Quæstio 1
Hic quæritur primo, Utrum pœnitentia sero facta, sit efficax. Videtur quod non, quoniam Augustinus dicit se certum non esse quod talis salubriter pœniteat. — Item, talis pœnitentia ex timore damnationis ac pœnæ videtur procedere. — Et rursus, de Antiocho recitatur, quam vehementer pœnituit, et emendationem proposuit, imo et promisit, nec tamen profuit ei.1 — Atque de Esau scribit Apostolus ad Hebræos, quod non invenit pœnitentiæ locum, quanquam cum lacrimis inquisisset eam.2
In contrarium sunt auctoritates Scripturæ, et doctrina totius Ecclesiæ.
Ad hoc Thomas respondet: Deus, qui dat omnibus abundanter, nulli gratiam denegat facienti quod in se est, ad gratiam se præparando. Quæ præparatio fit per liberi arbitrii motum. Idcirco, quamdiu manet homini usus liberi arbitrii in hac vita, in qua nondum est confirmatus in malo, potest se præparare ad gratiam, de peccatis dolendo: sicque gratiam remissionis peccatorum consequetur. Hinc si Antiochus vere pœnituisset ex corde, veniam obtinuisset. Pœnituit autem non amore justitiæ, sed timore pœnæ præsentis quam tolerabat, et pœnæ futuræ quam exspectabat. Et ita peccatoribus multis contingit in fine, quoniam non est facile ut affectum quem homo diu et intense inclinavit in aliquid, ad aliud repente retrahat, et convertat ad contrarium; non tamen est impossibile, quoniam liberum arbitrium ex habitu suo non cogitur, nec providentiæ Dei terminus potest præfigi, per quam etiam in extremo vitæ quandoque motus veræ pœnitentiæ inspiratur. Idem dicendum de Esau, qui etiam magis dolebat de damno temporali quam spirituali.
Quod autem in fine vitæ pœnitens queat absolvi a quocumque sacerdote, etiam de quocumque peccato, satis declaratum est paulo ante.3 — Insuper, post remissionem culpæ exigitur pœna, quatenus injustitiæ inæqualitas ad justitiæ reducatur æqualitatem. Hinc sicut ad ordinationem culpæ exigitur quod pœna infligatur pro culpa, ita quod pro tanta culpa, tanta pœna.
Quumque peccatum inordinatum remanere non valeat; quamvis reatus pœnæ sit diminutus per contritionem, confessionem et absolutionem, oportet quod adhuc in fine pœnitens, et quicumque satisfactionem condignam in hac vita non implet, post hanc vitam puniatur, nisi contritio fuerit tanta quod totaliter purget a pœna: quod juxta præhabita, fieri potest. Porro justitia, secundum Philosophum quinto Ethicorum, assimilatur mensuræ. Hinc sicut in diversis terris diversæ sunt mensuræ rerum venalium, ita diversæ pœnæ secundum justitiam pro culpis eisdem inferuntur. Pro eadem quoque culpa gravius punitur homo in purgatorio quam in vita præsenti, ratione alterius fori; attamen aggravatio illa proportionabiliter correspondet pœnæ cujus homo in vita hac exstitit reus. Et hoc debet homo sibi ipsi imputare, quod illuc reservavit sibi justam punitionem pro culpis suis recipiendam, quum eam potuerit hic per pœnam multo faciliorem evadere. — Sed objici potest, quia quum pœnæ vitæ præsentis sint satisfactoriæ pro peccatis, et mors ipsa sit maxima pœna, videtur per ipsam æquanimiter toleratam tota pœna restans dimitti. Et respondendum, quod mors naturalis est pœna consequens originale peccatum, ut quasi jam in naturam sit versa, sicut et originale peccatum: idcirco per mortem naturalem homo non purgatur ab actuali peccato, sed per mortem illatam bene potest purgari. Unde si quis mortem illatam patienter sustineat, quamvis pro aliis criminibus sit illata, valet ad pœnæ diminutionem atque interdum ad liberationem a tota pœna, secundum quantitatem culpæ, caritatis et patientiæ, necnon contritionis. — Hæc Thomas.
Verumtamen de hoc ultimo verbo aliqui longe aliter sentiunt, ut dictum est, et forsitan infra dicetur. Aiunt quippe, quod quantumcumque pœna mortis seu infirmitas eam præcedens, sint naturales; tamen si caritative acceptentur, æquanimiter tolerentur, et ad finem congruum ordinentur, sint non solum satisfactoriæ multum, sed et meritoriæ valde: quemadmodum etiam fames, sitis, mendicitas et egestas, ex causis naturalibus provenientes. — Istis et consimilibus quæstionibus, quoniam faciles sunt, non immoror.
Quæritur quoque hic, an debita pœna infligatur secundum magnitudinem excessus peccati, vel secundum delectationis vehementiam ac mensuram; an etiam confitens obligetur ad pœnam majorem quam sibi a confessore injungitur; et utrum unus pro alio satisfacere possit. Ad primum horum trium sanctus Doctor respondet: Pœna post culpæ dimissionem ad duo exigitur. Primo, ad debitum persolvendum. Secundo, ad remedium exhibendum. Potest ergo taxatio pœnæ considerari quantum ad duo. Primo, quantum ad debitum: sicque quantitas pœnæ radicaliter correspondet quantitati culpæ, antequam de ea aliquid dimittatur. Attamen quantum per primum eorum quæ nata sunt pœnam remittere, plus remittitur, secundum hoc per aliud minus restat solvendum seu remittendum: quia quanto plus de pœna per contritionem dimissum est, tanto minus per confessionem restat dimittendum. Secundo, quantum ad remedium illius qui peccavit, aut aliorum: sicque quandoque pro minori culpa injungitur major pœna: vel quia peccato unius difficilius potest resisti quam peccato alterius, et sic juveni pro fornicatione injungitur pœnitentia major quam seni, quamvis in hoc minus peccavit; vel quia peccatum periculosius exstat in uno quam in alio, sicut in sacerdote; aut quoniam multitudo est pronior ad illud peccatum, ideo per pœnam unius terrenda est et retrahenda a vitio. Pœna ergo in foro pœnitentiæ quantum ad utrumque taxanda est: idcirco non semper pro majori peccato pœnitentia major imponitur. Porro purgatorii pœna solum est ad solvendum debitum, quia jam ultra non est locus peccandi: ideo illa pœna solum taxatur secundum quantitatem peccati, considerata tamen
Cf. p. 459 C, 463 A, 507 A'.4 contritionis quantitate, et confessione ac absolutione : quia per omnia hæc aliquid de pœna dimittitur. Propter quod etiam a sacerdote sunt consideranda injungendo satisfactionem. — Itaque his non obviat quod in Apocalypsi Dominus ait : Quantum glorificavit se, et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum.5 Nempe in verbis illis duo tanguntur ex parte culpæ, utpote : glorificatio, quæ pertinet ad elationem; et deliciæ, quæ spectant ad delectationem. Quamvis autem sit minor delectatio quandoque in peccato majori, tamen semper ibi est major elatio. — Neque his obstat, quod secundum jura antiqua, sacerdoti pro fornicatione injungitur pœnitentia decem annorum, laico autem pro homicidio pœnitentia septem annorum, quanquam homicidium istud illa fornicatione sit gravius. Nam id fit in quantum pœnitentia est remedium contra peccata futura, ad retrahendum sacerdotem a vitiis carnis, quæ tam sibi quam aliis sunt valde periculosa.
Ad secundum dicendum, quod actus ministri bonus vel malus nil variat in efficacia sacramentorum. Hinc sive sacerdos discrete se habeat in injunctione pœnitentiæ, sive non, nil diversificatur quantum ad efficaciam absolutionis et contritionis ac confessionis. Ideo sive indiscrete pœnitentiam injungat, sive non, semper manet reatus ad pœnam quantitatis ejusdem: hinc si eam non expleat in præsenti, ab eo in purgatorio exigetur. — Si ergo objiciatur, quod confessor videatur culpabilis, minorem quam justum est pœnitentiam injungendo, et in hoc noceat confitenti, præsertim quum in futuro multo gravior pœna exigatur quam hic; dicendum, quod quandocumque minor pœnitentia injungitur, defectus est ex parte imponentis, vel ex parte recipientis. Interdum tamen potest esse sine culpa utriusque, ut quando imponens debitam diligentiam adhibet ad injungendum pœnitentiam condignam, recipientis quoque paratus est illam implere : ideo inconveniens non est, si confitens non liberetur totaliter a pœnæ reatu. — Sacerdos etiam non semper peccat minorem pœnitentiam injungendo : tum quia non potest scire determinate quantitatem debitæ pœnæ, quamvis aliquid proprie valeat determinare, regulis Patrum consideratis; tum quia quandoque plus expedit pœnitentiam minorem imponere, ne confitens ob gravitatem pœnitentiæ retrahatur ab ejus impletione, ex sua imperfectione. Sicque confessor negligit minus malum, quatenus majus malum vitetur, et confitens interim confortatus in caritate, ad majora ac plura pœnitentiæ opera peragenda aptetur, quam sacerdos sibi injungere potuisset. — Si vero confitenti major debito pœnitentia injungatur, explere eam ex injunctione sacerdotis tenetur : quia sacerdos non solum debitum pœnæ considerat, sed etiam peccato remedium adhibet. Ideo si confitens moriatur ante pœnitentiæ sibi injunctæ expletionem, non exigitur ab eo tota, sed solum quantum sufficit ad debitum exsolvendum.
Ad tertium respondendum, quod in quantum pœnitentia ordinatur ad debiti solutionem, unus pro alio satisfacere potest, dummodo sit in caritate, ut opera ejus satisfactoria esse possint. Nec oportet ut major pœna imponatur ei qui satisfacit pro alio, quam ipsi reo imponeretur, ut aliqui dicunt (quia, ut aiunt, pœna propria magis satisfacit quam aliena) : nam pœna habet vim satisfaciendi præcipue ex caritatis virtute, quæ magis apparet in hoc quod homo pœnitentiam solvit pro alio, quam si pro se ipso. Ideo minor requiritur pœna in eo qui pro alio satisfacit, quam in principali requireretur. Unde in Vitaspatrum narratur, quod propter caritatem unius qui pœnitentiam fecit pro peccato alterius quod non commisit, Deus ignovit alteri qui peccavit. Nec etiam exigitur quantum ad absolutionem debiti, ut is pro quo alius satisfacit, sit ad satisfaciendum personaliter impotens : quoniam etsi potens esset, tamen alio pro eo satisficiente, ipse a debito illo fieret immunis.
Sed hoc requiritur, in quantum pœna satisfactoria est in remedium : idcirco non est permittendum quod unus pro alio satisfaciat, nisi in alio illo aliquis defectus appareat, aut corporalis, per quem sit impotens ad pœnitentiæ impletionem, aut spiritualis, per quem sit imparatus ad onus pœnitentiæ subeundum. In quantum vero pœnitentia ordinatur in remedium contra peccatum futurum, sic satisfactio unius alteri non prodest : quoniam ex unius jejunio non domatur alterius caro, nec ex actibus unius alius bene agere consuescit, nisi per accidens, in quantum unus bene agendo meretur alteri augmentum gratiæ, quæ est efficacissimum remedium vitandi peccata. Hoc tamen potius est per modum meriti quam satisfactionis. — Hæc Thomas.
Concordat Petrus, et addit : Pœnitentia dicitur condigna peccato quatuor modis. Primo, secundum taxationem solius justitiæ : et sic Deus semper punit citra condignum, etiam in inferno. Secundo, penes taxationem misericordiæ : sicque exigit pœnam condignam. Sed hoc potest esse dupliciter. Primo, secundum taxationem misericordiæ increatæ per se ipsam : et sic in inferno exigitur atque infligitur pœna condigna. Secundo, penes taxationem misericordiæ pœnitentia mediante. Et hoc dupliciter, utpote : mediante pœnitentia interiori, aut etiam absolutione exteriori. Primo modo, pœna taxata post contritionem remanens, vocatur condigna ; et de hoc condigno virtute clavium remittitur aliquid. Secundo modo, pœna quæ remanet post remissionem culpæ, virtute clavium factam, condigna est, et solvere hanc oportet ; et determinatum est apud Deum, quantum virtute clavium remittatur. Bonitas vero seu malitia indiscretiove ministri non mutat sacramenti effectum : ideo totam illam solvere est necesse. Hæc Petrus.
Richardus quoque præhabitis consonans: Pœnitenti (inquit) in articulo mortis non est pœnitentia injungenda, sed innotescenda seu insinuanda, quoniam pœnitens talis non est in statu quo possit exteriorem pœnitentiam facere, quamvis interiorem possit dolorem habere. Debet tamen confessor exteriorem pœnitentiam ejus peccatis debitam, ei manifestare, dicendo : Si sanus consisteres, pœnitentiam tantam facere deberes. Et debet insinuatio ista fieri per modum consolationis, reducendo ei ad memoriam infinitam magnitudinem pietatis divinæ, quæ frequenter remittit peccata per solam interiorem contritionem, præsertim dum non adest facultas satisfaciendi exterius. Talis quippe manifestatio desperationem excludit, et provocat interiorem compunctionem.
Insuper ait : Unus satisfacere potest pro alio, dummodo ambo sint in caritate. Opus enim illius qui in caritate non est, satisfactorium esse non valet, nec sibi nec aliis ; opus quoque satisfactorium factum in caritate, non prodest nisi habenti caritatem et Dei amicis, ex condigno, quamvis de congruo possit alios aliquo modo juvare. Quumque opus satisfactorium, ceteris paribus, magis prosit ipsimet facienti quam alteri, sicut et efficacius meretur homo sibi ipsi quam alteri : hinc ceteris paribus, satisfacientem pro alio oportet plus facere seu majorem satisfactionem exsolvere quam pro se. Verumtamen caritas satisfacientis pro alio in tantum posset excedere caritatem satisfacientis pro se ipso, quod non oporteret eum ad satisfaciendum pro alio majorem solvere pœnam, quam alius ille solveret pro se ipso : quoniam opus bonum tanto plus, ceteris paribus, satisfactorium meritoriumque consistit, quanto ex majori caritate procedit. — Hæc Richardus. Concordant Albertus, Bonaventura, aliique communiter.
At vero circa materiam hujus distinctionis loquitur Scotus : Pœnitentia quæ haberi videtur in extremis, vix est vera pœnitentia sufficiens ad salutem, quia tunc impeditur usus liberi arbitrii seu liber usus rationis ac voluntatis. In extremis autem dico eum in quo apparent probabilia signa mortis jam imminentis. In tali enim est maximus dolor aut timor, et utraque passio hæc vehementer impeditiva est usus liberi arbitrii. Nam ut libro LXXXIII Quæstionum asserit Augustinus: Passiones causatæ a contristantibus seu terribilibus rebus, fortius movent appetitum quam passiones causatæ a delectationibus: vehemens autem delectatio interdum absorbet usum rationis totaliter, vel fere totaliter impedit eum. Displicentia vero de peccato, ad hoc quod sit sufficiens ad rationem contritionis, requirit rationis ac voluntatis liberum usum. Remissus quoque seu debilis usus liberi arbitrii, vix sufficit ad displicentiam requisitam ad veram pœnitentiam. Propterea asserit Augustinus: Tantus tunc cruciatus ligat membra et dolor opprimit sensum, ut vix valeat cognoscere aliquid. Denique, ad hoc quod displicentia valeat et ordinata consistat, oportet quod sit debite circumstantionata, præsertim circumstantia finis principiique activi principalis, ita quod sit voluntaria propter Deum. Sed difficile est tunc habere actum sic circumstantionatum: quia qui usque tunc fuit impœnitens, non videtur tunc a se ipso extorquere displicentiam novam, nisi timore pœnæ imminentis. Præsumitur namque, quod si remotus esset a pœna ut prius, non extorqueret a se displicentiam istam, sicut nec prius. Sicque aliquid simpliciter involuntarium videtur causa displicentiæ hujus. Involuntarium enim est, quod non fit nisi ex suppositione cujusdam involuntarii: quemadmodum merces non projiciuntur in mare nisi ex præsuppositione periclitationis, quæ est involuntaria. Habitus quoque pravus tunc usque continuatus multum retrahit a pœnitentiæ actu et a zelo justitiæ, ex quo necesse est contritionem procedere.
Hinc persuadendum est proximo, ut sanus ac tempestive pœniteat, considerando quam periculosum sit pœnitentiam exspectare serotinam. His demum qui tam diu pœnitentiam distulerunt, suadendum est, ut juxta possibilitatem suam laborent et se dent ad pœnitentiam ordinatam, ita quod non obstantibus dolore et timore, utantur pro viribus ratione, sicque conentur habere displicentiam de suis peccatis veram et voluntariam propter Deum, in quantum fuerunt et sunt offensiva ipsius Dei, nec desperent, sed immensitatem attendant pietatis divinæ, et de sua dilatione ac negligentia doleant, fortiterque proponant de cetero nunquam peccare, etiam si convalescant. — Hæc Scotus. Qui etiam addit his: Qui scienter se exponunt periculo suæ salutis, peccant mortaliter. Ideo qui deliberant seu proponunt non pœnitere nisi in extremis, mortaliter peccant; et tamen de hoc ipso peccato stultissimo possunt ac debent pœnitere in fine.
Footnotes
Chapter 163 of 283