Skip to the text

Distinctio 18

A. De remissione sacerdotis.

HIC quæri solet, si peccatum omnino dimissum est a Deo per cordis contritionem, ex quo pœnitens votum habuit confitendi, quid postea dimittatur ei a sacerdote. Video enim quo vinculo eum ligat, scilicet temporalis pœnæ, sed non a quo eum absolvat; et ideo quæro. Ante pœnitudinem quippe cordis, anima rei maculam habet et fœtorem peccati, atque æternæ ultionis vinculo ligata exsistit. Si vero ante confessionem, per cordis contritionem Deus per se ipsum sine ministerio sacerdotis et debitum omnino relaxat et animam interius purgat a contagione et fœtore peccati; quid ergo mundat, quid dimittit sacerdos? Ubi sunt claves illæ quas Dominus tradidit Petro et successoribus ejus, dicens: Tibi dabo claves regni cœlorum, et quæcumque ligaveris super terram, erunt ligata et in cœlo; quæcumque solveris super terram, erunt soluta et in cœlo?1 Ut autem præmissa quæstio plenius explicari valeat, quasi altius ducto rete, de his clavibus et usu earum disseramus.2

Hugo, Summa Sent. tract. VI, c. 11.

B. De clavibus.

Claves istæ non sunt corporales, sed spirituales, scilicet discernendi scientia et potentia judicandi, id est ligandi et solvendi, qua dignos recipere, et indignos debet excludere a regno ecclesiasticus judex: qui sicut habet jus ligandi, ita et solvendi. Unde Ambrosius: Dominus par jus et solvendi esse voluit et ligandi, qui utrumque pari conditione permisit. Ergo qui solvendi jus non habet, nec ligandi habet. Et infra: Certum est quod Ecclesiæ utrumque licet, hæresis utrumque non habet. Jus enim hoc solis permissum est sacerdotibus: recte ergo Ecclesia hoc sibi vindicat, quæ veros sacerdotes habet; hæresis vindicare non potest, quæ veros sacerdotes non habet.

Hugo, op. cit. c. 14.

Ambr. de Pœnit. lib. I, n. 7.

Ibidem.

C. De usu clavium.

Usus vero harum clavium multiplex est, discernere scilicet ligandos et solvendos, ac deinde ligare vel solvere. Qui enim indignos ligat vel solvit, propria potestate se privat, id est, dignum privatione se facit.

Gregor. in Evang. hom. 26, n. 5.

D. Si sacerdos possit dimittere vel retinere peccata.

Cf. Hugo, de Sacram. lib. II, p. XIV, c. 8.

Ps. XXXI, 1. Aug. in ps. 31 enarrat. 2, n. 9.

Ap. Strabum in ps. XXXI, 2.

Sed quæritur, utrum a peccato solvere valeat sacerdos, id est a culpa, ut culpæ maculam abstergat, vel debitum æternæ mortis solvere valeat. Quidam arbitrati sunt, quum peccator dupliciter ligatus teneatur, ut prædictum est, scilicet mentis contagione ac cæcitate, et debito futuræ pœnæ; alterum curari per Deum, alterum solvi per sacerdotem. Patitur enim per peccatum quasdam tenebras interiores et maculas, a quibus nisi liberetur, projicietur in tenebras exteriores; quum autem liberatur ab his, suscitatur a morte peccati.3 Unde Apostolus: Surge, qui dormis, et illuminabit te Christus.4 Solus enim Christus, non sacerdos, animam resuscitat, ac pulsis tenebris interioribus et maculis, eam illuminat et mundat, qui animæ faciem lavat. Debitum vero æternæ pœnæ solvere concessit sacerdotibus. Quod in resurrectione Lazari signatum asserunt, quem Christus prius per se interius vivificavit, deinde foras exire jussit, eumque adhuc ligatum solvere Apostolis præcepit:5 quia ut aiunt, ipse interius animam a caligine maculaque peccati emundat, sacerdotibus vero dedit vinculum æternæ mortis solvere. — Alii vero dicunt, solum Deum, non sacerdotem, debitum æternæ mortis dimittere, sicut et animam interius per se vivificat; nec tamen diffitentur, sacerdotibus traditam potestatem peccata dimittendi et retinendi, quibus dictum est:6 Quorum remiseritis peccata, etc. Sicut enim Christus retinuit sibi potestatem Baptismi, ita et Pœnitentiæ; et ideo, sicut interius gratia sua animam illuminat, ita et simul debitum æternæ mortis relaxat. Ipse enim per se ipsum peccata pœnitentium tegit; et tunc tegit, quando ad pœnam non reservat: tunc ergo tegit, quando debitum pœnæ solvit. Quod autem ipse tegat, aperte dicit Augustinus, exponens illum locum Psalmi: Beati quorum tecta sunt peccata, id est cooperta et abolita. Si enim texit Deus peccata, noluit advertere; si noluit advertere, noluit animadvertere, id est punire, sed ignoscere. Ita ergo dicit a Deo tecta, ut Deus non videat, id est, æternaliter puniat: videre enim Dei peccata, est ad pœnam imputare; avertere autem faciem a peccatis, hoc est ea ad pœnam non reservare. Item Hieronymus: Quibus Deus dimittit peccata, tegit, ne in judicio revelentur. Item Cassiodorus: Qui gravia habent peccata, aliis Deus imputat, aliis per misericordiam non imputat.7

Ex his aperte ostenditur, quod Deus ipse pœnitentem solvit a debito pœnæ, et tunc solvit, quando intus illuminat inspirando veram cordis contritionem. Cui sententiæ ratio suffragatur, et auctoritates attestantur. Nemo enim vere compungitur de peccato, habens cor contritum et humiliatum, nisi in caritate. Qui autem caritatem habet, dignus est vita æterna. Nemo autem simul vita et morte dignus est: non est ergo tunc ligatus debito æternæ mortis. Filius enim iræ esse desiit, ex quo diligere et pœnitere cœpit. Ex tunc ergo solutus est ab ira, quæ non manet super illum qui credit in Christum, sed super illum qui non credit. Non ergo postmodum per sacerdotem cui confitetur, ab ira æterna liberatur, a qua jam liberatus est per

Dominum, ex quo dixit, Confitebor. Solus ergo Deus hominem interius mundat a peccati macula, et a debito æternæ pœnæ solvit, qui per Prophetam ait : Ego solus deleo iniquitates et peccata populi.8 Item Ambrosius : Verbum Dei dimittit peccata; sacerdos est judex. Sacerdos quidem officium suum exhibet, sed nullius potestatis jura exercet. Idem : Ille solus peccata dimittit, qui solus pro peccatis nostris mortuus est. Item Augustinus : Nemo tollit peccata nisi solus Deus, qui est Agnus tollens peccata mundi. Tollit autem et dimittendo quæ facta sunt, et adjuvando ne fiant, et perducendo ad vitam, ubi omnino fieri non possunt. — His aliisque pluribus testimoniis docetur, Deum solum per se peccata dimittere; et sicut dimittit quibusdam, ita et aliorum quorumdam peccata retinet.

De Pœnit. dist. I, c. 51.

Ambr. in Luc. lib. VI, n. 109.

De Consecr. dist. IV, c. 141.

E. Quod sacerdotes etiam dimittunt et tenent peccata suo modo.

Nec ideo tamen negamus, sacerdotibus concessam potestatem dimittendi et retinendi peccata, quum hoc Veritas in Evangelio aperte doceat. Hinc Augustinus ait : Ecclesiæ caritas, quæ per Spiritum Sanctum diffunditur in cordibus, eorum qui participes sui sunt peccata dimittit; eorum qui non sunt, tenet. Idem : Sacerdotes possunt confitentibus parcere : quibus enim remittunt, remittit Deus. Lazarum enim de monumento suscitatum obtulit discipulis solvendum, per hoc ostendens potestatem solvendi concessam sacerdotibus. Dixit enim : Quodcumque solveritis super terram, erit solutum et in cœlo, etc., hoc est, Ego Deus et omnes cœlestis curiæ ordines, et omnes Sancti in gloria mea, laudant vobiscum et confirmant quos ligatis et solvitis.910

Aug. in Joann. tract. 121, n. 4.

Aug. de Vera pœnit. n. 25. militiæ

Non dixit, Quos putatis ligare et solvere; sed, In quos exercetis opus justitiæ et misericordiæ. Aliter autem, vel alia opera vestra in peccatores, non cognosco. Idem : Quum veraciter ad Deum converso peccata dimittuntur, ab eis dimittuntur quibus ipse veraci conversione conjungitur. Spiritus Sanctus ea dimittit, qui datus est omnibus Sanctis sibi caritate cohærentibus, sive se noverint corporaliter, sive non.

Aug. de Bapt. contra Donat. lib. VI, n. 6.

Similiter, quum alicujus tenentur peccata, ab eis tenentur a quibus ille cordis pravitate disjungitur, sive notis corporaliter, sive ignotis. Omnes enim mali spiritualiter a bonis sejuncti sunt. — Ecce hic dicit peccata dimitti vel teneri a sanctis viris, et

Ibid. n. 7. tamen Spiritum Sanctum ea dimittere dicit. Et quod majori consideratione dignum est, idem etiam dicit, quod Deus per se vel per Sanctos suos tantum dimittit peccata. Ait enim sic : Sacramentum gratiæ dat Deus etiam per malos, ipsam vero

Ibid. lib. V, n. 29. gratiam non nisi per se ipsum vel per Sanctos suos. Et ideo remissionem peccatorum vel per se ipsum facit, vel per ipsius columbæ membra, quibus ait : Si cui dimiseritis, dimittentur. — Ecce quam varia a doctoribus traduntur super his; et in hac tanta varietate quid tenendum? Hoc sane dicere ac sentire possumus, quod solus Deus dimittit peccata et retinet, et tamen Ecclesiæ contulit potestatem ligandi et solvendi; sed aliter ipse solvit vel ligat, aliter Ecclesia. Ipse enim per se tantum dimittit peccatum, quia et animam mundat ab interiori macula, et a debito æternæ mortis solvit.

F. Quomodo sacerdotes ligant vel solvunt a peccatis.

Non autem hoc sacerdotibus concessit, quibus tamen tribuit potestatem solvendi et ligandi, id est ostendendi homines esse ligatos vel solutos.11 Unde Dominus leprosum sanitati prius per se restituit, deinde ad sacerdotes misit, quorum judicio ostenderetur mundatus; ita etiam Lazarum jam vivificatum, obtulit discipulis solvendum:12 quia etsi aliquis apud Deum sit solutus, non tamen in facie Ecclesiæ solutus habetur nisi per judicium sacerdotis. In solvendis ergo culpis vel retinendis ita operatur sacerdos evangelicus et judicat, sicut olim legalis in illis qui contaminati erant lepra, quæ peccatum signat. Unde Hieronymus super Matthæum, ubi Dominus ait Petro, Tibi dabo claves regni cœlorum, et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in cœlis, et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in cœlis: Hunc, inquit, locum quidam non intelligentes, aliquid sumunt de supercilio Pharisæorum, ut damnare innoxios vel solvere se putent noxios, quum apud Deum non sententia sacerdotum, sed reorum vita quæratur.13 In Levitico se ostendere sacerdotibus jubentur leprosi, quos illi non faciunt leprosos vel mundos, sed discernunt qui mundi vel immundi sunt. Ita et hic aperte ostenditur, quod non semper sequitur Deus Ecclesiæ judicium, quæ per subreptionem et ignorantiam interdum judicat; Deus autem semper judicat secundum veritatem. Et in remittendis vel in retinendis culpis id juris et officii habent evangelici sacerdotes, quod olim habebant sub lege legales in curandis leprosis. Hi ergo peccata dimittunt vel retinent, dum dimissa a Deo vel retenta judicant et ostendunt. Ponunt enim sacerdotes nomen Domini super filios Israel, sed ipse benedicit, ut dicitur in Numeris.14 Hunc modum ligandi et solvendi Hieronymus supra notavit.

Hier. in Matth. xvi, 19.

G. Alius modus ligandi et solvendi.

Ligant quoque sacerdotes, dum satisfactionem pœnitentiæ confitentibus imponunt; solvunt, quum de ea aliquid dimittunt, vel per eam purgatos ad sacramentorum communionem admittunt, quem modum superius Leo Papa notavit. Secundum hunc modum dicuntur etiam sacerdotes dimittere peccata vel retinere. Unde superius Augustinus dixit: Quibus remittunt, remittit Deus, etc. Opus enim justitiæ exercent in peccatores, quum eos justa pœna ligant; opus misericordiæ, dum de ea aliquid relaxant, vel sacramentorum communioni conciliant; alia opera in peccatores exercere nequeunt. Et notandum est, quia quos satisfactione pœnitentiæ ligant, eo ipso a peccatis solutos ostendunt: quia non imponitur alicui satisfactio pœnitentialis, nisi quem sacerdos vere pœnitentem arbitratur. Alii vero non imponunt, et eo ipso peccatum retineri a Deo judicant. Quod autem hoc ad claves pertineat, Augustinus ostendit dicens: Frustrat claves Ecclesiæ qui sine arbitrio sacerdotis pœnitentiam agit, si sine oris confessione criminis indulgentia impetratur. — Est

Cf. dist. xvii D.

Cf. p. 493 E.

Gratian. in Decret. de Pœnit. dist. i, c. 87, n. 10. et alius modus ligandi et solvendi, qui per excommunicationem geritur: dum aliquis secundum canonicam disciplinam tertio vocatus ad emendationem manifesti delicti, et satisfacere vilipendens, sententia Ecclesiæ a loco orationis et sacramentorum communione et fidelium consortio præscinditur, ut erubescat, et pudore sceleris conversus pœniteat, ut sic spiritus ejus salvus sit. Quod si pœnitentiam profitens resipuerit, negatæ communioni admittitur, et Ecclesiæ reconciliatur. Hæc autem Ecclesiæ anathematizatio hanc pœnam illis qui digne percelluntur infligit: quia gratia Dei et protectio illis amplius subtrahitur, ac sibi ipsis relinquuntur, ut sit eis liberum ruere in interitum peccati, in quos etiam major diabolo sæviendi datur potestas. Orationes quoque Ecclesiæ et benedictionum ac meritorum suffragia eis nequaquam suffragari putantur.

H. Quomodo secundum hos modos intelligendum sit illud: Quodcumque solveris super terram, erit, etc.

Secundum hos ligandi et solvendi modos, quomodo verum est quod dicitur, Quodcumque solveris super terram, erit solutum et in cœlis;15 et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in cœlis? Aliquando enim ostendunt solutos vel ligatos qui non sunt soluti vel ligati apud Deum, et pœna satisfactionis vel excommunicationis interdum indignos ligant vel solvunt, et indignos sacramentis admittunt, et dignos admitti arcent. Sed intelligendum est hoc in illis quorum merita solvi vel ligari postulant. Tunc enim sententia sacerdotis judicio Dei et totius cœlestis curiæ approbatur et confirmatur, quum ita ex discretione procedit, ut reorum merita non contradicant. Quoscumque ergo solvunt vel ligant adhibentes clavem discretionis reorum meritis, solvuntur vel ligantur in cœlis, id est apud Deum: quia divino judicio sacerdotis sententia sic progressa approbatur et confirmatur. Quos ergo secundum merita sententia Ecclesiæ percellit, lædit; et illi foris sunt apud Deum. Qui autem non meruit, sententia Ecclesiæ non læditur, nisi contemnat. Unde Origenes: Exit quis a veritate, a fide, a caritate, per hoc exit de castris Ecclesiæ, etiam si episcopi voce non abjiciatur:16 sicut econtra aliquis non recto judicio foras mittitur; sed si non egit ut mereretur exire, nihil læditur. Interdum enim qui foras mittitur, intus est; et qui foris est, intus videtur retineri. — Ecce qualis et quantus est usus apostolicarum clavium. Jam ostensum est ex parte, qualiter sacerdotes dimittunt peccata vel retinent; et tamen retinuit sibi Deus quamdam singularem potestatem dimittendi vel retinendi, quia ipse solus per se debitum æternæ mortis solvit et animam interius purgat.

I. Quæ sint interiores tenebræ et interior macula.

Hic quæritur, quæ sit illa macula, et quæ sint illæ tenebræ interiores, a quibus Deus interius animam purgat, quum veram pœnitentiam immittit. De tenebris et interiori caligine satis facile est et intelligere et respondere. Quum enim quis mortaliter delinquit: et gratia virtutis privatur, si qua præcessit, et naturalium bonorum elisionem patitur. Unde et intellectus obtunditur, et totus homo interior obtenebratur: et ita quasi caligine quadam mens obvolvitur, quæ caligo peccati pœna est. Hanc vero Deus pellit, quum pœnitentiam immittit, per quam perdita bona restituit, et vitiata reparat. Unde Propheta: Nebulam sicut cinerem spargit.17 Sed quæ est macula peccati, a qua Deus animam lavat? Ecce enim quis voluit facere homicidium, et patravit: quo patrato, desinit tam velle quam facere; nondum tamen vere et humiliter pœnitet, nec confiteri proponit. Quæ ergo remansit in anima illius macula? Mala voluntas quidem fuit macula illius animæ, sed illa transivit. Macula etiam est, si pœnitere contemnit; sed hoc est peccatum aliud a præcedenti. Quæ ergo macula remansit, a qua ipse in Pœnitentia purgatur? Polluta quidem est anima quousque pœniteat, sicut erat dum in ea prava erat voluntas. Sicut enim qui tangit morticinum vel aliud immundum, ita pollutus est post tactum quousque lavatur, sicut fuit dum tangeret;18 ita post actum peccati ita polluta remanet anima, sicut fuit in ipso actu peccati: quia ita est longe a Deo per dissimilitudinem, qui est vita et munditia mentis, sicut fuit dum peccatum ageret. Ipsa ergo dissimilitudo quæ inest animæ ex peccato et est a Deo elongatio, animæ macula intelligitur, a qua purgatur in pœnitentia. Hoc autem solus Deus facit, qui solus suscitat animam et illuminat: quod sacerdotes nequeunt, qui tamen medici sunt animarum. Unde Propheta: Numquid medici suscitabunt et confitebuntur tibi?19 Quod exponens Augustinus, ait: Boni doctores recte medici dicuntur, qui viventes curare ministerio possunt, sed non mortuos suscitare:20 sola enim Dei gratia mortui reviviscunt.

SUMMA

DISTINCTIONIS OCTAVÆDECIMÆ

JAM ante tractavit Magister de Pœnitentia ac partibus ejus; nunc tractat de potestate per quam ministri Pœnitentiæ seu sacerdotes, quorum est pœnitentes absolvere in foro confessionis, absolvunt eosdem aut ligant. Et circa hoc primo inquirit, qualiter sacerdos confitentem absolvit, qui jam per veram contritionem ac confitendi propositum a Deo est absolutus ab omni peccato mortali, et per consequens a debito pœnæ æternæ. Quid ergo mundat, quid dimittit sacerdos, præsertim quum Deo sit proprium peccata dimittere, a tenebris vitiorum per illuminationem internam, sapientiæ infusione mundare, a macula culpæ per gratiæ nitorem ac virtutum splendorem purgare, et a damnatione eruere æternali? Deinde quærit, quæ sit ista ministrorum Ecclesiæ potestas, qua tam magna ac divina agere perhibentur, et quis usus seu actus et effectus clavium, atque quo sensu, quo modo sacerdotes solvunt et ligant, dimittunt retinentque peccata. Insuper tractat de usu clavium qui excommunicatio appellatur. Tandem circa finem distinctionis istius redit ad perscrutandum quid sit macula culpæ interior, et quæ sint tenebræ interiores. Harum quæstionum solutiones modo patebunt.

Footnotes

  1. Matth. XVI, 19. ↩

  2. Luc. V, 4. ↩

  3. Matth. XXII, 13. ↩

  4. Ephes. v, 14. ↩

  5. Joann. XI, 43, 44. ↩

  6. Joann. XX, 23. ↩

  7. Ibid. 3. ↩

  8. Is. XLIII, 25. ↩

  9. Matth. XVIII, 18. ↩

  10. Joann. XI, 44. ↩

  11. Luc. v, 13, 14. ↩

  12. Joann. xi, 44. ↩

  13. Lev. xiv, 2. ↩

  14. Num. vi, 27. ↩

  15. Matth. xvi, 19. ↩

  16. Origen. in Levit. hom. 14, n. 3. ↩

  17. Ps. CXLVII, 16. ↩

  18. Lev. XI, 27. ↩

  19. Ps. LXXXVII, 11. ↩

  20. Aug. Enarrat. in ps. 87, n. 10. ↩

Chapter 155 of 283