scientiæ quamvis cum ordine non tradatur, traditur tamen cum ordine quod sit clavis; et hæc videtur fuisse Magistri opinio. Sed hoc non videtur verbis Evangelii concordare, quæ claves S. Petro dandas promittunt.4 Unde non solum una, sed duæ in ordinis impressione dari videntur. Hinc alia opinio est, quod scientia quæ est habitus, non est clavis, sed auctoritas exercendi actum scientiæ : quæ auctoritas quandoque est cum scientia, aliquando sine ea, ut in sæcularibus patet judiciis. Nam quidam sunt judices auctoritatem judicandi habentes, non tamen scientiam juris; et econverso quidam sunt jurisperiti non auctoritate judiciaria præditi. Quumque actus judicii ad quem quis ex auctoritate tenetur, sine scientia bene fieri nequit : idcirco auctoritas judicandi quæ clavis est, non valet sine scientia absque peccato assumi; sed scientia sine auctoritate, potest sine peccato haberi. Potestas etiam clavium, quamvis sit realiter idem cum potestate sacerdotali, potius tamen dicitur duæ quam una : quoniam illa est tantum ad unum actum alterius generis, qui est consecratio dominici corporis. — Hæc Thomas. Cujus argumentum quod facit contra Magistrum, videtur potius contra ipsum, quum secundum ipsum non sit realiter nisi una clavis, duæ vero secundum Magistrum. Nihilo minus opinio ista quam sequitur Thomas, verior æstimatur.
Consonat Petrus, et addit: Clausura cœli est triplex. Quædam universalis non perpetua, ut illa quæ facta est generi humano per peccatum primorum parentum, quæ duravit usque ad Christum. Secunda universalis et perpetua, quæ fiet per finalem sententiam in die judicii, de qua dicitur:
Clausa est janua.5 Tertia particularis et temporalis, qua quis intermedio tempore sibi ipsi claudit regnum cœlorum, peccando atque reatum incurrendo. Quoad primam clausuram, soli Christo datæ sunt claves, qui pro originali satisfecit; quoad secundam, nulli; quoad tertiam, prælatis Ecclesiæ. Hæ claves realiter sunt quædam potestas. Quemadmodum enim principium naturalium actionum est quædam naturalis potentia, principium vero actuum voluntariorum, rationalis potentia; ita principium actuum facultatem naturæ excedentium est aliqua supernaturalis potentia, et talis exstat vis clavium. Quæ supernaturalis potestas a Deo infusa est et data, non innata nec acquisita: quæ nuncupatur character ordinis, secundum quod est principium distinguendi habentem a non habente; et potestas conficiendi, in quantum ordinatur ad consecrationem corporis Christi; et potestas clavium, in quantum ordinatur ad dispensandum hæc sacramenta. Quamvis etiam actus isti sint differentes, non tamen sunt a diversis potentiis, quoniam ordinantur ad invicem: sicut eadem est in sole potentia lucendi, illuminandi, liquefaciendi et indurandi. — Denique in sole potentia liquefaciendi et indurandi una est in radice, et duæ in effectibus: sic una tantum clavis est in radice, sed in effectibus duæ. Siquidem potestas judicandi ex duobus integratur sive perficitur: ex potestate discernendi in causæ examinatione, et definitione in ejus determinatione per sententiam condemnatoriam aut absolutoriam. Hæc Petrus.
His concordans Richardus addit: Claves principaliter datæ sunt ad aperiendum, secundario ad claudendum: per quas confessor aperire et claudere potest tripliciter. Primo, judicando: dum examinata conscientia confitentis, judicat ei cœlum esse apertum seu clausum. Secundo, relaxando aliquid de pœna peccato debita: et sic claudit, obligando pœnitentem ad aliquam satisfactoriam pœnam. Tertio, excommunicando et ab excommunicatione absolvendo: quod tamen plus pertinet ad forum contentiosum quam pœnitentiale. Hos tres modos tangit Magister in littera.6 Hæc Richardus. — Concordat omnino Albertus. solvendo: quod tamen plus pertinet ad forum contentiosum quam pœnitentiale. Hos tres modos tangit Magister in littera. Hæc Richardus. — Concordat omnino Albertus.
Similiter Bonaventura, qui ait: Obstaculum ingrediendi regnum cœlorum, est debitum alicujus peccati. Quod debitum triplex est. Primum, peccati mortalis commissi, et hoc est debitum æterni supplicii. Hoc obstaculum amovet solus Deus, quoniam removetur per culpæ deletionem. Secundum obstaculum est debitum peccati contracti, videlicet originalis; et hoc est debitum solutionis pretii, quod solus Christus removere potuit et removit: ideo clavis excellentiæ ei adscribitur. Tertium obstaculum est debitum peccati dimissi: nam postquam homini est culpa dimissa, adhuc obligatus est ad pœnam temporalem. Et hoc removeri potest per eum qui peccato potest pœnam taxare: quæ potestas est sacerdotibus communicata. cati contracti, videlicet originalis; et hoc est debitum solutionis pretii, quod solus Christus removere potuit et removit: ideo clavis excellentiæ ei adscribitur. Tertium obstaculum est debitum peccati dimissi: nam postquam homini est culpa dimissa, adhuc obligatus est ad pœnam temporalem. Et hoc removeri potest per eum qui peccato potest pœnam taxare: quæ potestas est sacerdotibus communicata.
Si autem quæratur, an scientia sit clavis; dicendum, quod distinctio clavium diversimode sumitur a diversis. Quidam accipiunt eam penes id a quo sunt et ad quod finaliter reducunt, dicentes, quod sicut in angelis est hierarchia cœlestis descendens ab hierarchia supercœlesti et ad illam ascendens ac rediens, ita est in militante Ecclesia. In angelis autem hierarchia, ut divinus Dionysius protestatur, est ordo, scientia et actio, id est potestas ordinata actione atque scientia, ita quod potestas correspondet Patri, ut patet in Thronis, in quibus Deus majestatis quiescit ac diversimode sumitur a diversis.7 Quidam accipiunt eam penes id a quo sunt et ad residet; scientia Filio, ut patet in Cherubim, qui pleni scientia appellantur; actio Spiritui Sancto, cui ardor a quo operatio manat, ut patet in Seraphim. Per hunc modum intelligendum est in hierarchia ecclesiastica, quæ maxime consistit penes Ordinis sacramentum, in quo confertur potestas ordinata scientia et actione; et hanc dicunt clavium potestatem, quæ complectitur actum discernendi atque solvendi. Et ita secundum eos, in sacerdote sunt tres potestates: una principalis et prima, quæ est ordo seu potestas conficiendi; secunda est potestas discernendi; tertia absolvendi. Sicque apparet perfectissima pulchritudo in ordine ecclesiastico, secundum repræsentationem illius superioris perfectissimæ Trinitatis. — Si præterea quæratur ab his, cur potestas conficiendi non est clavis; respondent, quia non est ad alterum, sicut aliæ duæ: quia non refertur ad homines. Et hæc positio satis est probabilis.
Alii sumunt rationem distinguendi penes id in quo sunt et contra quod sunt. Dicunt enim, quod hæ duæ claves respiunt intellectum et affectum, removendo duplex malum nobis inflictum, puta: errorem per scientiam, et difficultatem ad bonum per absolvendi potentiam. Verum ista positio minus probabilis est: tum quoniam non inquirit distinctionem clavium via recta; tum quia etsi scientia sit in intellectu, auctoritas tamen discernendi per scientiam in eadem potentia est, ut videtur, in qua auctoritas absolvendi, puta in voluntate.
Tertius modus distinguendi claves sumitur penes id ad quod immediate ordinantur. In foro autem pœnitentiali sunt duo, sicut in foro judiciali, in quo sunt duo actus, videlicet discernere causam, deinde proferre sententiam: quorum utrumque est necesse committi, ad hoc quod plene committatur alicui judicandi potestas. Et est duplex auctoritas, concurrens in unam plenam: quod patet, quia ab invicem aliquando dividuntur. Interdum enim dominus Papa committit alicui auctoritatem perscrutandi et discutiendi aliquam causam, quatenus discussam usque sententiæ prolationem, ad suum remittat judicium. Et tales habent auctoritatem discernendi seu discutiendi, non sententiandi. Juxta hunc modum de auctoritate sacerdotibus commissa est sentiendum, videlicet, quod quum collata sit eis sufficiens arbitrandi auctoritas inter Deum et reum, utramque habeant auctoritatem. Quumque utraque ista auctoritas sit ordinata ad cœli apertionem, utraque clavis est, suntque duæ claves; attamen quia ex eis constat una plena auctoritas, in uno ordine (puta in sacerdotio) dantur, et unum respiciunt. Sicque patet quod plures sunt claves. Unde sicut juxta antiquos doctores, ad eamdem seram aperiendam interdum duplex clavis requiritur: una, quæ aperit viam, et dicitur anteclavis; alia, quæ directe aperit, et dicitur clavis principalis: ita in spiritualibus scientia est sicut anteclavis, quia judicium dirigit; potestas vero absolvendi, clavis est principalis. Et ita claves hæ distinguuntur penes actus ad quos immediate sunt, utpote penes discernere de culpa, et absolvere a pœna. — Hæc Bonaventura. Cujus opinio esse videtur, quod duæ istæ claves realiter ab invicem differant. Argentinensis vero et Durandus primæ positioni consentiunt, quæ communior veriorque videtur.
Antisiodorensis quoque in Summa sua, libro quarto: In Evangelio, ait, Christus loquitur Petro: Quodcumque ligaveris super terram, etc.; et rursus discipulis: Accipite Spiritum Sanctum; quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, etc. Constat itaque, quod utroque loco usus est Christus futuro subjunctivi modi, quod significat consumptionem seu consummationem rei significatæ per verbum. Ideo sensus est: Quodcumque solveris, id est, cujuscumque solutionem consummaveris super terram, erit solutum et in cœlis. Consummatio autem dicitur respectu inchoationis. Deus inchoat solutionem dimittendo cul-
Matth. xvi, 19.
Joann. xx, 22, 23. pam et pœnam æternam; sacerdos vero consummat, dimittendo aliquid de pœna ex vi clavium per impositionem manuum. Et hoc patet in resuscitatione Lazari. Dominus enim dixit, Lazare, veni foras;8 et statim prodiit. Postea dixit, Solvite eum, etc. Ergo ubi Dominus non inchoat, sacerdos non consummat. Ideo si sacerdos injungat pœnitentiam minorem condigna, pœnitens, illa completa, non evolabit: imo residuum in purgatorio solvet, nisi aliunde per caritatis fervorem et contritionis acerbitatem supererogationisque opera suppleatur. Non enim sacerdos penitus consummat absolutionem, sed in parte; et quantum ad illam partem, pœnitens solutus est in cœlo. Quumque in ficte accedente nihil inchoaverit Dominus, nihil in eo consummat sacerdos.
Præterea si quæratur, an clavis erret, id est habens clavem; dico, quod quoad aliquid errat, et quoad aliquid non. Nam errat secundum veritatem, non errat secundum judicii æquitatem. Nempe secundum exteriora ipsum judicare oportet: quemadmodum judex qui punit innocentem secundum allegata et probata, juste judicat secundum judicii æquitatem, non tamen judicat juste secundum veritatem. — Alii exponunt sic: Quodcumque ligaveris super terram, supple, juste, quantum ad utrumque, utpote, quantum ad illum qui ligat, et quantum ad illum qui ligatur. Sed expositio æquipollet præhabitæ. — Hæc Antisiodorensis in Summa. Qui in his sentire videtur, quod vis clavium non se extendat nisi ad temporalis pœnæ diminutionem: quod et Bonaventura sensisse in verbis videtur præhabitis. Et Scotus movet quæstionem hic specialem, alii quoque doctores:9 unde de hoc infra dicetur.
Footnotes
Chapter 156 of 283