Quæstio 4
Consequenter quærendum, Quis possit indulgentias facere.
Quæritur ergo, an quilibet sacerdos parochialis hoc possit.
Videtur quod sic, quoniam super parochianos suos habet non solum clavem ordinis, sed etiam jurisdictionis, per quam indulgentiæ datur. — Merita quoque Sancctorum potest per intentionem suis applicare. — Et sicut se habet episcopus ad totam diœcesim, ita ipse ad suam parochiam : ergo sicut episcopus potest indulgentiam facere toti diœcesi, sic ipse suæ parochiæ.
Ad hoc respondet S. Thomas : Dicendum, quod indulgentiæ habent effectum secundum quod merita unius alteri communicantur ac deputantur, non solum ex caritate, sed etiam ex dantis intentione aliquo modo directa ad ipsum. Intentio autem unius dirigi potest ad alterum tripliciter : primo, in speciali; secundo, in generali; tertio, in singulari. In singulari quidem, dum unus satisfacit pro alio determine : sicque unusquisque potest alteri sua opera communicare. In speciali vero, dum quis orat pro congregatione sua ac familiaribus, atque ad hoc ordinat opera sua satisfactoria : sicque præsidens congregationis potest opera illa alteri communicare, applicando intentionem illorum qui de sua sunt congregatione, ad hunc determine. Tertio, in generali, ut dum quis ordinat opera sua bona ad bonum totius Ecclesiæ in generali : et sic ille qui præest Ecclesiæ generaliter, potest opera illa communicare, applicando intentionem suam ad istum vel illum. — Quumque homo sit pars congregationis, et congregatio pars Ecclesiæ; ideo intentio boni privati includitur in intentione boni congregationis et boni totius Ecclesiæ. Idcirco qui præest Ecclesiæ generaliter, potest communicare ea quæ sunt congregationis et hujus hominis, sed non convertitur. Imo nec prima communicatio nec secunda vocatur indulgentia, sed solum tertia, propter duo. Primo, nam quamvis homo per illas communicationes solvatur a reatu pœnæ quantum ad Deum, tamen non solvitur a debito faciendi satisfactionem injunctam, ad quam obligatus est ex præcepto Ecclesiæ; per tertiam vero communicationem homo etiam a debito isto absolvitur. Secundo, quia in una persona et una congregatione particulari non est indeficientia meritorum, ita ut sibi et omnibus aliis possit valere: hinc ipse non absolvitur a pœna debita pro toto, nisi tantum pro eo determine fiat quantum ipse debeat. Porro in tota Ecclesia est indeficientia meritorum, præcipue propter meritum Christi: ideo solus ille qui præficitur toti Ecclesiæ, potest plenas et universales indulgentias facere. — Verum quum Ecclesia sit congregatio fidelium, congregatio quoque hominum duplex sit, puta œconomica, ut sunt exsistentes de una familia, et politica, ut qui de uno sunt populo; Ecclesia assimilatur congregationi politicæ, quoniam ipse populus Ecclesia appellatur; diversi vero conventus seu parochiæ in una diœcesi assimilantur congregationibus in diversis familiis vel in diversis officiis. Ideo solus episcopus proprie nominatur prælatus Ecclesiæ: propter quod ipse solus tanquam sponsus, Ecclesiæ annulum recipit. Hinc solus ipse habet plenam potestatem in dispensatione sacramentorum, et jurisdictionem in foro causarum tanquam publica persona; alii vero secundum quod ab eo ipsis committitur. Sacerdotes autem qui plebibus præficiuntur, non sunt prælati simpliciter, sed quasi coadjutores. Propter quod in consecratione sacerdotum episcopus dicit: Quanto fragiliores sumus, tanto plus his auxiliis indigemus. Unde nec omnia sacramenta dispensant. Itaque sacerdotes parochiales et abbates, aliique hujusmodi, non possunt hujusmodi indulgentias facere.
Quæritur quoque, an diaconus possit indulgentias facere. Videtur quod non, quia parochialis sacerdos non potest hoc: ergo minus diaconus, quum sacerdos sit altior illo in gradu et ordine ecclesiasticæ dignitatis. Et respondendum, quod potestas faciendi indulgentias sequitur jurisdictionem, quam quia diaconus et quidam alii non sacerdotes habere possunt, patet quod indulgentias facere queant: ut si habeant jurisdictionem commissam, sicut legati, vel ordinariam, ut electi. Quamvis ergo sacerdos sit diacono altior potestate ordinis, non tamen jurisdictionis, ad quam pertinet indulgentias exhibere.
Ad episcopos vero pertinet actus iste. Papa quippe plenitudinem habet pontificalis potestatis, sicut rex in regno. Episcopi vero in partem assumuntur sollicitudinis, quasi judices singulis civitatibus præpositi: propter quod Papa in litteris suis eos solos nominat fratres, alios vero filios vocat. Hinc potestas faciendi indulgentias in solo Papa residet plene, quoniam inest ei potestas faciendi indulgentias prout vult, exsistente tamen legitima causa. In episcopis vero taxata est ista potestas secundum Papæ ordinationem: ideo possunt indulgentias facere secundum quod determinatum est eis a Papa, non amplius.
Quæritur etiam, an exsistens in peccato mortali indulgentias facere queat. Dicendum quod imo, quoniam per mortale peccatum jurisdictionem non perdit, ad quam indulgentias dare spectat. Tantum quoque valent datæ a tali sicut a sancto, quia non dantur in virtute et meritis ejus, sed meritis reconditis in thesauris Ecclesiæ.
Jam quæritur, quibus prosint: primo an his qui sunt in peccato mortali. Ad quod aliqui dicunt, quod quamvis ipsis non prosint ad dimissionem pœnæ, quæ nulli dimittitur nisi cui remittitur prius culpa, prodest tamen ipsis ad gratiam impetrandam seu promerendam. Quod non videtur. Nam quamvis illa merita quæ per indulgentiam communicantur, possint valere ad gratiam promerendam, non tamen propter hoc dispensantur in actu isto, sed testatis, et præsit toti Ecclesiæ, atque totius determinate ad pœnæ remissionem : idcirco non valent exsistentibus in mortali. Hinc in omnibus indulgentiis fit mentio de vere contritis et confessis. Si autem fieret communicatio per hunc modum, Facio te participem meritorum totius Ecclesiæ, vel congregationis unius, aut certæ personæ; sic possent valere ad merendum aliquid ei qui est in peccato mortali.
Denique non solum sæcularibus, sed et religiosis indulgentiæ valent, si in caritate consistant, et servent servanda. Verumtamen, propter indulgentias non debet dissolvi observantia regularis : quia religiosi multo plus promerentur de præmio essentiali in claustro manendo, et regulariter conversando, quam indulgentias exquirendo. Nec per indulgentias dimittuntur pœnæ quæ in capitulo imponuntur, quoniam in capitulo agitur quasi forum judiciale magis quam pœnitentiale : propter quod etiam non sacerdotes tenent capitulum. — Denique qui indulgentias facit, non potest sibi ipsi tantum facere eas; attamen uti potest ea quam aliis facit, sicut et sibi ipsi impendit Eucharistiam, quam porrigit aliis. — Hæc Thomas in Scripto.
Concordat Petrus : Indulgentiæ, inquiens, valent in foro Dei et in foro Ecclesiæ. In Ecclesia namque thesaurus est meritorum tam totius Ecclesiæ quam etiam Christi : de quo thesauro prælatus Ecclesiæ habens claves, potest pro necessitatibus Ecclesiæ sumere ac dispensare. Quatuor tamen requiruntur ad hoc quod indulgentiæ valeant : duo ex parte dantis, et duo ex parte recipientis. Ex parte dantis : unum spectans ad clavem scientiæ, id est rationabilis causa, utpote utilitas Ecclesiæ;1 alterum pertinens ad clavem potentiæ, puta auctoritas. Ex parte quoque suscipientis, duo : unum pertinens ad remotionem causæ prohibentis, quod est contritio; alterum ad collationem causæ disponentis, puta devotio fidei, cum effectu in forma indulgentiæ determinato. — Denique solus Papa quum habeat plenitudinem potestatis, et præsit toti Ecclesiæ, atque totius Ecclesiæ præsul sit, plenas indulgentias potest dare ubique.
Concordando etiam prætactas opiniones de valore indulgentiæ, dicendum videtur, quod indulgentiæ valeant ad meritum remissionis pœnæ, non ad meritum vitæ æternæ, nisi ex consequenti. Remittere vero pœnam totam aut partem homini ad remissionem bene disposito, potest prælatus de thesauro Ecclesiæ. Unde puto, quod tantum valent indulgentiæ de se, quantum sonant. Valent enim quadraginta dies indulgentiæ cuilibet habenti, tantum quantum valent eidem totidem dies pœnitentiæ; et annus indulgentiæ, tantum ut annus pœnitentiæ factæ secundum determinationem seu taxationem factam sive a sacerdote, sive a jure, sive a divina justitia. Anni quoque isti non sunt anni cœli aut purgatorii, sed mundi : quia in mundo est distinctio ista dierum, non in cœlo aut purgatorio. Quumque actus activorum sint in patiente disposito, non valent indulgentiæ istæ æqualiter omnibus, sed secundum quod magis aut minus disponuntur, per meritum remissionis pœnæ. Unde sicut quadraginta dies pœnitentiæ canonicæ plus valent uni perficienti eam cum majori fervore atque labore, quam alteri qui cum minori; sic quadraginta dies indulgentiæ plus valent se ad eam magis disponenti, utpote cum majori fervore, labore, afflictione aut muneris quantitate. — Hæc Petrus. Qui in his parum a responsione Thomæ videtur recedere, dicens : quod indulgentiæ valent omnibus quantum videntur sonare in genere; attamen ceteris paribus, plus valent venienti a remoto, quia plus laboravit, per quod magis dispositus est.
Quæritur item, an indulgentiæ valent exsistentibus in purgatorio. Respondendum : Aliter impenditur alicui suffragium, aliter indulgentia : suffragium enim per caritatem, indulgentia per auctoritatem. Quumque Ecclesia cum exsistentibus in purgatorio habeat communem caritatem, nec super exsistentes ibidem habeat auctoritatem, potest illis communicare suffragia sua et bona sua; non autem potest illis indulgentias facere, nisi per modum suffragii. Idcirco non facit illis indulgentias directe, quia non sunt de foro suo, nec illi possunt facere ea pro quibus indulgentia datur; sed indirecte, videlicet per suffragium ministeriumque viventium. Proprie quoque loquendo, Ecclesia non solvit illos a pœna, sed quasi pro eis de communi thesauro Ecclesiæ solvit: quemadmodum debitorem aliter liberat creditor, eum a debito absolvendo; aliter amicus debitoris, solvendo pro eo. Hanc autem solutionem facere nequit nisi prælatus Ecclesiæ, qui solus habet thesaurum de quo fieri debet solutio. Vivos vero qui sunt de foro suo, absolvit utroque modo. Hæc Petrus.
Insuper Richardus: Mihi (ait) videtur, quod quantum ad remissionem extensionis seu durationis pœnæ, pares sunt ille qui minus dedit, et qui plus donavit, si hoc in forma indulgentiæ continetur; sed quantum ad remissionem intensionis seu acerbitatis aut vehementiæ pœnæ, et quantum ad dispositionem proficiendi in gratia, impares sunt, quia de his duobus plus consequitur qui plus dedit, aut remotius venit seu intensius laboravit pro indulgentia consequenda, et hoc ceteris paribus. — Hæc Richardus. Quæ consonant Petro.
Item Richardus respondendo ad id, an indulgentiæ prosint exsistentibus in purgatorio, Petro concordat, dicendo, quod non prosunt illis nisi per modum suffragii ac indirecte, in quantum exsistentes in hac vita agunt pro illis quod agitur pro indulgentiis obtinendis. — Denique illi soli possunt indulgentias facere, quibus dispensatio thesauri Ecclesiæ est commissa, et secundum mensuram suæ commissionis. Quumque vicario Christi commissa sit plenitudo potestatis, dare potest indulgentias per totam Ecclesiam militantem, et tantas quantas voluerit, dum tamen adsit rationabilis causa. Alii autem tantum habent de hac potestate, quantum ipsis a Christi vicario est concessum. Ipse autem per jus commune hoc non concessit, nisi episcopis et electis in episcopos et suis legatis. Ideo nulli alii indulgentias facere possunt, nisi ex speciali commissione. Nec possunt legati indulgentias dare, nisi in suæ legationis provincia; nec episcopi, nisi in sua diœcesi. Archiepiscopi autem hoc possunt in suorum episcopatibus suffraganeorum. Hæc Richardus.
Albertus demum hic scribit: Tres opiniones fuerunt antiquitus circa indulgentias. Una, prætactis persuasionibus mota, dixit eas nihil valere, et esse piam fraudem qua mater decipiendo pueros suos, provocat eos ad bonum. Isti ad ludum puerorum trahunt factum Ecclesiæ, et hoc puto hæresim sapere. Hinc alii plus quam oportet illi errori contradicentes, dixerunt, quod indulgentiæ simpliciter tantum valent sicut pronuntiantur. Et isti nimis bonum forum dant de misericordia Dei. Ideo tertiæ positioni puto consentiendum, quæ tenet mediam viam, dicendo indulgentias tantum valere quantum eas valere Ecclesia prædicat, ita quod valent concurrentibus conditionibus supra tactis, juxta justam æstimationem solutionis ejus pro quo indulgentia datur. Justam vero æstimationem voco, censuram boni viri ac necessitatem Ecclesiæ. Hæc Albertus.
Qui etiam scribit hic, quod indulgentiæ etiam valent exsistentibus in peccato mortali. Quod quamvis videatur præinductis valde contrarium, tamen secundum intentionem Alberti faciliter concordatur cum illis: quia vult dicere, quod exsistentibus in culpa mortali prosunt dispositive, sicut et unus dicitur alteri gratiam promereri. — Insuper asserit, quod exsistentibus in purgatorio indulgentiæ prosint. Quod verificari potest juxta modum et sensum præhabitum. — Id quoque quod de Trajano narratur et de S. Gregorio, dicit esse apocryphum, et reputat fabulam. Quod non est apte prolatum, quoniam in Legenda S. Gregorii, satis fide digna, id continetur;
Cf. p. 549 B.
Cf. p. 552 D.
Cf. p. 556 D. p. 555 D'. p. 556 D'. et Damascenus libro quarto fatetur, quod oriens et occidens testis sit veritatis illius. Unde et Albertus post verba prætacta subjungit, qualiter factum illud possit defendi, dicendo, quod Trajanus finalem sententiam nondum acceperat.
Amplius Bonaventura circa hæc scribit diffuse: Summus (inquiens) Pontifex, qui est totius universalis Ecclesiæ sponsus et rector, thesaurum Ecclesiæ sibi habet commissum, et eum dispensandum accepit. De valore autem indulgentiarum diversæ sunt opiniones. Sed dicendum videtur, quod quantitas indulgentiæ respectu pœnæ attenditur, secundum quod habet rationem pretii vel debiti solvendi, non ratione antidoti vel purgationis scoriæ peccati, quam necesse est amoveri per propriam pœnam, ut per contritionem aut alicujus pœnæ perpulsionem. Hæc autem quantitas mensuratur secundum rectum judicium summi Pontificis, seu ejus qui indulgentias facit. Qui vero indulgentias tribuit, dum eas concedit, considerat causam pro qua reputat quempiam tanta gratia dignum; et secundum quod magis aut minus accedunt homines ad causam illam, secundum hoc accipiunt magis aut minus de indulgentiis. Verbi gratia, stationes ordinatæ sunt Romæ, ubi sunt indulgentiæ determinatæ. Hoc sancti Patres instituerunt propter peregrinos qui venerunt de locis remotis; nec habitantem prope talem ecclesiam existimaverunt dignum esse gratia tanta, ut illum qui laboriose de longe venit: unde nec tantam recipit indulgentiam, sed aliquantam. Concedo ergo, quod indulgentiæ quantum est ex parte dantis, tantum valent quantum promittunt. Concedo nihilo minus, quod non valent cuilibet tantum, nec æqualiter omnibus; sed secundum æstimationem ejus, quam habuit vel habere debuit qui indulgentias facit: quam non oportet exprimere, quoniam omnes fideles debent hoc in suo præsupponere corde, quod dona et remissiones Spiritus Sancti fiunt cum æquo libramine. Nec hoc debet ab his quemquam retraheare, quia semper plus valent exsistenti in caritate, quam obsequium, munus seu aliud pro quo indulgentia datur. Justam quoque æstimationem aliqui dicunt, dum homo tantam eleemosynam facit pro Ecclesiæ sublevatione, quantum vellet dare ad hoc quod tertia pars pœnitentiæ suæ redimeretur, seu quantum deberet velle pro hoc dare. Sed si hoc verum esset, nulla esset in mundo relaxatio, sed commutatio solum. Hæc Bonaventura.
Postremo Antisiodorensis super his loquitur: Dicunt quidam, quod relaxationes non tantum valent quantum promittit Ecclesia. Quibus objicitur: Si Ecclesia decipit fideles, aut facit hoc dicendo verum, aut dicendo falsum: non dicendo verum, quoniam veritas neminem fallit: ergo dicendo falsum, et ita erraret ac mentiretur, sicque Ecclesia universalis peccaret: quod absurdum est dicere. Itaque dico, quod ad hoc quod hujusmodi indulgentia valeat quantum promittit Ecclesia, sex exiguntur. Primum est auctoritas absolvendi in confessore. Secundum est necessitas loci et illius cui fit relaxatio, ut quando ex capitis debilitatione aut simili causa jejunare non valet. Tertium est devotio fidei, ut is cui fit indulgentia, credat Ecclesiam habere hujusmodi potestatem. Quartum est, ut sit in caritate. Quintum est discretio, ut discernat in se quantum vellet dare pro hoc quod esset absolutus a pœnitentia tanta. Sextum est justa æstimatio, quatenus secundum quod ei dimittitur, recompenset. Verumtamen Ecclesia ista non exprimit, quia si exprimerentur, non essent fideles tam proni ad ea pro quibus indulgentia datur. Potest ergo concedi, quod hoc verbum, decipit, non dicit deformitatem, quum dicitur, Ecclesia decipit fideles; nec mentitur. — Et dum quæritur, an decipit dicendo verum vel falsum; dico, quod dicendo verum, sed non in dicendo verum, seu quia dicit verum, sed quia non exprimit illa sex. Quumque objicitur quod dictum est Petro, Quæcumque solveris super terram, etc.; dicendum, quod intelligendum est juste, utpote concurrentibus sex illis conditionibus.2 Non sunt etiam paris conditionis pauper et dives in promerendo indulgentias. — Hæc Antisiodorensis in Summa, libro quarto. Ubi multa scribit de his, quæ consultius subticentur quam conscribantur: quia in his a communi recedit doctrina, ut patet ex introductis. Positio demum S. Thomæ ac Guillelmi Parisiensis videtur una et concors, ac magis consona formæ concessionis indulgentiarum emanantis ab apostolica Sede. Positio autem Alberti ac Bonaventuræ rationi et æquitati consonantior æstimatur. Et quæcumque earum sit verior, expedit indulgentias promereri.
Præterea occurrunt memoriæ, quæ super his scribit Henricus, qui ultimo loquitur Quodlibeto: Oportet ante omnia hic videre descriptionem indulgentiæ, quatenus ex membrorum ejus declaratione pateat veritas horum.3 Est ergo indulgentia remissio pœnæ temporalis debitæ peccatis actualibus pœnitentium (pœnæ, inquam, temporalis non remissæ in absolutione sacramentali), facta a prælato Ecclesiæ rationabiliter et ex rationabili causa, per recompensationem, de indebita pœna justorum. In hac descriptione ponitur remissio pro genere, et reliqua membra sunt loco differentiæ. Hæc namque indulgentia non est nisi remissio pœnæ quæ debetur culpæ, non ipsa culpæ remissio. Dico quoque, Peccatis actualibus, ad differentiam peccati originalis. Similiter dico, Pœnæ temporalis, ad differentiam pœnæ æternalis, quæ debetur peccato mortali. In absolutione quippe sacramentali aboletur seu remittitur peccati macula, et commutatur pœna æterna in temporalem; atque illius temporalis pœnæ pars per absolutionem sacramentalem remittitur, imo et pars pœnæ illius remittitur propter contritionem, vel etiam tota, si sit contritio tanta; et si non tota, tunc absolutus manet debitor residuæ pœnæ: cujus quantitas tam quoad acerbitatem, quam quoad durationem, apud Deum definita et determinata consistit. Et hanc pœnitens solvere tenetur uno trium modorum, puta: redemptione, lutione aut indulgentiali remissione. Redemptione, id est eleemosynarum largitione, juxta illud Danielis: Peccata tua eleemosynis redime.4 Lutione, id est, pœnas illas in persona propria sustinendo, secundum illud Job: Luet quæ fecit omnia.5 Hæc autem luitio dupliciter fit, secundum duplex forum: unum est pœnitentis, qui in præsenti affligit se pro suis peccatis, vel sponte juxta proprium conceptum, vel juxta injunctionem a confessore præfixam; aliud est Dei in purgatorio.
De tertio modo est quæstio ista, et quæritur, an prælatus Ecclesiæ possit indulgentias facere ad suæ libitum voluntatis, quando voluerit, quibus voluerit, et quantum voluerit. Quocirca sciendum, quod donatio, redditio, dispensatio, differunt: quia donatio respicit solum voluntarium in donante, qualitercumque fuerit accipiens; redditio vero respicit debitum in dante, et meritum in accipiente; dispensatio autem respicit voluntarium in dispensante, et dignum in eo cui dispensatur. Quumque donatio respiciat solum voluntarium in donante, qualiscumque fuerit accipiens; propterea solum ille qui habet plenam et liberam potestatem super rem conferendam, potest eam donare, id est dare absque culpa sua et omni aliorum injuria, quibuscumque indifferenter, dignis et indignis, per modum quo Deus solem facit oriri super bonos et malos.6 Quum ergo talem potestatem Christus non dederit prælatis, constat quod ad libitum suum nequeant dare bona Ecclesiæ spiritualia aut corporalia sine culpa. Quumque redditio respiciat debitum in dante, et meritum in recipiente; dicunt quidam, quod indulgentiarum concessio sit debiti redditio, quia non dantur nisi pro aliquo pio opere exercendo; et quod indulgentiæ non tantum valent ut sonant, nisi habito respectu ad meritum operis, secundum æstimationem rectam seu discretum judicium viri boni, ita quod soli illi plenas indulgentias consequuntur qui tanta fide, devotione et operis exhibitione ad indulgentias promerendas se exhibent, quanti pretii seu valoris sunt indulgentiæ ipsæ; aliis vero prosunt magis vel minus, secundum quod plus vel minus accedunt ad hoc; quod item Ecclesia quadam pia fraude prædicat illas plus valere quam valeant multis, ut sic illos alliciat ad aliquid de indulgentiis promerendum. Sed hoc ultimum verbum, puta Ecclesiam uti quocumque mendacio, perniciosum est valde, sicut perniciosum esset hoc dicere de sacra Scriptura. Non enim minor est auctoritas Ecclesiæ in agibilibus quam Scripturæ in credibilibus. Ideo dicendum est de auctoritate Ecclesiæ, quod Augustinus ait de auctoritate Scripturæ in epistola ad Hieronymum prima: Admisso semel in tantæ auctoritatis fastigio aliquo officioso mendacio, nulla illorum librorum manebit particula quæ non ubicumque videbitur vel ad mores difficilis, vel ad fidem incredibilis.
Denique, quamvis indulgentiæ non valerent nisi habito respectu ad meritum ac devotionem personæ, seu juxta quantitatem subsidii et devotionis affectum, prout vir bonus secundum rectam regulam justitiæ judicare deberet; non tamen verum est dicere, prælatos Ecclesiæ non habere ampliorem potestatem super indulgentiis conferendis, ut non valeant nisi habito dicto respectu, ita ut nequeant plus valere quam requirunt meritum atque devotio mentis, nec aliter tantum valere quantum sonant, nec universaliter valeant plus concedere in indulgentiis, quam Ecclesia esset in servitiis receptura. Quia si ita esset, indulgentiæ non darentur nisi ex debito, secundum æqualitatem justitiæ commutativæ, et non secundum aliquam gratiam: sicque indulgentia indulgentiæ nomen amitteret, quia perciperetur ex debito puro, et nequaquam ex gratia, juxta illud Apostoli: Ei autem qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum; ei vero qui non operatur, merces reputatur secundum propositum gratiæ Dei.7 Nomen namque indulgentiæ gratiam implicat, et ex hoc solum indulgentia nuncupatur, quod de gratia datur. Sic quoque prælati diversis personis non possent easdem indulgentias facere per inæqualia opera atque subsidia: quod falsum est, quum frequenter plena remissio detur non solum pergenti in subsidium Terræ sanctæ, sed etiam unam personam illuc mittenti, aut pro viribus contribuenti.
Hinc dico, quod concessio indulgentiarum mensuranda non est ex voluntate conferentis eas, ut tantum valeant quantum velit: hoc enim est contra rationem. Nec mensuranda est ex conditione personæ cui confertur, neque ex aliquibus circa ipsam, quæ debitum inducant ad conferendum illas, quasi reddat personam dignam sive condignam ad ipsas. Propterea dico, quod nec donatione, nec redditione, sed dispensatione præstantur, quæ mediam tenet viam. Unde, quoniam dispensatio respicit voluntatem in dispensante, et meritum seu dignum congruitatis in eo cui fit dispensatio (aliter non dispensatio, sed dissipatio esset); ideo in descriptione dicitur, Rationabiliter facta. Hinc quoque indulgentiæ non sunt conferendæ, nisi sit urgens necessitas, evidensve utilitas, sicut ut nec aliter dispensatio fieri debet. — Hæc Henricus, qui de his scribit diffuse ac eleganter, et videtur positioni Alberti ac Bonaventuræ plus concordare, cum quibus et ait opus indulgentiarum meritorium etiam esse augmenti gratiæ in præsenti, ac gloriæ in futuro, sicut et cetera opera quæ fiunt ex caritate.
Footnotes
Chapter 166 of 283