Quæstio 2
Nunc quæritur, Quid sit macula in anima, an scilicet sit ipsa culpa, et si non, an dimisso peccato remaneat; et utrum peccatum possit remitti quantum ad maculam, non tamen quantum ad pœnam.
Apparet autem quod culpa sit realiter macula ipsa, quia nihil deformius, nihil turpius est peccato, præsertim quum S. Dionysius in libro de Divinis nominibus contestetur, quod omne ens est pulchrum, et quod universa participant pulchro, sicut et bono.1 Peccatum vero quum formaliter non sit aliquid positivum, formaliter expers est totius decoris, et ita non est nisi macula atque deformitas. Ex quo ultra probatur, quod macula non sit quid positivum in anima; et item, quod peccato remisso, non maneat in anima macula aliqua.
Circa hæc scribit Bonaventura in quæstionibus litteræ: Quamvis peccatum sit unum in se, tamen secundum diversam considerationem tria sortitur vocabula, et hoc per comparationem ad nostrum judicium: quia judicium nostrum consideratur primo per modum speculationis; secundo, prout se extendit ad affectum; tertio, prout extendit se ad effectum. Conformiter judicium Dei omnipotentis sub triplici ratione consideratur respectu peccati. Primo, per modum speculationis: et ita peccatum est macula ejus judicio, propter turpitudinem quam in eo considerat. Secundo consideratur judicium Dei sub ratione affectivi: sicque peccatum est ei fœtor, quoniam affectus bene dispositus abominatur ac refugit illud. Tertio, prout procedit in effectum ultionis: et ita peccatum appellatur debitum mortis æternæ. Rursus, peccatum consideratur per respectum ad eum in quo est, quem quia fœdat et maculat, recte macula nominatur; et rursum in respectu ad eum in cujus affectu non est, et sic dicitur fœtor; et ad Deum, sicque vinculum mortis æternæ vocatur. Unde patet quomodo ipsum peccatum est macula atque per gratiæ infusionem deletur. Interdum carentia gratiæ dicitur macula, quam constat tolli per gratiam. Potest etiam aliter accipi, ut patebit. Hæc Bonaventura.
Porro Thomas plenius scribens: Ex hoc, inquit, aliquid fertur maculatum, quoniam debitæ pulchritudinis patitur detrimentum. Hinc macula secundum quod hujusmodi, non nominat aliquid positivum; sed per comparationem ad illud quod pulchritudinis detrimentum inducit, aliquando ponere aliquid perhibetur, sicut aliquid impressum vultui hominis quod ejus decorem tegit aut aufert. Pulchritudo autem animæ consistit in similitudine et assimilatione sua ad Deum, cui conformatur per claritatem gratiæ ab eo exortæ. Quemadmodum vero perceptio claritatis corporalis causatæ a sole, prohibetur a nobis per interpositum obstaculum aliquod; sic claritas gratiæ prohibetur ab anima per peccatum, quod dividit inter Deum et eam.2 Sicque macula ex se non dicit nisi gratiæ privationem, sed tanquam causam sui dicit ipsum obstaculum quod impedit gratiæ receptionem. Quumque gratia sit in essentia animæ, illuminans intellectum dirigensque affectum: hinc privatio gratiæ, puta peccatum, parit in intellectu errorem ac cæcitatem, et in voluntate obliquitatem atque perversitatem. Ex quibus manifestum est, quod macula ista non aufertur ab anima, nisi peccatum, quod est gratiæ impedimentum, removeatur, et lumen gratiæ infundatur. Sicque macula ista aufertur, non ut non fuerit in anima, quia præteritum non potest non fuisse, sed sic, ut non habeat effectum avertendi Deum a nobis, et ut non amplius imputetur: quod fit dum propter præteritam culpam Deus a nobis non retrahit suæ pietatis adspectum, nec gratiæ suæ influxum aut miserationis suæ effectum. Verumtamen pulchritudo animæ non recuperatur omnimode, seu quantum ad quodcumque accidentale. Non enim recuperatur quantum ad innocentiæ dignitatem, sed quantum ad decorem gratiæ quæ restituitur: imo interdum major efficitur quam exstitit ante.
Insuper in peccato sunt duo, videlicet: aversio a summo et incommutabili bono, atque conversio ad commutabile bonum. Et juxta hoc sunt duo effectus peccati. Unus est indignatio Dei adversus nos, correspondens nostræ aversioni ab ipso; alius est pœna ordinans inordinatam illam conversionem. Quumque primum in peccato ex parte nostri sit illa conversio; et quod prius est in generatione, est ultimum in destructione: idcirco ex parte Dei est primum reconciliatio sui ad nos, secundum vero liberatio a debito pœnæ. Pœna quoque est duplex. Una exterminans reos seu hostes: quæ pœna ex ipsa reconciliatione aufertur. Alia autem est pœna corrigens civem, seu filium, aut amicum: cujus pœnæ debitum potest manere reconciliatione jam facta. Hinc simul dum peccatum remittitur quoad maculam, et quoad pœnam æternam, quæ est exterminans, omnino dimittitur; non autem semper quoad pœnam temporalem, quæ est corrigens. — Hæc Thomas.
Consonat Petrus: Macula (inquiens) peccati in anima, non est nisi dissimilitudo ejus ad Deum, ad cujus similitudinem facta est. Gratia vero est similitudo Dei. Quemadmodum ergo dissimilitudo non nisi per similitudinem tollitur, sic macula peccati non nisi per gratiam Dei. Porro pulchritudo innocentiæ continet duo: unum essentiale, utpote similitudinem Dei; alterum accidentale, puta continuationem similitudinis. Primum per pœnitentiam redditur, non secundum.
Si quæras, quid sit macula ista; dicendum, quod sicut anima per conversionem a bonis mutabilibus ad æterna, exuitur mutabilium similitudine, atque induitur similitudine Dei: sic per aversionem ab æternis ad temporalia, exuitur similitudine æternorum, et hæc est macula privationis; et induitur quadam temporalium similitudine, secundum quod amans transformatur in amatum, et hæc est macula positionis. Verumtamen hæc similitudo non est mala in se, sed in tali subjecto, secundum quod retrahit a similitudine nobiliori divina : propter quod rationem maculæ proprie habet a privatione, quamvis in se sit res quædam. Sicut enim speculum amittit similitudinem rei cujus facies ab eo avertitur, et recipit similitudinem rei cujus facies ad ipsum convertitur, ita et anima.
Præterea si quæratur, quomodo post absolutionem sacerdotis remanet debitum pœnæ temporalis; dicendum, quod aliqui posuerunt quod sacerdos absolvendo remittit pœnam æternam. Quibus objicitur, quia quum culpa in contritione remissa fuerit, ergo pro aliquo tempore, contritus, fuit sine culpa dignus æterna pœna. Alii dixerunt, quod commutat pœnam purgatorii in pœnam temporis hujus. Sed contra, non habet potestatem super purgatorii pœnam, quia non habet potestatem ligandi et solvendi nisi super terram. Alii dicunt communiter, quod remittit partem pœnæ satisfactoriæ debitæ culpis confessi, secundum proportionem. Contra, pœnitens meruit sibi remitti, sicut suffragia Ecclesiæ prosunt defunctis si fiant pro eis, secundum quod ea sibi meruerunt prodesse. Hæc autem remissio fit virtute clavium, de thesauro Ecclesiæ, qui clavibus subest. Qui thesaurus integratur ex tribus. Primo, ex meritis fidei et caritatis totius Ecclesiæ : unde asserit Augustinus, quod pœnitens nequit curari nisi sustentet eum unitas Ecclesiæ. Secundo, ex merito supererogationis perfectorum virorum in Ecclesia, scilicet martyrum et innocentium. Tertio, ex superabundanti merito passionis Christi et totius conversationis suæ in sæculo isto, quod annexum est virtuti sacramentorum, quorum ministerium habent prælati. — Hæc Petrus.
Concordat Richardus, dicendo : Sacerdos potestate clavium potest pœnitenti remittere aliquam partem pœnæ temporalis debitæ culpis ipsius, non tantum illius quam ei injunxit aut injungere posset, sed illius quoque quæ in purgatorio est explenda; atque de pœnis istius potest plus aut minus remittere, secundum quod pœnitens ad hujusmodi remissionem magis dispositus est. Macula autem peccati mortalis est dispositio qua peccator dispositus est et dignus pœnis mortis æternæ. — Sed quæri potest, utrum si revelatum esset confessori, totam pœnam peccatis debitam esse pœnitenti remissam, adhuc deberet ei aliquam satisfactionem injungere. Et dicendum quod imo, quia (ut dictum est) satisfactio pœnitentiæ est peccatorum causas excidere, et eorum suggestionibus aditum non præbere :3 ideo in cautelam contra futura peccata esset talis pœnitentia injungenda. Nempe pœnitentia ista non est solum satisfactio pro peccatis præteritis, sed etiam remedium et cautela contra peccata futura. Hæc Richardus.
In his doctores communiter satis concordant. Et super his copiose scribit Guillelmus Parisiensis, qualiter peccatum recte vocetur macula, deformitas, tenebra mentem creatam deformans, fœdans, commaculans, ita quod lumen naturale in ea obfuscatur, lumen gratiæ exstinguitur et aufertur, ac lumine gloriæ, nisi pœniteat vere, in æternum privatur.
Footnotes
Chapter 157 of 283