Quæstio 3
Præterea quæritur, An potestas clavium se extendat ad remissionnem culpæ ac pœnæ etiam sempiternæ; et utrum sacerdos potestate clavium uti possit ad placitum.
Videtur quod potestas ista nequaquam extendat se ad culpæ remissionem, quoniam Deo proprium perhibetur peccata dimittere.1 — In textu quoque habetur, quod Deus sibi soli hoc reservavit, sicut et gratiam dare, infundere et creare. — Nunc quoque inductum est, quod sacerdos non dimittit culpam nec pœnam æternam, sed dumtaxat aliquid pœnæ temporalis.
In oppositum est, quod Christus dixit discipulis : Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, etc.2 — Confessores quoque in forma absolutionis pronuntiant : Et ego auctoritate ipsius, etc., absolvo te a vinculis excommunicationis, etc., et omnibus peccatis tuis, etc.
Circa hæc scribit Albertus: Quæstio ista est utilis; ad quam dico, quod essentialis actus clavis est super pœnam illam quæ purgatoria dicitur. Sunt enim in genere pœnæ tres modi pœnarum: una est pœna æterna; secunda est pœna temporalis seu transitoria, viribus pœnitentis improportionata, utpote purgatorii pœna; tertia est pœna transitoria, viribus pœnitentis proportionata, videlicet pœna vitæ præsentis. Tria quoque sunt in Pœnitentia contra pœnam peccati cooperantia: primum est dolor gratia informatus, qui operatur et valet contra pœnam æternam; secundum est confessio, faciens pœnam transitoriam viribus pœnitentis proportionatam; tertium est satisfactio, quæ delet pœnam proportionatam viribus pœnitentis. Quum ergo potestas clavium sit media inter primum illud et tertium, videtur quod operetur contra pœnam transitoriam viribus pœnitentis improportionatam, utpote contra purgatorii pœnam. Rursus, dimissa pœna æterna, adhuc non recessit homo nec evasit a divino judicio, sed restat sibi purgatorii pœna, si per claves et satisfactionem non adjuvetur: ergo purgatoria pœna secundum justitiæ ordinem media est inter æternam et satisfactoriam hujus vitæ. Unde videtur quod pœna æterna immediate commutetur in illam, et illa, virtute clavium, in hujus vitæ transitoriam ac satisfactoriam pœnam: et ita vis clavium est super purgatorii pœnam. Non tamen negandum videtur, quod ille qui habet in clavibus jurisdictionem majorem, sicut episcopus, legatus et maxime Papa, possit dimittere aliquid de pœna expiativa plus aut minus, secundum discretum judicium causæ, puta necessitatis vel utilitatis, ut infra patebit, ubi de indulgentiis erit tractatus. — Si autem objiciatur, quod pœna purgatorii non est de foro militantis Ecclesiæ; dicendum, quod pœna illa jam dicta, non dicitur purgatoria ratione loci aut fori purgativi, sic enim non esset nisi post vitam hanc. Sed dicitur purgativa per similitudinem: primo, quoniam est secundum judicium Dei; secundo, quia ob suam acerbitatem improportionata est viribus hominis, si modo imponeretur, sicut et purgatorii pœna. — Hæc Albertus. Qui per pœnam hanc purgatoriam intelligere videtur pœnam quæ secundum rigorem justitiæ infligenda esset pro peccatis suis pœnitenti etiam in hac vita, nisi meritum passionis Christi interveniret.
B De his Thomas diffusius scribens: Sacramenta (inquit) novæ legis ex sanctificatione invisibilem gratiam continent, et hæc sanctificatio quandoque ad sacramentum de necessitate requiritur tam in materia quam ministro, ut patet in Confirmatione: tuncque vis sacramentalis est in utroque conjunctim. Quandoque vero ex necessitate sacramenti non requiritur nisi sanctificatio materiæ, ut in Baptismo, quia non habet ministrum determinatum quantum ad sui necessitatem: et tunc tota vis sacramenti consistit in materia. Quandoque vero de necessitate sacramenti requiritur consecratio vel sanctificatio ministri sine sanctificatione materiæ: sicque tota vis sacramenti consistit in ministro, ut in Pœnitentia. Hinc eodem modo se habet potestas clavium quæ est in sacerdote, ad effectum sacramenti Pœnitentiæ, sicut se habet virtus quæ est in aqua Baptismi, ad Baptismi effectum.
D Baptismus autem et Pœnitentiæ sacramentum conveniunt quodammodo in effectu, quia utrumque contra culpam ordinatur directe: quod non est verum de aliis sacramentis. Sed differunt in hoc, quoniam sacramentum Pœnitentiæ, eo quod habeat actus suscipientis quasi materiales, non potest dari nisi adultis, in quibus requiritur præparatio ad suscipiendum effectum sacramentorum; Baptismus vero aliquando datur nondum adultis, imo et usu rationis carentibus. Hinc per Baptismum datur gratia atque remissio peccatorum pueris sine eorum præparatione aliqua prævia; non autem adultis, in quibus exigitur præparatio. Quæ interdum præcedit tanta ante susceptionem Baptismi, quod infunditur gratia ante Baptismum, non tamen ante votum Baptismi. Interdum autem talis præparatio tempore non præcedit, sed est simul cum Baptismi susceptione: et tunc per Baptismi susceptionem gratia remissionis culpæ confertur. Sed per Pœnitentiæ sacramentum nunquam datur gratia, nisi præparatio adsit vel prius fuerit: unde virtus clavium operatur ad culpæ remissionem, vel in voto exsistens, vel in actu se exercens, sicut et aqua Baptismi.
Verum, sicut Baptismus non agit ut principale agens, sed ut instrumentum, non quidem pertingens ad causandum gratiæ susceptionem, sed instrumentaliter disponens ad gratiam, per quam fit culpæ remissio;3 ita est de clavium potestate. Unde Deus solus per se culpam remittit; et in ejus virtute instrumentaliter agit Baptismus tanquam instrumentum inanimatum, sacerdos vero ut instrumentum animatum, quod dicitur servus, secundum Philosophum Ethicorum octavo. Ideo sacerdos agit ut minister. Sicque patet, quod potestas clavium ordinatur aliquo modo ad culpæ remissionem, non ut agens, sed sicut disponens. Unde si ante absolutionem aliquis non fuisset perfecte dispositus ad gratiam accipiendam, in ipsa confessione et absolutione sacramentali gratiam consequeretur, nisi obicem poneret. Si enim clavis nullo modo ad culpæ remissionem ordinaretur, sed tantum ad pœnæ dimissionem, ut aliqui dicunt, non exigeretur votum potiendi effectu clavium: quemadmodum non exigitur votum accipiendi alia sacramenta quæ non ordinantur contra culpam, sed pœnam.
Itaque, sicut ait Magister, sacerdotibus commissa est potestas dimittendi peccata, non ut propria virtute dimittant, quia hoc Deo est proprium, sed ut operationem Dei remittentis ostendant tanquam ministri. Sed hoc tribus modis contingit. Primo, ut ostendant eam non ut præsentem, sed ut promittant futuram, sine hoc quod aliquid operentur ad eam: sicque sacramenta veteris legis operationem Dei monstrabant; sacerdos quoque veteris legis ostendebat tantum, et nil operabatur ad gratiam.4 Secundo, ut præsentem significant, et nil operentur ad eam: et ita secundum quosdam, sacramenta novæ legis significant gratiæ collationem, et potestas clavium tantum designat gratiæ collationem, quæ datur in confessione et absolutione, prout de ista opinione dictum est supra, in prima distinctione. Tertio, ut significant divinam operationem in remissione culpæ præsentem, atque ad ipsam dispositive ac instrumentaliter operentur:5 et ita secundum aliam opinionem, quæ communius sustinetur, sacramenta novæ legis emundationem ostendunt divinitus factam. Sicque sacerdos novi Testamenti ostendit absolutos a culpa, quoniam proportionabiliter loqui oportet de ministris et sacramentis, et de potestate eorum. Nec obstat, si culpa sit jam per contritionem dimissa, sicut nec quod Baptismus disponat quantum in se est, in eo qui sanctificatus jam est. tantum designat gratiæ collationem, quæ datur in confessione et absolutione, prout de ista opinione dictum est supra, in prima distinctione. Tertio, ut significant divinam operationem in remissione culpæ præsentem, atque ad ipsam dispositive ac instrumentaliter operentur: et ita secundum aliam opinionem, quæ communius sustinetur, sacramenta novæ legis emundationem ostendunt divinitus factam. Sicque sacerdos novi Testamenti ostendit absolutos a culpa, quoniam proportionabiliter loqui oportet de ministris et sacramentis, et de potestate eorum. Nec obstat, si culpa sit jam per contritionem dimissa, sicut nec quod Baptismus disponat quantum in se est, in eo qui sanctificatus jam est.
C Porro dum quæritur, an potestas clavium seu sacerdos per eam, possit remittere peccatum quantum ad pœnam;6 dicendum, quod idem judicium est de effectu quem potestas clavium actualiter exercita complet in eo in quo contritio tempore præcessit, et de effectu Baptismi qui habenti gratiam datur, in quo gratia per Baptismum augetur, et tota pœna dimittitur. Similiter, illi qui ante confessionem seu absolutionem obtinuit gratiam per veram contritionem, et per consequens culpæ atque æternæ pœnæ remissionem, gratia augetur vi clavium in confessione, et pœna temporalis dimittitur: non tamen tota, ut in Baptismo, qui est spiritualis regeneratio; Pœnitentia autem est spiritualis curatio, propter quod totam pœnam non aufert. Nec solum aufert de pœna quam confitens habet in confitendo, ut aliqui dicunt: sic enim confessio et absolutio sacramentalis non essent nisi in onus, quod non competit sacramentis novæ legis; sed etiam de illa pœna quæ in purgatorio debetur, aliquid remittitur, ut in purgatorio minus puniatur absolutus ante satisfactionem decedens, quam si ante absolutionem decederet.
Si autem objiciatur, quia si per quamlibet confessionem aliquid pœnæ remittitur, posset quis toties eadem peccata confiteri, quod nihil pœnæ infligendum esset pro eis. Et respondendum, quod secundum quosdam, confessio non potest habere effectum magis quam semel super idem peccatum, ita quod in prima absolutione tantum dimittitur vi clavium, quantum dimitti potest; attamen valet iterata confessio, tum propter instructionem, tum propter majorem certitudinem, tum propter intercessionem confessoris, tum propter verecundiæ meritum. Sed hoc non videtur verum, quoniam et si hæc esset ratio iterum confitendi, non tamen esset ratio iterum absolvendi (præsertim in eo qui certus est de præcedenti absolutione: ita enim poterit dubitare de secunda absolutione, sicut de prima); sicut videmus quod sacramentum Extremæ Unctionis non iteratur super eumdem morbum, eo quod totum quod per sacramentum fieri potuit, semel est factum. Et præterea, in secunda confessione non requireretur quod is cui fit confessio, claves haberet, si vis clavium in ea nil operaretur. — Hinc alii dicunt, quod etiam in secunda confessione et absolutione aliquid vi clavium de pœna remittitur, quoniam in secunda absolutione augmentum gratiæ datur; et quo gratia major confertur, tanto minus de impuritate peccati permanet præcedentis: ideo minor pœna purgans debetur. Propter quod in absolutione, confitenti plus aut minus de pœna dimittitur vi clavium, secundum quod magis vel minus se disponit ad gratiam; et potest esse tanta dispositio, puta contritio seu erubescentia de peccato, et conatus ac fervor ad Deum, quod tota pœna (ut dictum est) auferatur. Unde inconveniens non est, si per frequentem confessionem tota pœna tollatur, ita ut peccatum omnino maneat impunitum quoad pœnam inflictam, pro quo passio Christi satisfecit.
Cf. p. 459 C, 463 A.
Quæritur quoque, an sacerdos possit ligare et solvere juxta arbitrium proprium. Et respondendum, quod sacerdos operatur in usu clavium ut instrumentum et minister. Nullum autem instrumentum habet efficacem actum, nisi secundum quod movetur a principali agente: ideo divinus Dionysius in fine Ecclesiasticæ hierarchiæ testatur, quod sacerdotibus utendum est virtutibus hierarchicis prout Deitas moverit eos. Idcirco in Evangelio recitatur, quod Christus collationi clavium præmisit: Accipite Spiritum Sanctum. Unde si quis præter hunc motum divinum uti sua potestate præsumpserit, non consequeretur effectum, ut S. Dionysius loquitur, et ultra hoc a divino ordine averteretur, ac culpam incurreret.7 Quumque pœnæ satisfactoriæ infligendæ sint ut medicinæ, ideo sicut medicinæ in arte determinatæ non omnibus sunt eædem, sed variandæ sunt secundum arbitrium medici, non propriam voluntatem sequentis, sed artem ac regulas medicinæ; ita pœnæ satisfactoriæ determinatæ in canone non omnibus competunt, sed variandæ sunt secundum sacerdotis arbitrium divino instinctu regulatum. Quemadmodum etiam medicus interdum ex prudentia non dat medicinam tam fortem quæ sufficiat ad morbi curationem, ne propter debilitatem suam æger majus incurrat periculum; ita sacerdos divino motus instinctu, non semper totam pœnam quæ uni peccato debetur injungit, ne pusillus districtione et juris rigore territus ac dejectus recedat a pœnitentia totaliter. — Hæc Thomas.8
Cf. t. XV, p. 582 A'.
In quibus primo obscurum videtur quod ait: Quandoque ex necessitate sacramenti non requiritur nisi sanctificatio materiæ,
Cf. p. 505 B'. sicut in Baptismo. Nempe juxta præhabita in tractatu de Baptismo, verus Baptismus dari potest in qualibet vera aqua, quamvis non sanctificata, etiam sine peccato in necessitatis articulo.9 Sanctificatio autem aquæ non ad necessitatem sed solennitatem pertinet sacramenti illius. — Secundo, quod ait in solutione tertii argumenti quæstionis qua quærit, utrum sacerdos per potestatem clavium valeat remittere peccatum quantum ad pœnam : Pro quolibet, inquit, peccato oportet aliquam pœnam satisfactoriam remanere, per quam præstetur medicina contra peccatum. Et quamvis virtute absolutionis dimittatur aliqua pœna peccati, vel aliqua pars pœnæ debitæ pro aliquo magno peccato, non oportet quod tanta quantitas pœnæ dimittatur respectu cujuslibet peccati : quia secundum hoc, aliquod peccatum remaneret sine pœna. Sed virtute clavium de pœnis singulorum peccatorum proportionabiliter aliquid dimittitur. Huic, inquam, dicto victur non consonare, quod (sicut jam patuit) ait confessionem posse toties iterari, quod tota pœna dimittatur.10 — Tertio, quod ait, juxta hoc, peccatum posse manere omnino impunitum. Cui verbo obviare videtur commune dictum hoc Augustini, Nullum malum impunitum. Sed hoc accipi potest de pœna foris inflicta. Etenim in hoc casu peccatum non manet impunitum, præsertim quum et ipse dolor pœnitentiæ de peccato sit pœna præcipua et maximus dolor, sicut expositum est.11 Erubescentia quoque de turpitudine et insipientia culpæ est pœna non minima; sic et satisfactio quæ a confessore injungitur pœnitenti, punitio quædam est.
Consonat Petrus responsioni Thomæ, quantum ad principalia.
Richardus quoque, qui contestatur : Quamvis sacerdos absolvendo remittere nequeat peccati maculam effective, attamen ministerialiter ac instrumentaliter remittit contrito maculam peccati dispositive, in quantum ministerio suo adstitit divina virtus, quæ peccatum dimittit.
A Quumque macula ista sit dispositio qua anima pati potest pœnas inferni, idcirco sacerdos virtute clavium ad æternæ pœnæ remissionem disponit : quam pœnam Deus effective principaliter remittit, sicut et maculam culpæ. Hæc Richardus.
Qui etiam circa inducta interrogat, an pœnitens et confessus tenetur obedire suo confessori, quamcumque pœnitentiam injuxerit sibi, implendo. Respondet : Si pœnitentia satisfactoria sit manifeste excedens, aut vires confessi transcendens, non tenetur implere; sed debet confessori suo suggerere dispositionem suam et petere ut relaxet. Quod si confessor noluerit, confessus ille ad superiorem recurrat.
Rursus inquirit, an sacerdos parochialis tenetur audire confessionem sui parochiani quotiescumque voluerit confiteri. Respondet, quod de congruo debet illos audire, nisi aperte immoderanter hoc petant. Non autem de necessitate tenetur, nisi quando illi confiteri tenentur, ut dictum est.12
Item quærit, an confessor peccet mortaliter, absolvendo a vitiis a quibus non potest. Respondet quod imo : præsertim quando scienter hoc facit; et etiam si faciat ex ignorantia affectata, aut ignorantia juris, quod scire tenetur; deinde si ex ignorantia crassa, sed minus : ignorantia vero invincibilis excusat. Graviter autem excedunt, qui quum ignari sint, ad tale se officium ingerunt; et item qui non cum debita diligentia informationem inquirunt in pertinentibus ad suum officium : imo diligentius inquirerent informationem atque consilium, si equum aut vaccam emere vellent. — Hæc Richardus.
At vero Bonaventura sequitur opinionem supra in responsione Thomæ narratam et improbatam.13 Itaque Bonaventura : Sacerdos, ait, per potestatem clavis mediator est Dei ac hominum, ita quod peccator per ipsum ascendit ad Deum : sicque sacerdos est os peccatoris, loquens pro ipso ad Deum. Per sacerdotem quoque Deus descendit ad homines : sicque sacerdos est
Jer. xv, 19. angelus Dei, imo et os ejus, separans pretiosum a vili. Et in quantum ascendit ad Deum, habet se per modum inferioris et supplicantis; in quantum vero descendit, habet se per modum superioris ac judicantis. Secundum primum modum potest hominibus gratiam impetrare; secundum alium modum potest alienatos Ecclesiæ reconciliare. In horum significationem, in forma absolutionis præmittitur deprecatio per modum deprecativum, et subjungitur absolutio per modum indicativum; et deprecatio gratiam impetrat, absolutio vero eam supponit. Nunquam enim sacerdos absolveret aliquem de quo non præsumeret quod esset absolutus a Deo. Itaque potestas clavium se potest extendere ad dimissionem culpæ per modum deprecantis ac impetrantis, non per modum impertientis. — Hæc Bonaventura.
Cujus responsio procedit juxta alia ejus dicta, quibus affirmat quod sacramenta evangelicæ legis non continent gratiam neque causant, nisi per modum cujusdam pacti Dei cum Ecclesia militante et per adsistentiam quamdam: quia perhibuit atque asseruit se gratiam collaturum his quibus adhibentur ecclesiastica sacramenta. Quæ opinio, sicut ostensum est, non videtur sufficienter salvare dignitatem ac eminentiam evangelicæ legis. Denique, modo nunc tacto etiam sacerdotes veteris Testamenti impetrabant gratiam plebi, orando, immolando et procurando. Imo et nunc in evangelica lege per modum deprecantis et impetrantis, homines virtuosi ac fervidi, præsertim perfecti et sancti, sunt peccatoribus causæ dispositivæ ad gratiam impetrandam ac pœnam diminuendam, ut etiam in littera Magister ex Augustino allegat. Et ita sacerdos ex vi clavium non plus posset quam tales non sacerdotes. Tenendum ergo, quod evangelicæ legis sacramenta continent gratiam, atque efficiunt quod designant.
Consequenter Bonaventura respondendo ad istud, utrum potestas clavium se extendat ad pœnæ diminutionem, affirmat :
A Præter opinionem quam Magister refert in Cf. p. 492. littera, quod scilicet sacerdos per claves absolvat a pœna æterna, sunt adhuc tres opiniones. Una, quod sacerdos absolvit non a pœna, sed a vinculo confessionis, ligando ad pœnam satisfactionis. Quæ opinio trahi videtur ex verbis Hugonis in libro de Potestate ligandi, ubi septem vincula distinguuntur: primum est vinculum obdurationis; secundum, servitutis; tertium, captivitatis; quartum, æternæ damnationis sive punitionis; quintum, perpetuæ detestationis peccati; sextum, confessionis; septimum, pœnalis expiationis. Sacerdos autem solvit peccatorem, ut non teneatur iterum eadem confiteri, et ligat eum ad vinculum satisfactionis. Sed opinio ista non valet, quia sacerdos absolvendo non dicit, Absolvo te a confessione, sed, peccatis. Ab illis ergo absolvit, vel quantum ad pœnam, vel quantum ad culpam. — Hinc secunda opinio est, quod sacerdos absolvit etiam quantum ad pœnam purgatoriam, non de ea aliquid relaxando, sed solum commutando; et hoc, sub conditione, si impleat satisfactionem injunctam: quæ si fuerit sufficiens et condigna, absolvit a tota; et si non, absolvit a tanta. Ideo si peccator moriatur ante satisfactionis completionem condignæ, oportet eum in purgatorio residuum solvere. Sed nec ista valet opinio, quia peccator iste post absolutionem divinam non magis tenetur ad purgatoriam pœnam quam ad aliam. Et hoc patet, quia in tantum conteri posset, quod Deus totam pœnam dimmeret ei. — Est ergo tertia positio magis consona fidei pietati, quod scilicet sacerdos aliquam partem pœnæ dimittit vi clavium, absolvendo. Quum enim universæ viæ Domini sint misericordia et veritas, idcirco in justificatione, quæ opus est misericordiæ, ita remittit culpam, ut non totaliter prætereat justitiæ regulam:14 ideo confessum tenet adhuc obligatum ad pœnam, quæ secundum rigorem justitiæ improportionata est viribus nostris, ac nostræ cognitioni ignota; et pro illa oportet aliquo modo satisfieri Deo. Providit ergo pius et justus Deus nec communiter doctores sic tenent. Sed potestas in se una est in essentia ac radi- Cf. p. 499 D, 500 D. ce, duplex vero, imo et multiplex in effectu. Ad quod insinuandum, verba illa evangelica distincte sic proferuntur. Et verum est, quod potestas clavium superaddit quamdam relationem potestati sacerdotali: quia non potest sacerdos absolvere, nisi aliquam habeat jurisdictionem super eum quem absolvit, ut dictum est sæpe. detur præinductæ responsioni Alberti.15
Insuper Scotus sequitur in his opinioper hoc, quod character non potest esse nisi relatio: cujus contrarium supra osp.16 179 C'. tensum est, quia realiter qualitas est.17 — Scribit item, quod confessor debet circumstantias merito inquirendas inquirere, non supervacuas, quæ aures prurientes delecant; et perscrutari, an confitens habeat contritionem vel saltem attritionem; nec aliter potest rectum proferre judicium, nec satisfactionem justam rite imponere. Quod est contra eos qui confessionem audiunt quasi quamdam narrationem aut fabulam quamdam. ea, ita auctoritas seu potestas cognoscendi in aliqua causa, potest esse sine discretione cognoscendi. — Aliqui quoque dicunt, quod claves istæ sint idem cum charactere sacramentali. Quibus objicitur, quod potestas clavium potest esse sine alia potestate, id est sine charactere seu potestate sacerdotali: imo et una prior est alia tempore. Et in Apostolis ita fuit, quia una eis data est in Cœna, utpote potestas conficiendi; alia autem post Christi resurrectionem, dum dixit: Accipite Spiritum Sanc. p. 498 C'.ctum, quorum remiseritis peccata, etc. In consecratione etiam sacerdotum, prius datur eis una quam alia: quia potestas sacerdotalis eis confertur in porrectione calicis, dicente episcopo: Accipite potestatem conficiendi seu celebrandi. Deinde accipiunt potestatem ligandi et solvendi, ponente episcopo manum super capita eorumdem, dum ait:18 Accipite Spiritum Sanctum; quorrum remiseritis, etc. — Hæc Scotus. Quorrum oppositum constat ex præinductis,
Joann. xx, 22, 23. onem, dum dixit: Accipite Spiritum Sanc. p. 498 C'.ctum, quorum remiseritis peccata, etc. In consecratione etiam sacerdotum, prius datur eis una quam alia: quia potestas sacerdotalis eis confertur in porrectione calicis, dicente episcopo:19 Accipite potestatem conficiendi seu celebrandi. Deinde accipiunt potestatem ligandi et solvendi, ponente episcopo manum super capita eorumdem, dum ait: Accipite Spiritum Sanctum; quorrum remiseritis, etc. — Hæc Scotus. Quorrum oppositum constat ex præinductis,
Footnotes
-
Cf. dist. xvii, q. 1, 2. ↩
-
Joann. xx, 23. ↩
-
Cf. p. 127 D, 143 D. ↩
-
Cf. p. 65 A. ↩
-
Cf. p. 57 B. ↩
-
Cf. p. 126 D'. ↩
-
Joann. xx, 22. ↩
-
cap. vii. ↩
-
dist. III, q. 3. ↩
-
p. 479 A, 507 A'. ↩
-
p. 383 B', 463 B, A', 464 C'. ↩
-
Cf. p. 471 B'. ↩
-
p. 506 D. ↩
-
Ps. xxiv, 10. ↩
-
p. 505 A et s. ↩
-
p. 501 C'. ↩
-
p. 509 A'. ↩
-
Cf. p. 498 C'. ↩
-
Rom. xii, 21. ↩
Chapter 158 of 283