Quæstio 3
Nunc quæritur De indulgentiis, quid sint, et unde fiant, et per quos fieri debeant, et quibus prosint.
Potissime vero quærendum, an tantum valent sicut pronuntiantur ac valere dicuntur, etiam pro parvis et temporalibus rebus.
Et videtur quod indulgentiæ non sint nec fieri possint : quoniam hoc est juris divini, et ad veram spectat justitiam, ut pro culpa infligatur pœna, et pro culpa majori gravior pœna, satisfactio quoque proportionetur injuriæ seu offensæ illatæ. Unde in Deuteronomio Dominus protestatur :1 Secundum mensuram delicti erit plagarum modus. Sed contra istud non videtur aliquid fieri posse per indulgentiarum concessionem. — Secundo, concessio istarum indulgentiarum videtur occasio pecandi audacius atque superflue confidendi, juxta illud commune eloquium : Facilitas veniæ incentivum tribuit delinquendi. — Tertio, sancti Apostoli non leguntur usi hac practica, nec summi ac sancti Pontifices : sicque non caritas, sed cupiditas aut indiscretio videtur ad istam tam crebram et largam indulgentiarum donationem inducere.
In contrarium est auctoritas et consuetudo universalis Ecclesiæ.
De hac materia scribit Guillelmus in suo Sacramentali : Quia circa sacerdotalem ordinem errant adhuc hostes veritatis, contradicentes indulgentiis et remissionibus quæ fiunt ex sacerdotali officio, necesse habemus errorem istum destruere, ipsasque indulgentias stabilire. Prima erroris illorum causa et potissima, est stultitia qua credunt hujusmodi indulgentias esse venales, ea venalitate qua Deus defraudatur, non solum ultra mediam justi pretii partem, imo etiam ultra æstimationem, dum benefactoribus alicujus loci tertia pars pœnitentiæ injunctæ remittitur pro obolo uno aut ovo : sicque defraudatur omnipotens et altissimus Deus, quum duorum annorum pœnitentialium sacrificium oblatione unius ovi aut oboli commutatur. Secunda causa erroris eorum, alia exstat stultitia qua credunt esse iniquum, ut eodem pretio redimantur pœnitentiæ longæ et graves, quo breves ac leves. Tertio, visum est eis quod istud sit venalem facere gratiam. Quarto, quid (inquiunt) restat nisi ut impune peccent homines, si tam levis, imo tam ridiculosa est peccatorum remissio? Pro tribus etenim nummis, per tres indulgentias tales absolvitur a tota pœnitentia sua : sicque æquabuntur oblationes trium nummorum peregrinationi Jerosolymitanæ seu cuicumque congressioni contra fidei inimicos. Insanissimi ergo sunt qui causa agendi pœnitentiam, longas istas et laboriosas peregrinationes suscipiunt, et qui religioni ac carceri atque martyrio se ipsos subjiciunt et addicunt, quum tria ova vel tres oboli eis tantum prodessent.
Contra primum errorem dicimus, quod non est ibi venalitas aliqua, quoniam pro pecunia nihil fit ibi. Prælatus enim qui hujusmodi indulgentiam tribuit, non pecuniam, sed Dei intendit honorem ac animarum salutem. Non enim intendit prælatus coacervare pecuniam, sed ampliare Dei honorificentiam atque cultum. Nempe ad hoc ædificatur ecclesia, ut Dei cultus ac honorificentia augeantur. Sicut ergo non pro pecunia, sed per pecuniam ædificatur ecclesia; sic non pro pecunia fit indulgentia, sed pro sola Dei reverentia, quamvis non sine pecunia, quia non sine pecunia potest ædificari ipsa basilica. — Insuper, contra defraudationem prætactam respondemus, quod honor ac decor cultus divini non solum supplet quod de pœnitentiis per indulgentias detrahitur, sed etiam multum superabundat, maxime quum sacrificium laudis, orationum incensa, et laudis thymiamata plus diligat Deus, quam pœnitentialium tormentorum carnificinam. Itaque, sicut non pro aqua, sed per aquam, nec sine aqua in Baptismo confertur remissio peccatorum; sic non pro pecunia, sed per pecuniam et non sine pecunia indulgentiæ fiunt.
Insuper, quod delirantes objiciunt, esse injustum, pro eodem pretio redimi iniquitates majores et minores, ostendunt se ignorare virtutem Dei ac clavium potestatem. Quemadmodum enim non majorem remissionem obtinet peccatorum qui in aqua baptizatur majori, quam qui in minori; sic qui majorem offert pecuniam, non majorem recipit remissionem, quam qui minorem: quod est, quoniam sicut non ex aqua est remissio in Baptismo, sed ex virtute divina quæ adest sacramento; sic ibi non ex oblatione aut oblatis, sed ex divina virtute, quæ ministerio prælatorum et clavibus adest. — Ad tertium quoque responsum est, quia nihil venalitatis hic est, et revera magis est hic commutatio quam remissio. Verum quia divitibus multo levius est offerre quam pœnitentiales labores sufferre, commutatio ista pœnitentialis afflictionis in munus oblationis, remissio appellatur.
Quod demum quarto objiciunt de impunitate peccantium, solvimus, quia quum certum sit illos tantum indulgentias tales percipere qui mundi sunt et a mortalibus peccatis immunes, a quibus nullus certus est se esse immunem; idcirco nec certus est quod indulgentias istas percipiat. Certum est autem unicuique, debitorem se esse pœnitentiæ injunctæ seu injungendæ. Hinc constat, neminem propter indulgentias istas debere a pœnitentia agenda cessare, ne periculo se committat, inæstimabilemque purgatorii ignis acerbitatem incurrat. Hinc nulli pro certo, nec præcise indulgentias istas promittimus, sed sub conditione, scilicet si mundi sint a peccatis mortalibus. Itaque homines sapientes, justi ac timorati, ex indulgentiis negligentiores non fiunt, sed potius cautiores, ne per incustodiam et negligentiam suam amittant gratiam tantam.
Postremo, quod arguunt, religiosis atque martyribus non plus prodesse religionis ingressum ac martyrii passionem, quam frequentantibus indulgentias istas tria ova sive tres nummos; jam solvimus, quia non virtute ovorum aut nummorum illorum indulgentiæ obtinentur. Addimus tamen unum exemplum ad elidendam eorum instantiam, et dicimus, quod sicut plus prodest trina immersio in aquam sanctificatam ad remissionem peccatorum, et hoc propter virtutem sacramenti, quam quæcumque alia ablutio quantumcumque aspera seu balneatio in aqua quantumlibet frigida; sic modica oblatio levisve labor in fabricis propter quas indulgentiæ conceduntur, plus valent quam magnæ oblationes gravesque labores pro aliis causis, et hoc propter virtutem clavium: quemadmodum et ablutio undæ Baptismatis, tam miræ virtutis est mirificque effectus, propter sacramenti virtutem. Ad quod etiam cooperantur Sanctorum suffragia quorum veneratio ac commemoratio fiunt in locis ubi indulgentiæ conferuntur; merita quoque totius Ecclesiæ, cujus vox resonabit de cetero in fabricis quæ construuntur. Quidquid enim psallendo, legendo, cantando, orando, ibi dicetur, vox exstat Ecclesiæ, quum ex ejus persona dicatur.
Nunc restat ipsas indulgentias probationibus ac declarationibus stabilire. Dicimus ergo, quod cujus potestas est pœnitentiales satisfactiones injungere, ejusdem est eas augere, minuere ac mutare, prout ad honorificentiam Dei salutemque animarum ac publicam utilitatem viderit expedire. Unde et pœnitentialem afflictionem in eleemosynas et orationes commutare, licitum est prælato. Ita viris idoneis pro pœnitentiali satisfactione interdum injungimus assumere administrationem seu prioratum, propter reformationem aut conservationem religionis. Prudentibus quoque, potentibus et justis sæcularibus viris, consulimus et pro pœnitentia in foro confessionis injungimus assumere consulatum aut præfecturam vel alia quævis officia. Quumque honorificentia majestatis divinæ, salus animarum, communis utilitas, multo magis consistant in constructione unius basilicæ omnibusque bonis quæ de cetero fient in ea, quam in afflictione pœnitentialium exercitiorum; ideo episcopalis auctoritatis est, ista bona minora posse commutare in illa majora. Amplius, servus et procurator seu dispensator domini alicujus, tenetur bona domini sui expendere in ipsius domini honorem ac commodum, ac regni sui utilitatem majorem. Quumque additiones, diminutiones, commutationes, relaxationes pœnitentialium satisfactionum prælatis commissæ sint, certum est pertinere ad ipsos, ut illas dispensent et erogent largius aut parcius secundum exigentiam negotiorum occurrentiumque causarum, prout honor Dei et salus exigunt animarum ac bonum commune totius christianæ religionis, videlicet ejus defensio, conservatio, ampliatio. Insuper, si rex aut princeps commissurus sit prælium, dat ducibus suis potestatem perquirendi ac conducendi auxiliarios dignis stipendiis præmiandos. Sic ergo et Christus, rex regum, adversus fidei æmulos per suos fideles præliaturus, per prælatos spiritualia dona largitur bellatoribus suis, quibus armati et animati, fortius prælientur, vitiorumque aciem vincant. Insuper, reges tempore congressionum æraria sua aperiunt ad præstandum largiflue stipendia militibus suis. Ita et Christus ex thesauro Ecclesiæ per prælatos indulgentias præstat, et obligatis debita multa relaxat. — Hæc Guillelmus. Qui loco præallegato de his diffuse, devotionabiliter atque subtiliter loquitur, in quibus innuit indulgentias tantum valere sicut pronuntiantur.
Præterea S. Thomas his consonans : Universalis (inquit) Ecclesia non potest errare, quoniam ille qui in omnibus exauditus est pro sua reverentia, dixit Petro, super cujus confessione Ecclesia est fundata :2
A Ego pro te rogavi, ut non deficiat fides tua.3 Universalis autem Ecclesia indulgentias facit et approbat. Apostolus quoque testatur : Ego quod donavi, si quid propter vos donavi in persona Christi.4 Glossa : Id est, ac si Christus donasset. Hinc ab universis conceditur, indulgentias aliquid valere. Nam impium esset asserere, quod Ecclesia aliquid faceret vane. Verum aliqui dicunt, quod non valent aliquid ad absolvendum a reatu pœnæ quam quis in purgatorio secundum judicium Dei meretur, sed valent ad absolvendum ab obligatione qua sacerdos obligat pœnitentem ad pœnam quamdam, vel ad quam etiam ordinatur ex canonum institutis. Quæ opinio non videtur vera. Primo, quia expresse est contra privilegium S. Petro concessum, ut quod in terra remitteret, in cœlo remitteretur :5 hinc remissio quæ fit in foro Ecclesiæ, valet etiam quantum ad forum Dei. Præterea Ecclesia indulgentias faciens, secundum hoc magis damnificaret quam adjuvaret : quoniam absolvendo ab injunctis pœnitentiis, remitteret ad pœnas purgatorii graviores.
B Ego pro te rogavi, ut non deficiat fides tua. Universalis autem Ecclesia indulgentias facit et approbat. Apostolus quoque testatur : Ego quod donavi, si quid propter vos donavi in persona Christi. Glossa : Id est, ac si Christus donasset. Hinc ab universis conceditur, indulgentias aliquid valere. Nam impium esset asserere, quod Ecclesia aliquid faceret vane. Verum aliqui dicunt, quod non valent aliquid ad absolvendum a reatu pœnæ quam quis in purgatorio secundum judicium Dei meretur, sed valent ad absolvendum ab obligatione qua sacerdos obligat pœnitentem ad pœnam quamdam, vel ad quam etiam ordinatur ex canonum institutis. Quæ opinio non videtur vera. Primo, quia expresse est contra privilegium S. Petro concessum, ut quod in terra remitteret, in cœlo remitteretur : hinc remissio quæ fit in foro Ecclesiæ, valet etiam quantum ad forum Dei. Præterea Ecclesia indulgentias faciens, secundum hoc magis damnificaret quam adjuvaret : quoniam absolvendo ab injunctis pœnitentiis, remitteret ad pœnas purgatorii graviores.
Ideo aliter est dicendum, videlicet, quod valeant tam quoad forum Ecclesiæ, quam quantum ad Dei judicium, ad remissionem pœnæ residuæ post contritionem, confessionem et absolutionem, sive sit injuncta, sive non. Ratio autem quare valere possunt, est unitas corporis mystici, in qua multi in operibus pœnitentiæ supererogaverunt quantum ad debitorum suorum mensuram; multas quoque tribulationes injustas sustinuerunt patienter, per quas multitudo pœnarum poterat expiari, si eis deberetur : quorum meritorum tanta est copia, ut omnem pœnam nunc viventibus debitam excedant, potissime propter meritum Christi, quod quamvis in sacramentis operetur, non tamen in illis includitur, imo sua infinitate efficaciam sacramentorum excedit. Præhabitum autem est, quod unus pro alio satisfacere possit.6 Sancti vero in quibus superabundantia operum satisfactionis fuit, non fecerunt ea determire, quoniam ille qui in omnibus exauditus est pro sua reverentia, dixit Petro, super cujus confessione Ecclesia est fundata : nate pro istis qui remissione hac indigent (alias absque omni indulgentia remissionem consequerentur), sed communiter pro tota Ecclesia, sicut ait Apostolus se implere ea quæ desunt passionum Christi pro corpore suo, quod est Ecclesia, ad quam scribit.7 Sicque merita illa sunt communia toti Ecclesiæ. Ea vero quæ communia sunt alicujus multitudinis, distribuuntur singulis de multitudine, secundum arbitrium ejus qui multitudini præest. Unde sicut aliquis consequeretur remissionem pœnæ, si alius satisfecisset pro ipso; sic si ei satisfactio alterius distribuatur per eum qui potest.
Sed his objici potest, quia potestas non est tradita ministris Ecclesiæ in destructionem; hoc autem ad destructionem pertineret, si satisfactio, quæ ad nostram utilitatem inducta est in quantum præbet remedium, tolleretur: ergo potestas ministrorum Ecclesiæ non extendit se ad hoc. — Dicendum, quod majus remedium contra peccata præbetur ex gratia quam ex nostrorum assuetudine operum. Quumque ex affectu quem accipiens indulgentiam, concipit ad causam pro qua indulgentia datur, ad gratiam disponitur; ideo etiam per indulgentiam remedium contra peccata confertur. Hinc non est in destructionem indulgentias dare, nisi inordinate donentur. Attamen consulendum est recipientibus eas, ne ab injunctis pœnitentiæ actibus cessent, quatenus etiam ex his remedium consequantur, quamvis a debito pœnæ essent immunes: præsertim quia frequenter in pluribus ac gravioribus rei sunt quam credunt.
Deinde quum quæritur, an indulgentiæ tantum valeant sicut pronuntiantur; dicendum, quod de hoc multiplex est opinio. Una, dicentium quod non tantum valent ut prædicantur, sed unicuique tantum valent sicut fides sua atque devotio exigit. Ecclesiam vero sic pronuntiare fatentur, quatenus filios suos hac pia fraude ad benefaciendum alliciat: quemadmodum mater puero pomum ostendit, quatenus ad ambulandum provocet eum. Sed valde periculosum videtur hoc dicere: quia (ut ait Augustinus in epistola ad Hieronymum) si in sacra Scriptura deprehenditur aliquid falsitatis, jam robur auctoritatis Scripturæ perit. Similiter si in prædicatione Ecclesiæ deprehenditur falsitas aliqua, non essent documenta Ecclesiæ alicujus auctoritatis ad fidem corroborandam. — Alii ergo dixerunt, quod valent quantum pronuntiantur secundum justam æstimationem, non tamen recipientis indulgentias, qui minus forte reputat quod datur; nec secundum æstimationem dantis, qui nimis æstimare posset quod dat; sed secundum æstimationem quæ justa est judicio bonorum, pensata conditione personæ, et utilitate ac necessitate Ecclesiæ: quoniam uno tempore Ecclesia indiget magis quam alio. Sed nec ista opinio potest stare, ut videtur: quia secundum hoc indulgentiæ non valerent ad remissionem, sed potius ad quamdam commutationem. Præterea prædicatio Ecclesiæ secundum hoc a mendacio non excusaretur: quum quandoque indulgentia prædicetur multo major, quam justa æstimatio possit requirere omnibus prædictis conditionibus consideratis: ut quando dat indulgentiam, quod quicumque vadit ad talem ecclesiam, habet septem annos de indulgentia, cujusmodi indulgentiæ in stationibus Romæ sunt institutæ. — Hinc alii dicunt, quod quantitas remissionis in indulgentiis, non est mensuranda tantum secundum devotionem recipientis, ut prima opinio dixit; neque secundum quantitatem ejus quod datur, ut ait secunda opinio; sed secundum causam pro qua indulgentia datur, ex qua reputatur quis dignus ut talem indulgentiam consequatur. Hinc secundum quod accedit ad causam illam, secundum hoc consequitur indulgentiæ remissionem in toto aut parte. Sed hoc iterum non potest consuetudinem salvare Ecclesiæ, quæ interdum pro eadem causa majorem, interdum minorem indulgentiam ponit: sicut rebus eodem modo se habentibus, quandoque datur unus annus visitantibus unam ecclesiam, quandoque quadraginta dies, prout Papa indulgentiam faciens voluerit facere gratiam. Ideo quantitas remissionis non est mensuranda ex causa quæ facit indulgentia dignum.
Hinc aliter dicendum, quod scilicet quantitas effectus sequitur quantitatem suæ causæ. Causa autem remissionis pœnæ in indulgentiis, non est nisi abundantia meritorum Ecclesiæ, quæ sufficienter se habet ad totam pœnam expiandam; non autem causa effectiva remissionis est devotio aut labor aut datum recipientis, aut causa pro qua fit indulgentia. Hinc non oportet ad aliquid horum proportionare quantitatem remissionis, sed ad merita Ecclesiæ, quæ semper superabundant. Unde secundum quod applicantur ad istum, secundum hoc remissionem consequitur. Ad hoc autem quod applicantur isti, requiritur auctoritas dispensandi istum thesaurum; unio quoque ejus cui dispensatur, ad eum qui merebatur, quod est per caritatem; ac ratio dispensandi, secundum quam salvetur illorum intentio qui meritoria opera peregerunt, et hoc ad laudem Dei ac utilitatem Ecclesiæ in generali. Idcirco quæcumque causa sit quæ in Dei honorem atque Ecclesiæ vergat utilitatem, sufficiens ratio est indulgentias faciendi. Propterea, secundum alios simpliciter dicendum est, quod indulgentiæ tantum valent sicut pronuntiantur valere, dummodo ex parte dantis sit auctoritas, et ex parte recipientis caritas, et ex parte causæ pietas, quæ comprehendit Dei honorem et Ecclesiæ utilitatem. Nec in hoc fit nimis magnum forum de misericordia Dei, ut aliqui objiciunt, nec divinæ derogatur justitiæ: quia nil de peccato dimittitur, sed unius pœna alteri computatur.
Præterea advertendum, quod clavis est duplex, videlicet clavis ordinis, et clavis jurisdictionis. Clavis vero ordinis est quid sacramentale. Quumque sacramentorum effectus non sint determinati ab homine, sed a Deo; idcirco non potest sacerdos per clavem ordinis taxare in foro conscientiæ quantum de debita pœna remittat; sed tantum dimittitur, quantum Deus ordinavit. Porro clavis jurisdictionis non est quid sacramentale, et ideo ejus effectus arbitrio subjacet hominis; et hujus clavis effectus est remissio quæ est per indulgentias, quum talis remissio non pertineat ad dispensationem sacramentorum, sed communium bonorum Ecclesiæ. Unde legati non sacerdotes, indulgentias facere queunt. Hinc in arbitrio dantis indulgentias, est taxare quantum de pœna per indulgentiam remittatur. Verumtamen si inordinante dimittat, ita quod homines quasi pro nihilo ab operibus pœnitentiæ revocentur, peccat; nihilo minus homo indulgentiam plenam consequitur.
Et si objiciatur, quod tunc potius expediret pro indulgentiis hinc inde discurrere, et juxta ecclesias commorari in quibus copiosæ seu plenæ indulgentiæ positæ sunt, quam residere in solitudine aut in claustro; respondendum, quod quamvis indulgentiæ multum valeant ad remissionem pœnæ, attamen alia opera satisfactionis magis sunt meritoria respectu præmii essentialis: quod in infinitum melius est quam dimissio pœnæ temporalis. — Quum vero datur indulgentia indeterminate, ut qui dat auxilium ad fabricam ecclesiæ, intelligendum est de auxilio congruente ei qui dat; et secundum quod accedit ad hoc, secundum hoc plus aut minus de indulgentia obtinet. Unde pauper dans unum solum denarium, consequitur indulgentiam totam; non autem dives, quem non decet ad opus tam pium et fructuosum dare tam parum: quemadmodum rex non diceretur alicui homini auxilium facere, si ei daret tantum obolum unum. — Denique vicini et ministri ecclesiæ eam intrantes, quotidie tantum de indulgentia consequuntur, sicut venientes a mille dietis: quoniam indulgentia non proportionatur labori, sed meritis quæ dispensantur. Nihilo minus qui plus laboraret, plus acquireret de merito. Et hoc intelligendum est, quando indistincte indulgentia datur. Quandoque enim distinguitur : sic ut Papa in generalibus absolutionibus dat quinque illis qui transeunt mare, septem annos; transeuntibus vero montes, dat tres; aliis, unum; nec tamen quotiescumque quis vadit infra tempus indulgentiæ, toties eam consequitur. Quando autem ad determinatum tempus datur : ut quum dicitur, Quicumque vadit ad talem ecclesiam usque ad tale tempus, habeat tantum de indulgentia; intelligitur semel tantum. Si autem in ecclesia aliqua sit indulgentia perennis, ut in ecclesia S. Petri, quadraginta dierum; tunc quoties aliquis vadit, toties indulgentiam ipsam consequitur. — Amplius, causa pro qua indulgentia datur, non requiritur ad hoc quod secundum eam debeat mensurari remissio pœnæ, sed ad hoc quod intentio illorum quorum merita communicantur alicui, ad ipsum valeat pervenire. Bonum autem unius communicatur alteri dupliciter. Primo, per caritatem : et sic etiam sine indulgentiis aliquis est particeps omnium bonorum quæ in Ecclesia fiunt, exsistendo in caritate. Secundo, per intentionem facientis : et ita per indulgentias, si causa legitima adsit, potest intentio ejus qui pro utilitate Ecclesiæ operatus est, huic continuari.
Præterea dum quæritur, an pro temporali subsidio possit indulgentia fieri; respondendum, quod temporalia ad spiritualia ordinantur, quoniam temporalibus propter spiritualia uti debemus. Ideo simpliciter pro temporalibus nequit indulgentia fieri, sed pro temporalibus ad spiritualia relatis : ut sunt repressio inimicorum Ecclesiæ, constructio ecclesiarum et pontium. Ideo non est ibi simonia, quia non datur spirituale pro temporali, sed spirituale pro spirituali. At vero pro pure spiritualibus potest fieri indulgentia : et ita quando oratur pro rege Franciæ, qui orat pro eo habet decem dies indulgentiarum a Papa Innocentio IV. Sicque prædicantibus crucem, quandoque datur eadem indulgentia quæ et accipientibus crucem. — Hæc Thomas.
Footnotes
Chapter 165 of 283