Skip to the text

Quæstio 2

Consequenter quæritur De simonia, quid sit, et quibus modis committitur, atque de pœnis hujus sceleratissimæ impietatis.

Et ut communiter dicitur, simonia est studiosa voluntas emendi vel vendendi spirituale. Et videtur quod istud sit licitum, quum in Apocalypsi Dominus dicat :1 Suadeo tibi emere aurum ignitum probatum, ut locuples fias. Ubi per aurum, secundum expositores, intelligitur sapientia spiritutalis, vel potius caritas. — Secundo, nihil spiritualius felicitate Sanctorum in patria, quæ felicitas est beatifica visio Deitatis, et tamen pro hac obtinenda, virtuose dantur temporalia bona. — Tertio, pro religionis ingressu jam passim recipiuntur, imo et exiguntur, pecuniæ et consimilia quædam. Multa hujusmodi fiunt, et argui possent, ad quæ ex jam dicendis patebit solutio.

Itaque, circa hæc scribit Bonaventura : Spirituale tripliciter dicitur. Primo, id quod est pure spirituale, ut gratia et virtutes: et hæc nec de facto neque de jure possunt vendi. Secundo dicitur spirituale, quod adjungitur rei corporali, quæ tamen ratione illius spiritualis, consecratur et accipit nomen ac rationem boni spiritualis: et hoc, quum sit spirituale, de jure vendi non potest, nec cum alio in venditionem transire, pro eo quod poni non valet sub pretio. De facto tamen ratione corporalis rei potest vendi, ut ecclesiastica sacramenta. Tertio dicitur spirituale, quod adjungitur rei corporali quæ habet rationem rei temporalis, ut calix consecratus, et jus patronatus, quia in illis consecratio juncta est argento aut fundo: et hoc vocatur spirituale, quia spirituali annexum. Et hoc de facto vendi potest, non de jure; attamen cum eo cui adjunctum est, potest in venditionem transire. Calix namque consecratus vendi potest, ita tamen quod consecratio non vendatur, sed valor metalli; similiter fundus cui annexum est jus patronatus, non ipsum jus patronatus, quin incurratur simonia. In ordinibus autem est aliquid de primo spiritualium genere, utpote gratia sanctificans; aliquid quoque de secundo, puta potestas ministerialis per aliquod signum sensibile dispensata, cui inseparabiliter est annexa. Primum horum, ut dictum est, nec de jure neque de facto potest vendi. Secundum vero potest de facto dari pro pretio, quia inseparabiliter est adjunctum exteriori sacramento: quod quum de facto possit venundari, potest similiter et illa potestas; sicque simoniacus potest de facto ordines simoniace dare. — Porro de donis gratiæ gratis datæ contingit loqui dupliciter: primo, quoad se ipsa; secundo, quantum ad annexa. Et juxta hoc habent duplicem dispensatorem: nam quantum ad primum, habent dispensatorem Spiritum Sanctum, seu totam superbeatissimam Trinitatem, quæ causat imprimitque characterem; quantum vero ad secundum seu annexum, habent pro dispensatore hominem purum. Et primus nunquam vendit, secundus vero vendere potest de facto annexum illi quod est quodammodo spirituale, et propter illud emitur: ideo ipsa dona vendere perhibetur. Atque ad hunc sensum ipsi ordines a simoniacis vendi ac dari dicuntur, tam ad eorum quam ad recipientium damnationem, si scienter a simoniacis recipiant eos aut emant.

Denique, si quæratur, utrum dans ordines seu aliquod spirituale simoniace, ex hoc ipso fiat hæreticus: respondendum, quod nec sacri ordines, nec aliquod sacramentum aut spirituale pro pecunia dari potest sine gravi et enormi peccato, eo quod spirituale, quod ex sola liberalitate dandum est, mercatur et facit vile; rursus, quoniam illud quod est impretiabile, ponit sub pretio, sicque facit contumeliam Spiritui Sancto. Si autem quæras, an sit peccatum in fide vel moribus: dicendum, quod ille qui emit aut vendit spiritualia, aut credit ea pretio æstimari et valori rei terrenæ æquari ac pecunia possideri; et sic est hæresis manifesta, et hoc æstimavit Simon magus: nam talis errat in fide, quia credit gratiam non esse gratiam. Aut talis mercator seu venditor non credit quodcumque, attamen avaritia inflammatus nititur aliquid impetrare hujusmodi per pecuniam aut per temporale quodcumque; et ita est peccatum morum, non fidei: sicut qui fornicatur, et nihilo minus sciens fornicationem esse mortale peccatum, non est infidelis, sed libidinosus. Et ita simoniacus est avarus pessima avaritiæ specie, nec tamen est hæreticus proprie; nihilo minus a Sanctis appellatur hæreticus, quia ad modum hæretici operatur, et tanquam hæreticus a servitio Dei projicitur. — Si autem objiciatur, quia spiritualia seminans carnalia metere potest, ut ait Apostolus:2 dicendum, quod si spiritualia seminat ad hoc finaliter ut carnalia metat, maxime si pactio interveniat simoniaca, avaritia est atque malitia; si vero carnalia metat quatenus se sustentet et spiritualia seminet, justitia est. Unde si doctor aut consiliarius aut medicus, et alii qui laborant in consilio et doctrina, recipiant pretium propter laborem et suam sustentationem, non est simoniacum; si autem quis vendet donum sibi divinitus datum, non laborem suum, simoniacus judicaretur. Similiter dicendum de celebratione Missarum et consimilibus.

Præterea quæritur circa hoc quod allegatur in littera, Quisquis horum alterum vendit, sine quo alterum non habetur. Nam hoc falsum videtur, quoniam jus patronatus annexum est inseparabiliter fundo, et tamen venditur fundus licite, non vendito jure patronatus. — Dicendum, quod Magister non loquitur de temporалиbus quibus annexa sunt spiritualia, sed de spiritualibus quibus temporalia sunt annexa, ut est præbenda. Et in talibus locum habet ista auctoritas, non in aliis. Fundus quippe non est annexus juri patronatus, sed magis econtra. Vel dicendum, quod intelligit de eo quod ita annexum est spirituali, quod tenet locum spiritualis. Fundus vero seu villa cui jus patronatus conjunctum est, tenet vere rationem rei temporalis. Verum in communi distinctione sumitur simonia generalius, prout fit quinque modis, ut patet his versibus :

Nummus, lingua, timor, sanguis, rumor popularis, Non faciunt gratis spirituale dari.

Ab hac distinctione pauci immunes sunt hodie in clero, respectu multitudinis, quoniam vel ex causa directa vel indirecta incidunt hoc peccatum. — Hæc Bonaventura.

Circa hæc Thomas quærit multa : primo, quid sit simonia; secundo, an sit hæresis; tertio, an exsecutionem impediat ordinis, et in quibus rebus committatur. Ad primum respondet : Materia virtutum dividitur in actiones et passiones. Et sicut in passionibus potest esse peccatum, eo quod sit circa quod non debet esse, vel quantum, vel quomodo, et ita de circumstantiis aliis; ita etiam in actionibus. Unde in emptione et venditione, quæ sunt quædam actiones, potest esse peccatum in quid, vel in quantum. Si in quantum, sic est injustitia : ut dum quis emit aut vendit non justo pretio. Si in quid, ut dum emit aut vendit quod non cadit sub pretio : et sic est simonia. Quumque omne peccatum in actu voluntatis consistat, tria hæc in definitione simoniæ ponuntur. Et primo actus voluntatis in eo quod dicitur, Studiosa voluntas. Secundo materia proxima hujus peccati, puta venditio et emptio, ibi, Emendi vel vendendi. Tertio materia remota, videlicet objectum actionis prædictæ, ibi, Spirituale vel spirituali annexum. — Si autem objiciatur, quod pro sola voluntate iniqua non fit homo irregularis, sicut pro simonia; ergo non est studiosa voluntas : dicendum, quod ex sola voluntate perversa incurrit homo pœnam quæ ad Dei spectat judicium, non autem pœnam quæ secundum humanum forum infligitur : sicut pro voluntate occidendi meretur homo pœnam æternam, non irregularitatem et excommunicationem. Et idem est de simonia. — Spiritualia quoque, in prædicta definitione, sumuntur pro his quæ sunt spiritualis gratiæ causa, ut sacramenta ; spiritualibus vero annexa, quæ ad horum usum sunt deputata, ut calices et ecclesiastica bona quæ ad usum ministrorum sunt deputata. Non autem dicuntur spiritualibus annexa, quorum usus potest esse in spiritualibus, si non sint ad hoc specialiter deputata.

Ad secundum respondet : Aliquid attribuitur alteri dupliciter. Primo simpliciter; secundo propter similitudinem actus. Simonia igitur dicitur hæresis, non primo modo, sed secundo. — Et si objiciatur, quod simonia est enormior infidelitate, quemadmodum in Decreto asseritur, quod impia hæresis Macedonii tolerabilior est simoniaca pravitate; dicendum, quod ratione falsæ æstimationis quam simoniacus in opere suo demonstrat, dicitur simonia gravior hæresi sceleratissimi Macedonii, qui negavit deitatem Spiritus Sancti, quem dixit esse servum Patris ac Filii. Simoniaci autem in actu suo ostendunt se esse dominos Spiritus Sancti, quem ostendunt se emere ac vendere posse. Vel dictum est istud propter nimiam pronitatem hominum ad hoc scelus ex cupiditate humana, et propter majus nocumentum, quia pervertit totum Ecclesiæ ordinem.

Insuper respondendo ad istud, utrum simoniacus amittit exsecutionem ordinis sacri, respondet: Efficacia sacramentorum non est ex merito humano; ideo propter peccatum hominis non impeditur sacramentum. Unde simonia sacramentum suscipiendum non impedit; attamen impedire potest ultimam rem sacramenti, si peccatum sit ex parte recipientis. Tamen per simoniam suspenditur homo ab exsecutione ordinis seu officii. Verumtamen in hoc est distinguendum. Si enim dicatur simoniacus ex hoc quod recipit ordinem per simoniam, non recipit exsecutionem, et est ipso jure suspensus tam quoad se quam quantum ad alios; et punitur ulterius per depositionem, quando constiterit de crimine judici. Si autem dicatur simoniacus quoniam contulit ordinem simoniace, vel quia dedit aut recepit simoniace beneficium, aut quoniam mediator fuit simoniæ: si sit occultum, suspensus est ipso jure quoad se; si autem manifestum est, suspensus est quoad se et quoad alios. Et rursus, qui recipit beneficium simoniace, tenetur ad restitutionem omnium fructuum et beneficio renuntiare. — Denique, propter homicidium non fit defectus aliquis in ordinatione, sed tantum in ordinato: ideo sufficit quod ordinatus ab homicidio sit immunis; per simoniam vero fit in ipsa ordinatione defectus: ideo quamvis ordinatus immunis sit, tamen quum ad notitiam ejus pervenerit, est suspensus. Quumque manifestum fuerit crimen simoniæ, amittit episcopus exsecutionem, estque suspensus quoad se et quoad alios; sed quando occultum est, suspensus est solum quantum ad se. Ideo si sit manifestum eo modo quo aliquid in jure dicitur manifestum, nullo modo debet quis obedire ut ab illo suscipiat ordinem. Quod si non sit manifestum, nec poterit subterfugere, debet ab illo ordinem suscipere, quamvis sciat eum simoniacum esse qui ordines confert.

Ex his patet responsio, si quæratur, utrum sacramenta possint emi ac vendi. Quum enim sacramenta causent atque contineant gratiam, non possunt licite emi aut vendi, propter tria. Primo, quoniam dispensator sacramenti non est sacramenti dominus, sed minister; emptio autem fit a domino rei venalis. Secundo, quoniam pretium emptionis ponitur quasi mensura adæquans illud quod emitur: unde a mensurando numisma vocatur, secundum Philosophum quinto Ethicorum. Gratia autem commensurari non valet alicui rei corporali: idcirco injuriam gratiæ facit, qui sacramenta gratiæ vendit aut emit. Tertio, quia gratia ex hoc nomen accepit, quod gratis datur: ideo contra rationem gratiæ facit, qui sacramenta gratiæ quasi venalia tractat.

Præterea advertendum, quod matrimonium non solum est sacramentum, sed et naturæ officium. Unde in quantum sacramentum non cadit sub emptione: imo secundum canones, simoniam committit qui pro benedictione nubentium pecuniam exigit. Verum ex ea parte qua est in naturæ officium, nil prohibet pro matrimonio præmium accipere, vel conditionem pro re temporali accipienda interponere, quemadmodum nec in aliis civilibus corporalibusque officiis. — Si autem sacerdos non vellet baptizare infantulum nisi pro pecunia, deberet quis potius emere aquam a sacerdote, si aliunde non posset aquam acquirere, et puerum personaliter baptizare, quia in necessitate licet etiam feminæ Baptismum conferre. Et consimiliter est de adulto, nisi Baptismus possit differri quousque recipiatur ab eo cui ex officio convenit dare. — Ad id autem quod arguitur de Missis celebrandis et de receptione ad religionem, dicendum quod facere pactionem de Missa celebranda, est simoniacum semper. Si tamen sacerdos aliunde non habet sumptus, nec celebrare ex officio obligatur, potest denarios sumere, sicut sacerdotes conducticii faciunt, non quasi pretium Missæ, sed quasi sustentaculum vitæ. Denique, quando possessiones alicujus loci religiosi non sufficiunt ad sustentandum plures, tunc exigi potest ab eo qui in illo loco vult Deo servire, non quasi pretium religionis, sed ut habeat monasterium unde ei valeat providere : ideo non committitur simonia. Si autem sine gravamine Ecclesiæ recipi potest, simoniacum est aliquid pro receptione exigere. — Conformiter, pro absolutione non licet pecuniam nec aliud temporale exigere; confitenti tamen potest pecunaria pœna imponi. Unde non licet exigere aliquid ut pretium absolutionis, sed ut pœnam peccati : in quo tamen cavendum est ne talis exactio cupiditati magis quam justitiæ adscribatur. — Sed quæri potest, an liceat alicui dare pecuniam ut desistat a persecutione juris quod habere se putat. Dicendum, circa hoc distinguendo, quia si non sit ei acquisitum jus per electionem, nequaquam potest adversario dare pecuniam ut desistat. Si autem sibi sit jus acquisitum, potest aliquid dare, non ut pretium prælationis, sed ut redemptionem suæ vexationis.

Præterea si quæratur, utrum in emptione et venditione aliorum spiritualium committatur simonia; dicendum, quod actus potest dici spiritualis dupliciter. Primo, quantum ad suum principium, quia competit alicui ratione alicujus spiritualis doni sive officii. Secundo, quantum ad sui finem : ut quando per actum illum ad aliquid spirituale pervenitur. In actibus ergo primo modo spiritualibus, quia spirituale est ex parte agentis, non potest quis sine simonia actus suos locare; sed potest aliquid accipere in sustentationem vitæ. In actibus vero secundis, quum spiritualitas non sit ex parte agentis, potest etiam emere et vendere operas suas; sed non potest spirituale hoc vendere quod ex ejus actu acquiritur. Quumque anniversarium celebrare sit actus spiritualis primo modo, ideo nullo modo licet pacisci pro eo celebrando; si tamen cum devotione aliquid detur Ecclesiæ, Ecclesia celebrare tenetur pro illis pro quibus rogatur. Porro oratio est actus spiritualis primo et secundo modo, quia ex spirituali devotione efficaciam habet, et aliquid spirituale in ea petendum est : ideo nullo modo debet poni sub pretio. Nec illi qui dant pecuniam pauperibus ut pro ipsis orent, emunt orationem, sed animos pauperum alliciunt ad orandum pro se, et eos sibi faciunt debitores.

Si autem quæratur, an liceat prædicare pro pecunia; respondendum, quod prædicare pro pecunia intelligi potest dupliciter. Primo, quod pecunia sit pretium prædicationis : et ita non licet. Secundo, quod pecuniæ datio sit res prædicata : et sic licet, referendo tamen hoc ipsum ad finem spiritualem. — Sic et stipendia temporalia debentur prædicantibus et præsidentibus, non ut pretium rei spirituatis, sed ad sustentaculum vitæ, ne circa temporalia occupati, cogantur relinquere verbum Dei spiritualesque actus. — Amplius, correctio et visitatio sunt primo modo actus spirituales, quia ex spirituali officio competunt : ideo simoniam committit qui pecuniam accipit ut peccatum quod tenetur manifestare aut punire, non pandat nec puniat. Nec etiam pro visitatione facienda, accipienda est procuratio quasi pretium visitationis, sed quasi debita ex ordinatione Ecclesiæ, ad sustentationem. Consimiliter est de procuratione moderata quam accipere potest episcopus in consecratione ecclesiarum, secundum Ecclesiæ determinationem.

Quæritur quoque, an liceat docere et legere pro pecunia. Et respondendum, quod docere artes liberales est actus spiritualis secundo modo : ideo licet magistris artium vendere suos labores, sed non scientiam, nec veritatem, quæ spiritualis est. Unde in Proverbiis legitur :3 Noli vendere sapientiam et doctrinam et gloriam.

Quæritur item de judicibus, an queant tur ab aliis quam ab Ecclesiæ ministris. pecuniam pro judicio petere. Respondendum, quod judex officio suo tenetur judicium reddere. Similiter ad perhibendum testimonium verum unusquisque tenetur ex hoc quod est judicio subditus. Advocatus autem non tenetur patrocinium causæ præstare, nec jurisperitus dare consilium. Idcirco (ut ait ad Macedonium Augustinus) non debet judex vendere verum judicium, nec testis verum testimonium, ob hoc quod advocatus vendit justum patrocinium, et jurisperitus verum consilium. Non enim advocatus vendens justum patrocinium, vendit justitiam, quæ est spiritualis, sed actum suum. Consimiliter dicendum de consilio jurisperiti. Sed judex vendendo verum judicium, simoniam committit, si sit spiritualis judex : alias non committit simoniam, sed graviter peccat. Similiter dicendum de teste.

Deinceps quæritur, an committatur simonia in emptione et venditione eorum quæ spiritualibus sunt annexa, ut sunt jus sepulturæ, jus primogenituræ, jus patronatus, etc. Et videtur quod imo, per definitionem simoniæ. — Dicendum, quod spirituale quod sub pretio poni non debet, est duplex, videlicet : ipsa res, utpote sacramenta; et actus alicui competens ex sacro officio. Sicque est duplex spirituali annexum : quoddam annexum est sacramentis, ut vasa sacra, etc. ; quædam annexa sunt sacris officiis, ut decimæ et jus patronatus, secundum quod jus patronatus est quædam potestas præsentandi clericum ad beneficium ecclesiasticum. Et in utroque committitur simonia, quantum ad id quod de spiritualitate sortitur. Itaque vasa sacra ratione consecrationis nullatenus sunt vendenda, ita ut ratione consecrationis aliquid plus exigatur. Tamen in necessitate Ecclesiæ vendi possunt quantum ad id quod in eis est non spirituale.4 Et si ecclesiasticæ vendantur personæ, possunt integra vendi; si autem vendantur aliis non ad usum Ecclesiæ, debent prius frangi oratione præmissa, ne sancta tracten-

De jure quoque sepulturæ sciendum, quod venditio sepulturæ intelligi potest dupliciter. Primo, quod vendatur terra consecrata in sepulturam. Et de hoc dicendum sicut de sacrorum venditione vasorum, quoniam cœmeterium potest vendi ratione terræ in necessitate Ecclesiæ, sicut calix ratione materiæ. Non autem vendi potest ratione consecrationis, ut scilicet aliquis pro pecunia ibi sepeliatur. Abraham demum non peccavit, duplicem emens speluncam, quia spelunca illa non fuit in sepulturam consecrata;56 vel si fuit consecrata, transivit possessio ejus in jurisdictionem cum universitate agri. Hemor vero reprehenditur, quia recessit a bona intentione quam habuit prius, volens eam gratis dare, quam paulo post carissime vendidit. Vel ut quidam dicunt, Abraham non peccavit redimens jus sepeliendi mortuum suum : quod quamvis Hemor non ei denegaret, tamen sciebat Abraham quod Hemor moleste acciperet, nisi pretium agri ei daretur. Primum tamen melius videtur. Secundo dicitur vendi sepultura, si pro officio quod a sacerdotibus in sepultura funeris exhibetur, aliquid exigatur : quod (ut patet ex dictis) non licet. Attamen si Cf. p. 47 A'. consuetudo sit quod aliquid detur, potest per superiorem correctio adhiberi in eos qui denegant dare quod consuetudo exposit. — At vero jus percipiendi decimas, consequitur spirituale officium, quia debentur ministris Ecclesiæ. Nec laici possunt habere hoc jus, quamvis aliquando ad tempus concessus fuerit laicis fructus illarum propter aliquam Ecclesiæ necessitatem; tuncque eo modo quo laicis dari potest, etiam ab eis redimi potest auctoritate episcopi. Una tamen Ecclesia non potest ab alia emere jus percipiendi decimas. — Nec etiam Jacob peccavit jus primogenituræ emens ab Esau, quoniam ex ordinatione divina sibi debebatur : hinc suam vexationem redemit hujusmodi emptione. Sed Esau peccavit vendendo.

Hoc quoque sciendum, quod simonia tribus modis committitur. Simonia namque consistit in emptione et venditione spiritualium, vel eorum quæ ipsis annexa sunt. Emptio autem atque venditio non solum consistunt in datione et acceptione pecuniæ, sed omnium quorum pretium potest numismate mensurari: in his quippe consistit liberalitas, secundum Philosophum. Constat enim quod in eisdem est liberalis datio, et venditio, quæ contraria exsistit. Omnis autem temporalis commodi pretium potest numismate mensurari. Quicumque ergo pro aliquo commodo temporali dat aliquid spirituale vel ei annexum, simoniam committit. Bonum vero temporale quod unus potest ab alio exspectare, vel est ex parte animæ, ut favor aut amicitia, et quoad hoc est munus a lingua; vel ex parte corporis, ut actus corporaliter exercitus, et quantum ad hoc est munus ab obsequio; vel est aliquid exteriorum bonorum, et sic est munus a manu. Quantum ad primum, committitur simonia per munus a lingua, quoniam lingua opinionem exprimit, gratiamque conceptam; quantum ad secundum, per munus ab obsequio; quantum ad tertium, per munus a manu.

Porro judicium Ecclesiæ est secundum exteriora. Quumque non sit probabile quod animus judicis flectatur pro munere parvo ad faciendum aliquid; ideo in parvis muneribus judici datis non judicat simoniam committi.7 Sed apud Deum, qui cor intuetur, simonia est in parvis et magnis muneribus, si animus judicis ex eis flectatur. — Denique opinio dicentium, Papam non posse committere simoniam, est falsa. Si enim Papa pro aliquo spirituali munus acciperet, simoniam committeret sicut alius homo. Et quamvis res Ecclesiæ sint aliquo modo ipsius Papæ, non tamen ut domini principalis. Nec dubium quin simoniam committeret, qui spirituale aliquid suo traderet debitori, ut quod suum est recuperaret: ita et Papa, si pro temporalibus res Ecclesiæ daret. — De obsequio etiam distinguendum: quia aut est honestum, aut inhonestum. Si honestum, potest ex eo quis fieri ecclesiastico beneficio dignus, sicut ex aliis bonis operibus: et tunc si non interveniat pactio, potest ei beneficium dari, ita ut non habeatur principaliter oculus ad obsequium, sed ad dignitatem personæ. Si autem sit inhonestum obsequium, simoniacum est. — Conformiter, munus a lingua est duplex: unum quod in actu linguæ consistit, ut laus; aliud quod ex lingua sumit initium, ut dum quis ex hoc quod precibus alicujus satisfacit, præstolatur favorem. Qui autem dat aliquid spirituale pro favore aut laude acquirenda, certum est quod simoniam committit. Quumque preces porriguntur pro indigno, satis apparet quod nil movet nisi favor, aut etiam periculum evitandum: quia et malo carere est quoddam bonum, ut quinto Ethicorum ait Philosophus. Ideo, quando preces funduntur pro indigno, vel ab aliquo potente qui periculum comminatur, quæ vocantur preces armatæ; manifeste simonia committitur, si propter hoc, ecclesiasticum beneficium deatur. Si autem pro digno fiant quantum ad judicium hominum, probabile est quod dans potius moveatur intuitu dignitatis personæ, quam precum favore: ideo non reputatur simonia. Si tamen principaliter moveatur favore precum aut timore rogantis, simoniacum est divino judicio, tam ex parte rogantis quam rogati, si hoc intendat, sive quis roget pro se, sive pro alio. Potest enim quis beneficium ecclesiasticum non habens curam animarum, si indiget, petere pro se; sed non si habeat curam animarum, quia præsumptuosum est. Non tamen est simonia, nisi pro tanto quod ex ipsa præsumptione indignus efficiatur: et tunc preces suæ hoc ipso quod rogat, fiunt pro indigno. — Si præterea quæras, an simoniacus sit qui principaliter consanguinitatis intuitu aut amore beneficium præstat; dicendum, quod talis aut intendit temporale bonum illius cui dat, non alterius, et sic peccat graviter; non tamen simoniam committit, quia non vendit, quum nihil accipiat. Aut intendit aliquod bonum in se ipsum redundans, ut per hoc magnificetur, et domus sua nobilitetur, et ita simoniam committit, quoniam sperat recipere aliquod temporale pro quo beneficium donat. — Denique in permutationibus beneficiorum et dignitatum committitur simonia, si pro terreno aliquo commodo unius aut amborum contingant; non autem si pro spirituali causa, ut quia in uno loco melius possit deservire: tuncque auctoritate diœcesani episcopi talis commutatio fieri valet. — Hæc Thomas in Scripto. Qui hæc eadem scribit in secunda secundæ.8

Consonat Petrus, et addit: Quædam sunt mala, quia prohibita in jure, ut vendere beneficia aliqua ecclesiastica, quæ tamen cadunt in personam laici; et in his sola voluntas non facit simoniacum. Quædam vero sunt prohibita quia simoniaca, ut vendere sacramenta Ecclesiæ; atque in his sola voluntas facit simoniacum. Quod intelligi potest quoad forum divinum, non quoad forum Ecclesiæ: unde hujusmodi simoniam sine officii resignatione per solam pœnitentiam puto posse purgari. — At vero pro religionis ingressu aliquid accipere, illicitum est. Sed si religio pauper est, pro sustentatione ingredientis accipere licitum est; aut etiam si dives sit, et ex devotione offeratur. — Porro scientia et docendi licentia non sunt spiritualia per relationem ad Spiritum gratiæ, sed ad spiritum humanum. Ideo talia vendere non est simoniacum, quamvis posset esse cupiditatis vitium. — Hæc Petrus, qui in hoc ultimo verbo videtur a responsione Thomæ discedere.

Richardus quoque circa hæc addit: Quædam sunt spiritualia per comparationem ad spiritum humanum, et hoc dupliciter. Primo, per causam, ut doctrina; secundo, per essentiam, ut scientiæ philosophicæ. Doctrina harum scientiarum potest vendi de facto et de jure, quum doctor non habet aliquod stipendium ab Ecclesia quo docere teneatur. Si autem habet salarium ab Ecclesia, incurrit vitium simoniæ, vel quasi simoniam, si pro doctrina sua pretium exigat a clericis ejusdem Ecclesiæ, et a pauperibus undecumque sint: extra de Magistris, et ne aliquid exigatur, capitulo Quia nonnullis. Dicunt tamen aliqui, quod non prohibetur exigere a divitibus: quod credo intelligendum non de divitibus ejusdem Ecclesiæ, sed alterius. Nec etiam ab illis deberet exigere, nisi ex licita causa factus esset pauper aut debitis obligatus. Prædictæ autem scientiæ nec de jure neque de facto vendi possunt, juxta illud Proverbiorum: Quid prodest stulto habere divitias, quum sapientiam emere non possit?9 — Porro, dum possessiones alicujus loci religiosi non sufficiunt ad sustentandum plures quam qui ibi sunt, volenti Deo ibi servire licitum est intimare sine pacto, quod nisi afferret unde viveret, ipse et alii penuriam paterentur, per quam possent impediri a divino officio. Si autem monasterium abundat, non licet sic loqui. — Ad majorem vero horum explanationem notandum, quod non tantum committitur simonia dum pro spiritualibus aut pro annexis eisdem datur ex pacto pecunia, sed etiam quum ex pacto datur munus quodcumque, sive a lingua, sive a manu, etc.: causa 1, quæstione 1, capitulo Ordinationes, et expressius capitulo sequenti.10 Si autem sine pacto ex liberalitate offertur, recipi potest. Hæc Richardus.

Scotus etiam scribit hic: Canonica pœna, ut sumitur modo, est pœna inficta per canones, arcens prohibensve punitum ab aliquo actu ecclesiastico qui alias ei liceret. Dixi autem, Secundum canones, quia ad hoc quod sit justa, debet secundum canones infligi. Hujusmodi vero pœnæ in speciali sunt septem, scilicet: depositio, degradatio, infamia, irregularitas, excommunicatio, interdictum et suspensio. Inter quas maxima est depositio, quum sit totalis a statu clericali amotio. Et si degradatio sit amotio ab omni gradu clericali, tunc idem sunt depositio et degradatio; si vero degradatio sit depositio tantum a determinato gradu, alio gradu reservato, sic degradatio est quædam particularis men quædam insensatæ adhuc facere aupœna respectu depositionis. Deponitur autem, non quod deleatur character, etc., sicut præhabitum est. Hæc Scotus.

Præinductis etiam consonant scripta Antisiodorensis in Summa, tertio libro, dicentis :11 Non est licitum dare temporalia pro Missis tricenarii. Unde prohibetur in synodo, ne presbyteri aliquid accipiant antequam Missas compleverint, ad vitandum speciem mali, et ut scandalum evitetur, ne scilicet videantur spiritualia vendere, et ne detur sacerdotibus occasio simoniæ. Tamen si sacerdos non haberet sustentaculum vitæ, posset ante accipere. Dicimus quoque, quod emere et vendere quamcumque scientiam, simoniacum est, et secundum diversos gradus nobilitatis scientiarum, dicitur simonia in talibus major et minor. Hinc advocato non licet vendere scientiam suam nec suum consilium, etc., ut supra.12

Postremo in hac quæstione specialem diligentiam adhibui ad declarandum quod doctores senserunt de practica ista quarumdam religiosarum personarum, præsertim monialium, quæ vix aliquam personam recipiunt sine pactione, conventione aut conditione temporalium præstandorum. Et videntur quædam responsa Thomæ atque aliorum quorumdam ad hoc sonare et concordare. Sed et quidam doctor quoddam edidit scriptum, in quo asserit ac tuetur, atque pro viribus probat hoc licite fieri posse, et pacisci quod talis seu tanta pecuniæ summa detur.13 Contra quod duo collegi opuscula, quorum ultimum missum est almæ Universitati Parisiensi, in qua quadraginta duo doctores theologicæ Facultatis scriptum illud diligenter examinaverunt et approbaverunt, potissime quantum ad principalem conclusionem, quod scilicet non liceat facere pactum de temporalibus dandis, nec exigere aliquid per modum coactionis, ita quod nisi illud detur, persona non recipiatur, aut etiam jam recepta ejiciatur : quod tadent. Et quamvis Thomas in Scripto et in secunda secundæ responderit sicut jam patuit;14 nihilo minus in Quodlibetis suis testatus est, non licere exigere temporale ante receptionem personæ, quoniam hoc speciem habet mali.

Denique, sicut in opusculis illis asserui, Thomas, Raimundus, Udalricus, et alii quidam præfati ita scripserunt multis annis ante Urbanum V, Bonifaciumque VIII, qui summi Pontifices hujusmodi pactionem et conventionem prorsus prohibuerunt. Et ne tale quid fieret, unus eorum, Bonifacius Papa vetuit recipi ultra numerum personarum quæ de bonis monasterii congruenter valeant sustentari. Itaque Urbanus ille in quadam Extravaganti disseruit :15 Urbanus episcopus, servus servorum Dei. Ne in vinea Domini, etc. Præsentium tenore apostolica auctoritate inhibemus, ne a personis volentibus ingredi religionem, in earum receptione vel ante vel postea, pecuniam aut aliud quidquam, directe aut indirecte, per se aut per alios, petere aut exigere quoquomodo præsumant, sed eas cum omnimoda puritate recipiant, illa dumtaxat recepturi quæ personæ ingredientes pure ac sponte et plena liberalitate, omni pactione cessante, dare voluerint, etc. Istud sub terribilibus comminationibus ibi præcipitur, multo diffusius repetitisque vicibus quam hic tango. Unde non dubito quod si ista Decretalis ante S. Thomam facta fuisset, et sibi innotuisset, nequaquam ita ut tactum est conscripsisset, præsertim quum ipsemet in secunda secundæ fateatur, quod contra summi determinationem Pontificis nullus doctorum quantumlibet magnæ sanctitatis vel auctoritatis, suam præsumat positionem defendere. Nec admirari sufficio, quomodo aliquis potest sic excæcari, ut audeat dicere quod intentio Urbani in tota hac Decretali non fuit nisi prohibere ut nihil per modum pretii exigatur, quum nemo ignoret id esse illicitum. Sed istud in secundo opusculo contra simoniacam pravitatem et contra scriptum illius plenius demonstravi.

Insuper, in scriptis quorumdam super hanc quarti distinctionem, qui post Urbanum Bonifaciumque fuerunt, inveni circa solutionem Thomæ, ad argumentum de exactione pecuniæ ab ingredientibus religionem, sic additum: Circa istud provisum est a Bonifacio VIII, Decretalium sexto, et ab Urbano V in Extravagante, quorum primus prohibuit, ultra numerum qui de bonis monasterii sustentari valeat, recipi; secundus districtissime prohibuit omnem exactionem, conventionem pactionemque fieri. Nec ex his arctatur via salutis, nec quisquam a religionis introitu impeditur, sicut per illas exactiones. Quod enim quis dat per exactiones et pactiones nefarias, dare potest et debet devota, liberali, caritativa, liberrima voluntate, et de hoc poterit congrue informari.

Denique principalis conclusio doctorum theologorum Universitatis Parisiensis, ac decretum est istud.

Decretum Facultatis theologicæ, celeberrimæ Universitatis studii Parisiensis, contra simoniacos religiosos.

Quia nuper mota est controversia inter aliquos doctores super decisione hujus quæstionis, Utrum in aliquo monasterio feminarum liceat recipere aliquam feminam ultra numerum personarum quæ de bonis monasterii commode sine penuria possunt sustentari, et de persona recipienda, oblatis gratis spiritualibus, exigere temporalia; instantiusque a nobis magistris in Facultate theologiæ Parisiis congregatis quæsitum est, ut in ea re consilium dare et super ejusdem quæstionis determinione quid sentimus dicere vellemus. Nos autem ad pacem conscientiarum et ædificationem animarum pro viribus laborare cupientes, ea quæ nobis super his videntur, in modum sequentem exponere duximus. In primis dicimus, quod attento tenore Constitutionis apostolicæ felicis recordationis Papæ Bonifacii VIII, incipientis, Periculoso (de Statu regularium, libro sexto), non licet recipere aliquam feminam in aliquo monasterio non mendicantium, ultra numerum personarum quæ de bonis monasterii sine penuria sustentari possunt.16 Nec in hoc oportet apponere illum terminum, Commode, quum in textu ipsius Constitutionis non ponatur. Et illud dicimus non licere, ubi non habetur de hoc consuetudo communis et diuturna, quam Papa scire et tolerare verisimiliter creditur, et per quam posset præfatæ Constitutioni esse derogatum. Idem dicimus, quod a femina recipienda in monasterio, oblatis gratis spiritualibus, non licet exigere temporalia pro ipsis spiritualibus, tanquam pretium spiritualium vel annexorum spiritualibus, faciendo commutationem unius pro altero. Dicimus ulterius, quod ubi monasterium est ita tenue, quod femina quæ recipi petit, non posset de bonis ipsius monasterii sustentari sine penuria, oblatis gratis spiritualibus, et receptione personæ libere facta ad spiritualia, si persona illa sic recepta habeat bona temporalia de quibus juxta consuetudinem regionis potest disponere, et ea monasterio conferre; tunc potest ab ea aliquid peti solum pro necessitate sui victus, sine fraude, ut habeat monasterium unde sibi providere possit. Et hoc non intelligendo de exactione coactoria, ita quod ejiciatur si non dederit; sed quod in omnibus servetur debitus modus et recta intentio, et quod hoc habeat locum ubi est consuetudo communis et diuturna, sicut supra tactum est, per quam et antedictæ Constitutioni Bonifacii, et alteri Constitutioni Urbani V, incipienti, Ne in vinea Domini, prohibenti hujusmodi temporalia ab ingredientibus monasteria quovis modo peti vel exigi, derogatum exsistit. Tutius tamen est, quod nihil petatur vel exigatur; nec in hujusmodi monasteriis, ultra numerum earum quæ sine penuria sustentari possunt, aliqua femina recipiatur; et si aliqua petit recipi, dicatur ei quod monasterium non potest eam recipere, quia non habet unde ipsam valeat sustentare.

Footnotes

  1. Apoc. III, 18. ↩

  2. 1 Cor. IX, 11. ↩

  3. Prov. xxiii, 23. ↩

  4. Prov. xxv, 33. ↩

  5. Gen. xxiii, 3 et seq.; ↩

  6. Act. vii, 16. ↩

  7. I Reg. XVI, 7. ↩

  8. quæst. c. ↩

  9. Prov. xvii, 16. ↩

  10. Decret. p. II. ↩

  11. Cf. p. 42 B', et t. XXIV, p. 525 B. ↩

  12. Cf. p. 47 D' et s. ↩

  13. Bernardus de Reyda. ↩

  14. p. 47 A. ↩

  15. Extrav. lib. v, tit. 1, c. 1. ↩

  16. Sext. lib. III, tit. 16, c. 1. ↩

Chapter 187 of 283