Skip to the text

Quæstio 3

C Irca præinducta quæritur, Utrum sacerdos habens competens beneficium, possit licite alteri deservire.

Videtur quod non, quia hoc esset cupiditatis. — In contrarium est consuetudo sacerdotum.

Ad hoc respondet Henricus, Quodlibeto nono : Talis sacerdos, aut vocatur a suo prælato ad deserviendum beneficio tempore quo illud caret proprio deservitore, et hoc propter ipsius beneficii necessitatem; aut ingerit se propter quæstus commoditatem. Primo modo potest id licite ac meritorie facere, et pro labore emolumentum percipere, atque in pios convertere usus. Si secundo modo, aut appetit quæstus ut lautius vivat, aut ut pauperes pascat. Primum non licet, imo de proprio beneficio non licet ei nec alteri plus accipere quam necessaria quoad statum suæ personæ. Nam quoad alia, dispensatio ei credita est, et dispensator est pauperum. Et quidquid immoderate consumit delicate vivendo, in hoc pauperes spoliat et defraudat, sicut ait S. Bernardus ad Henricum Senonensem archiepiscopum : Clamant nudi, clamant famelici, conqueruntur et dicunt : Nostrum est quod effunditis, crudeliter nobis subtrahitis quod carnaliter inaniterque expenditis, nostris necessitibus detrahitur quod vestris vanitatibus ac superfluitatibus impertitur. Porro si appetit pro lucro temporali in beneficio alieno servire, ut pauperes pascat : aut ergo magna necessitate urgentur pauperes, nec inveniunt subsidium; aut non. Si primo modo, optime agit, quum in tali necessitate licet vendere vasa ecclesiæ, etc. Si secundo modo, tunc dico, quod quamvis liceat facere, melius tamen esset quod in proprio beneficio orationi, contemplationi et actibus officii sui vacaret : quoniam talis actio non debet esse in desiderio voluntatis, sed solum in ministerio necessitatis. Hæc Henricus.

Qui de hac materia adhuc movet tres quæstiones, Quodlibeto secundo.1 Prima, utrum illicitum sit plura ecclesiastica beneficia simul habere, ita quod hoc sit malum secundum se. Secunda, an liceat aliqui petere licentiam seu dispensationem pro se ad tenendum simul beneficia plura. Tertia, utrum liceat viris ecclesiasticis vitam ducere delicatam, et pretiosis vestibus uti ac equitaturis. — Ad quas satis prolixe ac devote respondet, quod nimis longum esset hic recitare. Tamen ex verbis ejus nunc introductis elicitur quid ad ista respondeat. Etenim si (ut asserit) non licet beneficiato, de unico suo beneficio plus quam necessaria sumere, hoc est, simplicem victum, vestitum domiciliumque accipere, et quidquid superest in pios usus convertere obligatur, imo potissime pauperibus erogare : quomodo licebit ei plura beneficia occupare, quorum unum pro competentia sit sufficiens? Nisi forsan in casibus qui excipi et exprimi solent, qui rarissime habent locum, quos et in opusculo Contra pluralitatem beneficiorum expressi. Simplici quoque victui et vestitui contrariantur vita delicata ac vestitus superfluus, curiosus, pomposus ac pretiosus. De his in prætacto tractatulo aliisque libellis copiose scripsi.

Footnotes

  1. q. 17-19. ↩

Chapter 188 of 283