Skip to the text

Quæstio 2

R Estat quærendum, Utrum purgatorii pœna sit. Videtur quod non, quoniam sicut anima peccavit in corpore et cum corpore, ita videtur solum punienda in corpore et cum illo, et ita non puniretur ante resurrectionem futuram. — Rursus, quum anima sit incorporeus spiritus, non videtur a corporeo igne posse puniri. — Insuper Augustinus relinquit sub dubio, an ignis ille sit corporalis. Damascenus vero ultimo asserit libro, quod incorporeus sit: et ita non erit vere atque univoce ignis, quum de ratione ignis sit esse quid corporale, sicut de ratione terræ, aquæ et aeris.

Circa hæc scribit Albertus: Sancti de quæstione hac disputantes, fatentur se velle accipi sua dicta sine supercilio assertionis. Ita et ego dico, quod non arbitror quemquam scire qualis sit ignis ille, nisi cui revelaverit Deus. Sed æstimo quod sit utique corporalis. Unde et dico, quod primum affligens animas in purgatorio sit corpus, videlicet ille ignis, proximum vero affligens sit spirituale, sive anima sit in corpore, sive non. Quod ut melius intelligatur, ponatur exemplum. Incisio manus vulneratæ est corporalis, et patitur corpus, anima vero compatitur. Primum affligens utrumque hoc, est gladius; verum quum anima patiatur corporis passione, id quod facit tristitiam in affectu animæ, est similitudo vulneris, apprehensa ut contraria toti composito. Ita in purgatorio primum affligens est ignis corporeus, habens vim affligendi, in quantum est instrumentum divinæ justitiæ, vindicantis peccatum cui anima se subdidit; proximum vero affligens est similitudo recepta in anima. Et hoc infra magis patebit, in tractatu de resurrectione. Vis demum qua ignis ille agit ut divinæ instrumentum justitiæ, non est tantum vis naturalis caloris: imo est alia vis. Cujus exemplum est de calore in corpore animalis, qui calor in quantum est instrumentum animæ vegetativæ, aliam habet operationem et aliam vim, quam ut qualitas naturalis.

Si autem quæratur de purgatorii loco, sine præjudicio dico, nil temere asserendo, quod purgatorii locus est alius ex ordine divinæ justitiæ determinantis receptaculum animæ puniendæ, et alius ex dispensatione. Nam primo modo unus est locus purgatorii, quem puto esse partem inferni, in qua parte est afflictio cum admixtione consolationis de futura beatitudine. Porro ex dispensatione loca purgatorii sunt diversa, plura. Et dispensatio illa fit aliquando propter vivos, interdum propter mortuos. Et licet multis de causis id fiat, specialiter tamen triplex causa elicitur ex legendis Sanctorum. Prima est, demonstratio meriti alicujus Sancti, hoc suis precibus impetrantis: sicut ad preces S. Patriitii Deus monstravit quemdam purgatorii locum, ut de pœnis futuris fides amplior haberetur. Secunda est, nostra instructio, quatenus dum aliquas animas circa nos puniri agnoscimus, idem æstimemus de aliis in quibus sunt similes culpæ. Tertia est, manifestatio alicujus culpæ occultæ, ut in Paschasio.

A Denique ignis purgatorii quantum ad suam substantiam, exstat perpetuus, sicut et ignis infernalis, cum quo est ejusdem speciei; sed quantum ad actum purgandi, accipit finem, sicut et pœna illa. De cujus acerbitate tenendum est sicut in textu habetur, quod scilicet minima pœna purgatorii major est quam quæcumque pœna corporalis hujus mundi sit aut esse possit. Anima namque separata a corpore, desiderat summum bonum tanquam beatitudinis suæ objectum, eo modo quo res extra locum suum exsistens, appetit suum locum. Quumque tristitia causetur ex absentia atque carentia rei desideratæ, perfectivæ atque delectabilis, constat quod de carentia et absentia illius tam summi boni, in quo solo tota consistit ac plena animarum felicitas, oriatur in anima separata tristitia maxima. Imo sicut suavitas, vita, et jucunditas hujus vitæ nullam habent comparationem ad beatitudinem Sanctorum in patria; sic impedientia et auferentia suavitatem, vitam, et delectationem hujus vitæ, incomparabiliter minus contristant et affligunt quam impedientia et protrahentia a summa illa felicitate et gloria. Sicque tristitia alterius vitæ illius incomparabiliter major est omni tristitia vitæ præsentis. — Hæc Albertus. Qui de his plura conscribit, quæ in responsis Thomæ clarius continentur.

C Qui tamen non in hac, sed sequenti distinctione scribit de his: Ex præinductis (inquiens) probatur et constat, purgatorium esse. Primo, quia in hac vita non semper per ipsam contritionem, confessionem et satisfactionem totus reatus pœnæ aufertur, nec sufficiens satisfactio exhibetur. Secundo, quia etiam dimissis peccatis mortalibus, venialia non semper tolluntur; exigitque divina justitia, ut inordinatio culpæ per pœnam debitam ordinetur. Oportet ergo quod is qui post contritionem et absolutionem decedit ante satisfactionem sufficientem, post vitam præsentem puniatur. Hinc qui purgatorium negant, contra divinam loquuntur justitiam, et error eorum a fide est alienus. Unde Gregorius Nyssenus ait: Si quis Christo amico consentiens, in hac vita purgare peccata minus curaverit aut potuerit, post transitum hinc per purgatorium et ignis consummationem expeditur. Quibus verbis subjungit: Hoc prædicamus, dogma veritatis servantes; hoc quoque universalis tenet Ecclesia, pro defunctis exorans ut a peccatis solvantur. Quod non potest intelligi nisi de exsistentibus in purgatorii pœnis. Ecclesiæ autem auctoritati quicumque resistit, hæresim incurrit.

Præterea de loco purgatorii non invenitur aliquid determinatum in Scripturis, nec ad hoc possunt rationes efficaces induci. Tamen dictis Sanctorum et revelationibus aliquibus factis plus consonat, quod locus purgatorii duplex est. Unus secundum legem communem, qui est locus inferior conjunctus inferno, ita quod idem est ignis qui damnatos cruciat in inferno, et qui justos in purgatorio purgat: quamvis damnati, secundum quod inferiores exstant demerito, etiam loco inferius sint locandi. Alius est locus purgatorii secundum dispensationem: sicque diversi diversis in locis puniti et purgati leguntur, vel ad vivorum instructionem, vel ad mortuorum subventionem. Verumtamen quidam dicunt, quod secundum legem communem locus purgatorii est ubi homo peccat: quod non videtur probabile, quoniam simul potest puniri pro peccatis quæ in diversis locis commisit. Alii opinantur, quod puniuntur secundum legem communem in loco qui super nos est, puta in aere: quoniam quantum ad statum, sunt medii inter nos et cœlum. Sed hoc nihil est, quia non puniuntur pro eo quod supra nos sunt, sed pro eo quod infimum est in eis, utpote pro peccato. Hinc ait Augustinus, quod sicut sub eodem igne aurum rutilat et palea fumat, ita sub eodem igne peccator cruciatur, crematur, et electus purgatur. Attamen Hugo testatur, quod in his locis ubi peccaverunt, purgantur; et hoc, secundum dispensationem quandoque sic est. Denique, quum pœna inferni sit ad excruciandum et ulciscendum perpetue, ideo nominatur nominibus omnium rerum quæ nos hic solent affligere, juxta illud:1 Ignis, sulfur, spiritus procellarum, pars calicis. Pœna vero purgatorii est principaliter ad purgandum reliquias vitiorum: ideo sola pœna ignis purgatorio attribuitur, quoniam ignis solet consumere et purgare.

Insuper de acerbitate pœnæ purgatorii agnoscendum, quod in purgatorio duplex est pœna. Una damni, ex retardatione a beatifica visione. Alia est pœna sensus, qua ab igne corporali puniuntur. Et quantum ad utrumque, minima pœna purgatorii excedit maximam pœnam vitæ præsentis. Quanto enim aliquid magis desideratur, tanto ejus absentia exstat molestior. Quumque affectus animarum justarum in purgatorio, quo summum bonum et ejus beatificam fruitionem desiderant, sit vehementer ac nimis intensus, quum corporis mole non retardetur; et quoniam terminus perfruendi illo advenit, nisi quod suo retardantur reatu: idcirco de retardatione atque carentia tam incomparabilis boni maxime dolent. Similiter quoque, quum dolor non sit læsio ipsa, sed læsionis perceptio sive sensus; tanto plus dolet quis de læsivo seu læsione, quanto plus est sensitivus seu perceptivus doloris. Quumque totus corporis sensus derivetur ab anima, idcirco quod agit in animam ipsam, maxime affligit eamdem. Quod autem anima ab igne corporali affligatur, modo supponimus, quia infra hoc ostendetur. Hinc utraque illa purgatorii pœna omnem pœnam vitæ præsentis excedit. Quidam vero assignant rationem ex hoc, quod anima tota punitur, non corpus. Sed hoc nihil est, quia sic pœna damnatorum esset minor post resurrectionem quam ante, quod falsum est. Itaque acerbitas pœnæ illius non est tantum ex quantitate peccati, quantum ex dispositione puniti: quoniam idem peccatum gravius punitur ibi quam hic: sicut qui melioris est complexionis, magis affligitur plagis eisdem. Attamen judex utrisque easdem plagas pro eisdem culpis inferens, juste agit.

Quæritur quoque, an pœna purgatorii sit voluntaria. Dicendum, quod aliquid dicitur voluntarium dupliciter. Primo, voluntate absoluta: et sic nulla pœna est voluntaria, quia in hoc consistit ratio pœnæ, quod est voluntati contraria. Secundo, voluntate conditionata, quemadmodum ustio propter sanitatem: sicque potest voluntaria esse dupliciter. Primo, quia per pœnam aliquod bonum acquirimus: et sic voluntas pœnam talem assumit, ut est in pœna satisfactoria; vel etiam, quia libenter quis accipit eam, nec vellet eam non esse, ut in martyrio patet. Secundo, quoniam etsi per pœnam nullum bonum nobis accrescit, tamen sine pœna ad bona pervenire nequimus, ut patet de morte naturali. Et tunc voluntas non assumit pœnam, et vellet liberari ab ea, sed eam supportat; et quantum ad hoc, voluntaria perhibetur: sicque pœna purgatorii voluntaria appellatur. Quidam dicunt, quod nullo modo sit voluntaria, quoniam ita sunt pœnis absorpti, quod nesciunt se per eas purgari, sed putant se esse damnatos: quod falsum est, quum frequenter petant suffragia.

Postremo quæritur, an dæmones puniant animas in purgatorio. Dicendum, quod sicut post diem judicii divina justitia ignem succendet quo damnati in perpetuum punientur; sic nunc sola divina justitia in purgatorio electi purgantur, non ministerio dæmonum, quorum exstiterunt victores, nec ministerio angelorum, qui suos concives non tam vehementer affligerent. Tamen possibile est quod eos ad loca deducant pœnarum, dæmones quoque eos comitentur ac purgandis adsistant, tum ut de eorum pœnis satientur, tum ut in exitu eorum a corpore suum aliquid in ipsis reperiant. Verumtamen in sæculo isto, in quo adhuc locus est pugnæ, puniuntur homines et ab angelis malis, ut patet de Job; et ab angelis bonis, ut constat de Jacob, cujus nervus femoris angelo percutiente emarcuit. Et hoc expresse dicit B. Diony-

Job 1, 12 et seq.

Gen. xxxii, 25. sius quarto capitulo de Divinis nominibus, quod scilicet angeli boni aliquando puniunt. — Hæc Thomas.

In cujus verbis incertum valde videtur quod ait, animas in purgatorio non puniri per dæmones: cujus contrarium in multis revelationibus recitatur. Nam et dæmonibus se in hac vita multoties sponte ac impie subdiderunt; propter quod ipsis juste subduntur in pœnis, quatenus per quos peccaverunt, per eos et puniantur, et quorum instigationibus peccaverunt, ipsorum flagellationibus expurgentur. Quod potius reor de eis qui enormius peccaverunt. Qui vero notabiliter virtuose vixerunt, et hic pœnæ condignam pœnitentiam egerunt, probabile est ibi magis reverenter tractari, nec dæmonum confusionibus subdi, ut sunt qui dæmonum tentamentis hic viriliter restiterunt.

Concordat Petrus dictis ex Thoma, et ait: Pœna dicitur voluntaria voluntate conditionata tripliciter. Primo, voluntate assumente, ut pœna satisfactionis. Secundo, voluntate acceptante, ut pœna martyrii. Tertio, voluntate sustinente, ut pœna purgatorii: quemadmodum etiam infirmitas alicui bono viro a Deo immissa, quam voluntarie sustinet, et nihilo minus cupit liberari ab ea. — Hæc Petrus. Qui etiam allegat Augustinum in quodam sermone dicentem, quod pœna purgatorii durior erit quam quidquid in hoc mundo videre seu audire aut cogitare quis potest.

Præterea Richardus dictis ex Thoma prorsus concordat, et allegat Algazelem quinto Physicorum dicentem: In hac vita anima suum cruciatum non sentit complete, quoniam propter occupationem sui circa suum corpus, est sicut qui occupatus in bello aut alio grandi periculo, suum non sentit laborem. Ex quo infert, quod quamvis affligentia hic et in purgatorio essent æqualia, adhuc tamen longe acerbior esset purgatorii pœna. Et constat quod illud affligens, videlicet ignis ille, sit vehementer activior igne sæculi hujus. — Hæc Richardus. Qui etiam dicit, quod animæ in purgatorio non purgantur ministerio dæmonum, quia perfecte triumphaverunt de eis. Quod si verum esset, etiam sic tenerem; sed quia frequenter succubuerunt dæmonibus, nec pro hoc satisfecerunt sufficienter in vita hac, potius teneo sicut jam tetigi. — Dicit quoque Richardus, quod angelus bonus percussit nervum femoris Jacob, ad præcavendum in eo concupiscentiæ motus.

Albertus quoque declarare hic nititur, qualiter ignis inferni seu purgatorii agat in spiritum, dicens: Species ignis agentis est duplex, quemadmodum etiam species caloris naturalis. Nam secundum quod est calor ignis, igneitas est species ejus. Secundum vero quod motus est descendens ab anima, caro est species ejus, et nervi et forma et hujusmodi. Ita dico de igne inferni, quod secundum suam naturam habet speciem quam non imprimit animæ: ideo anima non dicitur calida. Sed secundum quod est instrumentum justitiæ vindicantis, habet aliam speciem, quam puto esse afflictionem ex calore, ejus qui delquit; et hanc imprimit animæ delinquenti. Idcirco non puto animam calidam esse, inæstimabiliter tamen affligi ex calido; hujusque speciei anima separata est magis susceptibilis quam aliquod animatum in vita ista. — Hæc Albertus. Quæ prorsus obscure videntur prolata.

Præterea, Bonaventura multa conscribit de his tam in ista quam in sequenti distinctione. Et primo de hoc, an purgatorio sit ponendum: Universæ (inquiens) viæ Domini misericordia et veritas.2 Ideo D Deus per misericordiam ita parcit, ut veritati seu justitiæ suæ non deroget: sicque dimittit culpam et pœnam æternam, ut obligatum teneat ad pœnam temporalem, a qua homo non de necessitate absolvitur in morte, quoniam status post mortem non repugnat punitioni animæ, quamvis non competat merito ejus. Itaque animæ hic non satis purgatæ, nec a reatu penitus absolutæ, post hanc vitam in purgatorio luunt ac solvunt quod restat.

At vero de magnitudine et acerbitate purgatoriæ pœnæ nos oportet concedere cum Magistro et Sanctis, etiamsi non appareat inde, quod purgatorii pœna gravior est omni temporali pœna quam sustinet anima corpori nunc conjuncta. In his quippe magis inhærendum est auctoritati quam rationi, quum sint supra naturam et rationem. Sane tamen intelligendum est istud, ut generaliter pœna illa major sit ista, juxta illam Philosophi regulam: Si optimum in uno genere melius est optimo aliterius generis, et hoc simpliciter illo est melius. Sic et intelligendum est istud, quod pœna illa major est ista: non quod minima in genere illo sit major maxima pœna in genere isto, sed maxima in genere illo est major quam maxima in genere isto. Nam ut sanctus scribit Gregorius, revelatum est quasdam animas in umbra esse punitas. Unde credendum, quod justi qui in igne conflagrationis purgabuntur ac morientur in die judicii, gravius (quia brevius) atque intensius punientur, quam quidam qui modo purgantur.

Et hujus rei quidam assignant rationem partim naturalem, partimque theologicam*, dicentes, quod animæ separatæ habent vires suas expeditas et recollectas ac adunatas in se.3 Naturale quoque habent desiderium pertingendi ad summum bonum: quod desiderium a caritate et gratia multum augetur. Quumque bonum illud sitiant et inde retrahantur, ac quasi incarcerentur; ideo modica pœna cum illa tristitia eis est maxima: præsertim quum sicut spirituales delectationes sint maximæ, corporalibusque majores; ita spirituales tristitiæ eis contrariæ, exstant permaximæ. — Sed certe nec ista ratio congrue manuducit, quia desiderium summi boni necessario habet adjunctam quamdam ejus fruitionem, et aliquam ejus realem possessionem, sicque gaudium parit. Unde qui magis desiderat summum bonum, plus delectatur in illo. In hoc namque differt desiderium temporalium et corporalium rerum a desiderio spiritualium, ut ostendit*

Augustinus libro LXXXIII Quæstionum. Istud quoque maxime veritatem sortitur in his quos Deus per caritatem inhabitat. Denique, juxta hanc rationem pœna limbi puerorum maxima esset; pœna quoque sanctorum patrum in limbo maxima exstitisset, in quibus tamen creditur fuisse requies sancta. Ideo ratio ista nil ad propositum facit, si quis bene inspiciat, pro eo quod Sancti non de carentia, sed de pœna afflictiva loquuntur, puta de igne seu purgatoria flamma.

Hinc dicendum, quod ratio hujus sumitur ex divina justitia; et ista est recta ratio, quia quod ignis agit in animam, justitiæ est, non naturæ: ideoque quod magis agat, divinæ attribuendum est justitiæ. Quumque Deus non acceptet pœnam secundum quod tantum est punitiva, sed magis prout in ea relucet ratio ordinis recti; idcirco notandum, quod est pœna assumpta et pœna inflicta. In pœna assumpta non tantum placet Deo ordinatio pœnæ ad culpam, sed et ordo ac rectitudo voluntatis assumentis; in pœna vero inflicta placet ordo pœnæ ad culpam. Quoniam ergo pœna pœnitentium in præsenti potius est assumpta, pœna vero defunctorum in purgatorio magis vocatur inflicta, quoniam eis non est jam tempus agendi, sed recipiendi; ideo modica pœna pœnitentium in præsenti, magis est Deo placita et accepta ac satisfactoria coram eo, quam magna in futuro, et ideo quasi improportionabiliter majorem Deus exigit in futuro. Quamvis demum corpus plus lædatur ab igne quam spiritus, tamen spiritus magis affligitur, quoniam vivaciorem habet vim sentiendi. Pœna autem non est læsio ipsa, sed sensus ipsius. — Hæc Bonaventura.

Qui etiam dicit probabilius esse, quod animæ in purgatorio non puniuntur per dæmones. Unde sic ait: Concedendum est, quod punitio illa non fit ministerio dæmonum, nec supernorum spirituum, nisi forsan quantum ad directionem. Credendum est enim, quod in egressu animæ a corpore adsistunt spiritus bonus et spiritus malus, vel unus vel plures, tuncque secundum veritatem ferri a Christo sententiam, quæ si fuerit bona, adduci animam per ministerium angeli in cœlum, sive in purgatorium, quousque purgata educatur per ejus ministerium: ita quod solum est ductor, non tortor. Si vero sit mala, ducitur ministerio dæmonum ad infernum. Tamen in his nil temere asserendum. — Legitur quoque, quod S. Patritius impetravit cuidam, ut puniretur sub terra, ex quo ortum est fabulose, quod ibi sit purgatorium. — Hæc Bonaventura de ista materia circa istam distinctionem. Qui in aliis quæstionibus de purgatorio motis concordat dictis ex Thoma. Verum quod ait hic de S. Patritio, non concordat Legendæ S. Patritii: in qua fertur, quod ad conversionem Hibernorum impetravit a Deo ostendi locum per quem pateret ingressus ad quemdam purgatorii locum, et de hoc in aliis recitantur libellis quamplura. — Ceterum quæ hic scribit contra positionem quam S. Thomas, Albertus, Petrus, Richardus, aliique communiter tenent, parum concludunt, quum experimentaliter constet, contemplationem, fruitionem et gaudium viatorum per magnas afflictiones non mediocriter impediri, quamvis interdum miraculose aliter factum sit in sanctis martyribus, et aliis valde devotis. Sancti quoque loquuntur de utraque purgatorii pœna.

Insuper de hac ipsa materia aliqua scribit distinctione sequenti, quærendo, utrum purgatio quæ in purgatorio fit, sit a culpa vel solum a pœna. Respondet: Quorumdam sapientum fuit opinio, quod nullum peccatum post hanc vitam dimittitur, eo quod usus liberi arbitrii quoad meritum et demeritum cessat omnino in morte. Propter quod dicunt, quod venialia in hac vita omnino dimittuntur per pœnitentiam, aut per finalem gratiam, si non adsit pœnitentiæ locus. Unde dicunt, quod triplex est gratia, utpote baptismalis, pœnitentialis, finalis: quarum quælibet pro sui initio dominium habet in anima; atque pro eo quod dominatur in ipso ingressu vel status sui principio, delet omnem culpam, non tantum mortalem, sed etiam venalem. Dominatur enim gratia baptismalis ex virtute sacramenti; gratia pœnitentialis, ex subjectione et conformitate liberi arbitrii; gratia finalis vel ultimata, ex perfecta conformitate omnium virium animæ ad gratiam ipsam. Nempe, dum anima separatur a carne, pronitates et perturbationes quæ inerant ei ex carne, recedunt, et potentiæ animæ tranquillantur ac gratiæ subjiciuntur; ac per hoc venialia delentur, sive sint in parte rationali, sive in parte sensitiva. Et ita nullum veniale peccatum dimittitur post hanc vitam, sed in instanti quo finalis gratia dominium vindicat sibi in anima, et omnem culpam expellit ab ea. Quumque objicitur istis, quod in purgatorio purgantur ac remittuntur peccata; respondent, quod verum est quantum ad reatum seu pœnam, et purgantur quantum ad scoriam seu sequelam. Istud videtur fuisse de mente Hugonis, dicentis: Aliquando Deus remittit secundum pietatem, aliquando secundum severitatem, quandoque secundum utrumque. Etenim per incendium purgatorii scoria peccati excoquitur, per lavacrum Baptismi macula peccati abluitur, per flagellum satisfactionis palea peccati excutitur. Quamvis autem ista opinio multum sit consona rationi, tamen auctoritates Sanctorum videntur expresse contrariæ, quum dicat Gregorius: Aliqua peccata dimittuntur post vitam præsentem. Et si exponatur hoc quantum ad reatum, objicitur, quod sic de omnibus possit peccatis intelligi. — Hinc alii dicunt, venialia in purgatorio quantum ad culpam posse remitti per ignis illius incendium: quoniam ad venialis deletionem sufficit quod liberum arbitrium gratiæ se conformet, quamvis merendo non adjuvet.

Postremo si quæras, an ignis purgatorii sit materialis; dicendum, quod Augustinus super Genesim, et in libro de Civitate Dei, ac super epistolas Pauli, hoc relinquit sub dubio. Alii vero sancti doctores, Gregorius, Isidorus, dubitationem hanc tollunt, asserentes quod vere sit materialis: quod multiplici ratione noverunt. Qualiter vero ignis ille agat in animas, eas affligendo, difficillimam continet quæstionem, de qua infra dicetur. Qualiter vero agat, eas purgando, diversitas est inter doctores. Nam aliqui dicunt, quod præter vim punitivam data est illi igni vis purgativa spiritualis, per quam purgat a macula veniali peccati culparumque scoriis, quemadmodum sacramenta vim sanctificandi sortita sunt. Sed hoc dicere non oportet, quum secundum Gregorium, multæ animæ alibi quam in igne purgatorii puniantur atque purgentur, et mundificatio a culpa sit per gratiam. Hinc alii melius dicunt, quod ignis ille eadem vi punit et purgat, quoniam puniendo adjuvat gratiam, et gratia adjutorium pœnæ habens ac consonantiam voluntatis non resistentis, sed se conformantis, quamvis non adjuvantis aut meritorie cooperantis, animam purgat plenarie: quoniam ipsa pœna in hoc est quasi instrumentum divinæ justitiæ sicut et ignis ille. — Hæc Bonaventura. Verum quæstio ista ad distinctionem spectat sequentem.

Circa hæc etiam pauca scribit Antisiodorensis in Summa, libro quarto, dicens, ignem purgatorii colligentiam quamdam habere ad animam, ratione cujus agit in ipsam. Et refert opinionem dicentium, quod animæ exutæ corporibus, sola contritione, non igne aliquo materiali purgantur. Quumque objicitur eis, quod post hanc vitam non est tempus nec locus merendi; respondent, hoc esse intelligendum de merito vitæ æternæ, non de merito satisfactionis pro culpa. Sed opinio illa est tanquam hæretica contemnenda, quum dicat Apostolus: Salvus erit, sic tamen quasi per ignem.4

Insuper Petrus præter prætacta ex eo affirmat, quod sicut homini dupliciter fit satis, uno modo per spontaneam ac liberam debentis solutionem, alio modo per extorsionem et potestativam creditoris acceptionem; sic et Deo dupliciter satisfit pro peccato, primo per pœnitentiam satisfactivam ex caritate in vita præsenti, secundo per purgatorii pœnam.

Footnotes

  1. Ps. x, 7. ↩

  2. Ps. xxiv, 10. ↩

  3. * supernaturalem ↩

  4. 1 Cor. III, 15. ↩

Chapter 164 of 283