Skip to the text

Quæstio 1

Hec quæritur, An soli episcopi catholici conferre valeant ordines sacros, et non hæretici, præcisi, degradati.

Et potest ad utramque partem argumentari, sicut in littera. Ista etiam quæstio in simili mota est sæpius supra, an scilicet tales vere baptizent, confirment, conficiant:1 ideo immorari non congruit.

Itaque Antisiodorensis circa hæc in Summa, libro quarto, scribit: Quidam distinguunt, dicentes, quod quidam sunt hæretici ab Ecclesia præcisi, et quidam non præcisi. De præcisis dicunt, quod dant verum Baptismum, quia Baptismus est sacramentum necessitatis; non autem vere conficiunt, nec confirmant, nec ordinant, etiam si observent formam Ecclesiæ. Verum ista solutio nulla est, quia secundum Augustinum, non est injuria sacramento irroganda; et tamen hoc agit qui asserit sacramentum ex ministri immunditia pollui. Si enim radius solis super quæcumque immunda sparsus, nullam inde immunditiam contrahit, quanto minus sacramenta divina? Ergo præcisio seu non præcisio nil facit ad gratiæ sacramentum. Dicimus ergo: Si hæretici servent formam Ecclesiæ, vera conferunt sacramenta, sive sint præcisi sive non; non autem si non servaverint debitam formam. Hæc Antisiodorensis.

Porro Guillelmus Parisiensis: Aliud, inquit, est officium suspendere, aliud penitus revocare. Si enim revocatum sit procuratoris officium, manifestum est quod ea quæ in jure tantum consistunt, si per ipsum fuerint procurata, ipso jure sunt nulla: ideo et judicium procuratum per ipsum esset nullum; sententiæ quoque sic latæ, essent nullæ. Si autem suspensus esset procurator, ne peteret aliquid ex parte domini sui, vel ne impetraret, usque ad tempus: si peteret medio tempore, petitum esset; et si impetraret, impetratum esset, maxime si impetraret aliquid quod in facto uno consisteret. Si enim impetrasset aurum aut argentum interim, non minus esset quam si illa jubente domino impetrasset. Nec potest dici propter solam prohibitionem falsus procurator, quousque qui constituit, dixerit: Amoveo te ab isto officio penitus, etc. Quumque suspensio seu excommunicatio non tollat officium, nec ab illo amovet, sed inhibet ejus exsecutionem ad tempus, nec tollit ratihabitionem ipsius Ecclesiæ; idcirco nec falsos efficit procuratores hujusmodi, nec irritat aut evacuat ministerium eorumdem. Exauctorisatio vero et depositio, sicut sacerdotes a clero omnino removet et abjicit, privilegio quoque clericali omnino privat et exuit, ita a sacerdotali officio omnino amovet et deponit: idcirco de sacerdotali officio amplius se ingerere nequeunt, nisi false. Nempe ut verus sit procurator, duo necessario requiruntur: primum, ut dominus reputet seu habeat eum suæ causæ procuratorem; secundum, ut ipsemet procuratorem se gerat, id solum quod ei injunctum est petens aut prosequens. Quum ergo Ecclesia exauctorisatos atque depositos, quamvis sacerdotes esse constiterit, sacerdotes tamen post exauctorisationem et depositionem non habeat, nec reputet, nec ratum habeat quidquid de sacerdotali ministerio attentare præsumpserint; necesse est præsumptionem eorum et attentionem, quantum ad sacerdotale officium, vacuam esse et irritam. In cujus signum sacerdotalibus vestibus ex ordine exuuntur. — Hæc Guillelmus. Cujus quæ sit intentio in his verbis, infra forsan clarius exprimetur.

Circa hæc loquitur Thomas, primo ostendens, quod episcoporum sit Ordinis sacramentum conferre: Episcopalis potestas se habet ad ordines inferiores, sicut politica, quæ considerat bonum commune, ad artes et virtutes inferiores, quæ considerant bonum aliquod particulare seu speciale. Politica vero legem præfigit inferioribus, quis quid debeat exercere, et quantum et qualiter. Ideo ad episcopum pertinet, in omnibus divinis ministeriis alios collocare. Unde ipse solus confirmat, quoniam confirmati in quodam officio confitendi fidem constituuntur; solus quoque virgines benedicit, quæ figuram gerunt Ecclesiæ Christo desponsatæ. Hinc ejus est ordinare et consecrare ministros Ecclesiæ. — Archidiaconus vero est quasi ministerii princeps: propter quod omnia quæ ad ministerium pertinent, ipse tradit, ut cereum, quo acolythus diacono servit, ante Evangelium ipsum portando; et urceum, quo servit subdiacono. Similiter dat subdiacono ea quibus superioribus servit ordinibus. In illis tamen non consistit principalis actus subdiaconi, sed in hoc quod operatur circa materiam Sacramenti. Hinc archidiaconi ordines non conferunt. — Verumtamen Papa, qui habet plenitudinem potestatis pontificalis, potest committere non episcopo ea quæ ad episcopalem pertinent dignitatem, dummodo immediatam non habeant relationem ad verum corpus Christi. Idcirco ex Papæ commissione simplex sacerdos ordines potest conferre minores, et confirmare, non autem non sacerdos; nec iterum simplex sacerdos ordines majores, qui habent immediatam relationem ad corpus Christi, super quod consecrandum Papa non habet majorem potestatem quam simplex sacerdos. Hæc Thomas de prima parte quæstionis.

Denique de hæreticis et ab Ecclesia præcisis, an ordinent, subdit: De hoc Magister recitat quatuor opiniones. Prima est, quod hæretici quamdiu ab Ecclesia tolerantur, valeant ordinare, non autem quum fuerint præcisi; similiter nec degradati, nec alii hujusmodi: et ista est prima opinio. Quæ stare non potest: quoniam omnis potestas data cum consecratione, nullo casu potest tolli, sicut nec consecratio annullari. Nam et altare ac chrisma semel consecrata, jugiter manent consecrata. Quumque episcopalis potestas detur cum consecratione, non potest auferri, quantumcumque quis peccet, degradetur, vel ab Ecclesia præcidatur. — Alii ergo dixerunt, quod præcisi ab Ecclesia qui in ipsa Ecclesia episcopalem habuerunt potestatem, retinent potestatem ordinandi alios; sed ordinati ab ipsis non possent hoc: et hæc est opinio quarta. Quæ etiam non stat: quia si ii qui in Ecclesia fuerunt promoti, retinent potestatem quam habuerunt, patet quod exsequendo suam potestatem, faciant veram consecrationem; sicque vere tribuunt omnem potestatem quæ cum consecratione confertur. — Ideo alii dixerunt, quod præcisi conferunt Ordinem et sacramenta alia, dummodo debitam servent formam, tam quoad primum effectum, qui est sacramenti collatio, quam quantum ad secundum, qui est infusio gratiæ: et hæc est opinio secunda. Quæ nequit stare: quoniam eo ipso quod quis præcisis seu hæreticis communicat, sacramenta ab eis suscipiendo, peccat mortaliter, si scienter hoc agit; et sic fictus accedit ac obicem ponit, nisi forsitan in Baptismo in necessitatis articulo. — Ideo alii dicunt, quod vera dant sacramenta, non gratiam simul cum sacramentis; et hoc non est ex inefficacia sacramentorum, sed propter peccata recipientium sacramenta ab illis contra prohibitionem Ecclesiæ: et hæc est opinio tertia, quæ est vera. Verumtamen ordinati ab illis, non recipiunt licentiam exsequendi ordinem sic susceptum. Hæc Thomas.

Circa hæc scribit Petrus: Collatio ordinum potest alicui convenire dupliciter. Primo, de jure communi, ratione ordinariæ potestatis; secundo, ex indulgentia seu commissione generali aut speciali. Primo modo solis convenit episcopis. Duo etenim requiruntur ad collationem ordinis cujuscumque. Unum, adeptio seu inexsistentia ordinis in donante, quoniam nemo potest dare quod non habet. Secundum est gradus seu excellentia potestatis, quia majorem omni ordine oportet esse eum seu potestatem ejus qui omnes ordines confert. Hæc Petrus.

Qui etiam quærit, an presbyter possit consecrare episcopum. Videtur quod sic. Primo, quia Apostolus scribit ad Timotheum: Admoneo te ut resuscites gratiam Dei quæ est in te per impositionem manuum presbyterorum.23 Ergo per impositionem manuum presbyterorum fuit ordinatus episcopus. Secundo, Moyses non episcopus, consecravit Aaron pontificem. Tertio, Ostiensis consecrat Papam, episcopus quoque archiepiscopum; sicque inferior consecrat superiorem: ergo et presbyter simplex episcopum. — In contrarium est, quod secundum jura ad consecrationem episcopi ad minus requiruntur tres episcopi; et quod ait Apostolus, Sine ulla contradictione, quod minus est a majori benedicitur.4

Dicendum: Nullus nisi episcopus potest ordinare episcopum, multiplici ratione. Una est ex parte ordinantis, quoniam nemo potest dare quod non habet. Secunda, ex parte ordinandi, quia in pontificatu continetur plenitudo sacerdotalis officii; de pleno autem fit redundantia in alterum, non ipsum redundat ex altero. Tertia, ex parte Ecclesiæ, quia episcopus est summus in ministris Ecclesiæ: unde pertinet ad ipsum inferiores disponere gradus, non ab ipsis disponi. — Ad primum ergo dicendum, quod presbyter sumitur ibi pro episcopo. Ad secundum, quod Moyses fecit hoc Deo jubente ac dispensante. Ad tertium, papatus non est major ecclesiastica dignitas quam episcopatus, sed major jurisdictio: propter quod Papa omnes episcopos vocat fratres, alios vero filios. Episcopatus vero major est dignitas quam presbyteratus. Hæc Petrus.

Quocirca sciendum, quod plenitudo et vertex ecclesiasticæ potestatis, quæ in solo est Papa subjective, tria complectitur et includit, ut ex diversis doctoribus colligitur, præsertim ex scriptis D. Petri de Palude, ac D. Petri de Alliaco. Primum est sacerdotium: et in hoc ceteris sacerdotibus est æqualis. Secundum est potestas episcopalis, quæ est de genere qualitatis: et in hac æqualis est episcopis ceteris. Tertium est jurisdictio summa ac universalis, qua universis est altior: et hæc est relatio quædam, nec manet in Papa dum desinit esse Papa per liberam cessionem aut alio modo; alia vero duo manent in eo. — Præterea prætactas quatuor opiniones de ordinatione hæreticorum et præcisorum, aliter narrat Petrus quam Thomas. Unde et duas earum asserit esse veras, Thomas vero unam dumtaxat. Sed in hoc differentia parva est, quia quod Thomas affirmat de ordinatis a præcisis, intelligitur de scienter ordinatis ab eis. Præinductis concordat Richardus, qui etiam sciscitatur, utrum episcopus degradatus ordines queat conferre. Respondet: Quidam dixerunt, quod quamvis episcopi suspensi, excommunicati, possint ordines conferre de facto, non tamen episcopi degradati, quia omnino privati sunt dignitate episcopali, quamvis non sacerdotali, quæ auferri nequit ab homine. Et secundum hos, degradatio est mera spoliatio episcopalis potestatis. Alii vero dicunt contrarium, quia potestas per consecrationem data, non potest auferri quantum ad rem, sed quantum ad exsecutionem. Et secundum hos, degradatio non est major privatio quam suspensio, quamvis sit turpior, et quoniam est perpetua suspensio ab oficio. Hæc Richardus.

Quocirca sciendum, quod Guillelmus in suo Sacramentali, tractatu de Ordine, opiniones has recitat, disputatque prolixe, et magis videtur consentire opinioni dicenstium, quod degradatio sit omnimoda spoliatio potestatis episcopalis. Verumtamen non multum assertive super hoc loquitur, sed magis inquisitive. Unde tandem concludit, de hoc consulendam esse apostolicam Sedem: Quæ sit, inquiens, intentio Ecclesiæ exauctorisantis in actu exauctorisationis, addiscendum est a Romana Ecclesia, penes quam residet auctoritas universalis Ecclesiæ, cujus etiam auctoritate omnia statuta de exauctorisatione et depositione sunt edita. Hæc Guillelmus.

Richardus demum circa hæc ait : Quemadmodum dignitatem apostolatus omnes Apostoli, quorum successores sunt episcopi, receperunt immediate a Christo; ita et episcopus, quantum ad potestatem episcopalem, non habet supra se potestatem altorem a qua illa sibi possit auferri, nisi divinam, quamvis exsecutio ejus sibi queat auferri a superiore qui est jurisdictione sublimior, puta a Papa. Nec est simile de principatu terreno, quum ille dependeat a capite Ecclesiæ : ideo Papa potest terrenum principatum a quocumque auferre, dummodo subsit justa et rationabilis causa. Similiter princeps inferior potest a superiori principe terreno a quo dependet, deponi. Hæc ille.

Præterea Bonaventura : Quemadmodum, inquit, sacri canones tradunt, non potest ordines, præsertim sacros, dare nisi episcopus. Atque ut septimo Etymologiarum scribit Isidorus, statutum hoc originem habet ex Scripturis, ex ordinatione Spiritus Sancti : quia (ut in Evangelio legitur) Christus habuit duodecim majores disci-

Luc. vi, 13. pulos quos vocavit Apostolos, alios quoque minores septuaginta; et illis duodecim, non aliis, contulit potestatem consecrandi seu manus imponendi, quibus succedunt episcopi. Quod et factum est propter reverentiam Ordinis, quia si omnibus passim liceret ordines dare, tot admitterentur quod esset confusio et contemptus; et rursus, quia episcopus est sponsus Ecclesiæ; itemque, quoniam sacramentum Ordinis statum dicit perfectionis; status autem episcoporum est status perfectionis jam acquisitæ.

Amplius, quæstio ista de hæreticis, an in ipsis sint vera sacramenta, et an possint ea conferre, fuit olim apud præclaros doctores multum ambigua, tam de Baptismo quam aliis. Postea autem per illustrissimum doctorem Augustinum nobis est patefacta, videlicet quod sacramenta habent et dant (dummodo formam servent Ecclesiæ et habeant intentionem faciendi quod facit Ecclesia), quantum ad veritatem, quamvis non quantum ad utilitatem : quoniam sacramenta dispensant, fructum vero eorum non reportant nec conferunt, eo quod extra Ecclesiam catholicam non detur Spiritus Sanctus. Hinc in omnibus sacramentis quæ habent veritatem differentem ab utilitate, verum est quod ab hæreticis dentur. Talia quoque sunt omnia præter Pœnitentiæ sacramentum, cujus res exstat contritio ipsa interior, sine qua nulla est absolutio vera, et cum qua nulla est absolutio vana : ideo solum hoc sacramentum ab eis factum, seu ab eis receptum, est iterandum. — Hæc Bonaventura. Et hoc ultimum verum est si quis scienter confessus sit illis, et sciat ipsos esse hæreticos.

In præhabitis continentur scripta Alberti, Durandi, Argentinensis et aliorum de his.

Footnotes

  1. dist. v, q. 1; vii, q. 5; xiii, q. 1. ↩

  2. II Tim. 1, 6; ↩

  3. 1 Tim. IV, 14. ↩

  4. Hebr. VII, 7. ↩

Chapter 186 of 283