Skip to the text

Distinctio 25

A. De ordinatis ab hæreticis.

SOLET etiam quæri, si hæretici ab Ecclesia præcisi et damnati possint tradere sacros ordines, et si ab eis ordinati, redeuntes ad Ecclesiæ unitatem, debeant reordinari. Hanc quæstionem perplexam ac pene insolubilem faciunt doctorum verba, qui plurimum dissentire videntur. Videntur enim quidam tradere, hæreticos sacros ordines dare non posse, nec illos qui ab eis ordinari videntur, gratiam recipere. Dicit enim Innocentius: Arianorum clericos non videri suscipiendos cum sacerdotii vel ministerii alicujus dignitate, quibus solum Baptisma ratum esse permittit, quod in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti percipitur. Dicit etiam, eos non posse dare Spiritum Sanctum, quem amiserunt; et ordinatos ab hæreticis caput habere vulneratum; et eum qui honorem amisit, honorem dare non posse; nec illum aliquid accepisse, quoniam in dante nihil erat quod ille posset accipere. Tra-

Decret. p. II, caus. I, q. 1, c. 73.

Ibid. c. 17.

Ibid. c. 18.

Decret. p. II, caus. I, q. 1, c. 18. dit etiam, venientibus ab hæreticis per manus impositionem, laicam tantum tribuens dam communionem, nec ex his aliquem in clericatus honorem, vel exiguum, sub-

Ibid. c. 72. rogare. Gregorius etiam dicit, sacrilegam esse Arianorum consecrationem, quum ex

Ibid. c. 74. eorum manu communio percipitur. Cyprianus etiam dicit, omnia quæcumque fa-

Ibid. c. 70. ciunt hæretici, carnalia et inania et sacrilega esse, et eorum altaria falsa, et illicita sacerdotia, et sacrificia sacrilega : qui more simiarum, quæ quum homines non sint, formam imitantur humanam, vultum Ecclesiæ catholicæ et auctoritatem sibi vindicant, quum ipsi in Ecclesia non sint; et quum sint sacrilegi, sacerdotium administrant et altare ponunt, quum nec sacrificari oblatio illic possit ubi Spiritus Sanctus non sit, nec cuiquam Dominus per ejus preces et orationes prosit qui

Ibid. c. 61. Dominum ipsum violavit. Hieronymus quoque asserit, omnia quæ offeruntur ab hæreticis, contaminata esse in conspectu Domini : quia licet sancta videantur specie

Ibid. c. 62. sui, tamen quia contacta sunt ab illo qui pollutus est, polluuntur omnia. Idem : Odit Deus sacrificia hæreticorum, et a se projicit; et quoties in nomine ejus congregati

Ibid. c. 63. fuerint, detestatur fœtorem eorum, et claudit nares suas. Idem : Illi offerunt panem

Ibid. c. 68. sacrilegum, etc. Leo etiam testatur, extra Ecclesiam nec rata esse sacerdotia, nec

Ibid. c. 69. vera esse sacrificia. Idem etiam dicit, per crudelissimam vesaniam in Alexandrina sede omnium sacramentorum lumen exstinctum : intercepta est sacrificiorum oblatio, defecit chrismatis sanctificatio, et parricidalibus manibus impiorum omnia se subtraxere mysteria. — His aliisque testimoniis adstrui videtur, sacramenta ecclesiastica, præcipue corporis et sanguinis, Ordinationis et Confirmationis, per hæreticos non posse ministrari.

B. Auctoritates ponit quæ videntur præmissis obviare.

Econtra autem alii sentire videntur, quod ab hæreticis etiam præcisis sacri ordines, sicut et Baptismus, tradi valeant; nec ab hæreticis redeuntes, qui illic ordinati sunt et baptizati, iterum ordinandi sunt, sicut nec baptizandi. Unde Augustinus de hæreticis etiam damnatis : Quod quidam dicunt, Baptisma quod accepit, non amittit qui recedit ab Ecclesia, jus vero dandi quod accepit, amittit;1 multis modis apparet inaniter dici. Primo, quia nulla ostenditur causa, cur ille qui illud Baptisma amittere non potest, jus dandi possit amittere. Utrumque enim sacramentum est, et quadam consecratione utrumque homini datur : illud quum baptizatur, et illud quum ordinatur. Ideo non licet in catholica Ecclesia utrumque iterari. Nam si quando ex ipsa parte venientes, etiam præpositi, pro bono pacis, correcto schismatis errore, suscepti sunt; et si visum est opus esse ut eadem officia gererent quæ agebant, non sunt rursus ordinandi. Sed sicut Baptismus in eis, ita in eis mansit ordinatio integra : quia in præcisione fuerat vitium, quod in unitate pacis est correctum, non in sacramentis quæ ubicumque sunt, ipsa vera sunt. Et quum ipsi expedire videtur Ecclesiæ, ut præpositi eorum venientes ad catholicam societatem, honores suos ibi non administrent; non eis tamen ipsa ordinationis sacramenta detrahuntur, sed super eos manent. Ideoque non eis manus imponitur, ne non homini, sed ipsi sacramento fiat injuria. Sicut autem in Baptismo est jus, quod per eos dari possit; sic in ordinatione jus dandi est: utrumque quidem ad perniciem suam. Sed aliud est non habere, aliud perniciose habere, aliud salubriter habere. Idem: De his vero qui ab Ecclesiæ unitate separati sunt, nulla jam quæstio est quin et habeant et dare possint; sed perniciose habent, pernicioseque tradunt, quia extra vinculum pacis sunt. Et neutri sacramento facienda est injuria. Sicut enim non recte habet qui ab unitate recedit, sed tamen habet; et ideo redeunti non redditur: sic etiam non recte dat qui ab unitate recedit, et tamen dat; et ideo qui ab eo accipit, venienti ad unitatem non iteratur. Idem: Aliud est non habere aliquid, aliud est non jure habere vel illicite usurpare. Non ergo ideo non sunt sacramenta Christi et Ecclesiæ, quia eis illicite utantur non modo hæretici, sed etiam omnes impii; sed illi corrigendi sunt et puniendi, illa autem sunt agnoscenda et veneranda. Item Gregorius: Quod dicitis, ut qui ordinatus est iterum ordinetur, valde ridiculosum est. Ut enim baptizatus semel, iterum baptizari non debet, ita qui consecratus est semel, in eodem ordine non valet iterum consecrari. — His aliisque auctoritatibus videtur asseri, in omnibus impiis, etiam in hæreticis præcisis et damnatis, Christi sacramenta permanere cum jure dandi. Possunt enim dare, sed perniciose; et quibus dederint, non sunt iterum ordinandi. Quæ præmissis ex opposito obviare videntur.

Aug. Contra Parmenian. lib. II, n. 30.

Id. de Bapt. contra Donat. lib. III, n. 13.

Decret. p. 1, dist. 68, c. 1.

C. Determinatio præmissæ contradictionis auctoritatum.

Hæc autem quidam ita determinant. Dicunt enim, hæreticos, accepta sacerdotali vel episcopali unctione, ab Ecclesia recedentes, Baptismi quidem dandi jus retinere, sed non habere facultatem tribuendi sacros ordines, vel consecrandi dominicum corpus, postquam præcisi et damnati sunt ab Ecclesia: sicut degradatus episcopus non habet potestatem largiendi sacros ordines, facultatem tamen baptizandi non amisit. Quod vero Augustinus ait, intelligunt dictum de hæreticis qui non sententia Ecclesiæ, sed pravitate sensus sui a fidei veritate ac doctrinæ unitate divisi sunt: qui licet tales sint, jus tamen ordinandi et consecrandi habent; et qui ab eis ordinantur ante manifestam præcisionem, etiam si cum eis aperte exierint et sententia Ecclesiæ damnati fuerint, si tamen redierint, iterum ordinandi non sunt. Et ubi cumque legitur de ordinatis ab hæreticis, quod servatis eis ordinibus ministrare valeant, vel iterum ordinandi non sint; de hujusmodi accipiendum dicunt. Nam postquam præcisi fuerint et damnati judicio Ecclesiæ, jus ordinandi et consecrandi eis detractum asserunt, ut degradatis vel excommunicatis. — Alii vero dicunt, sacramenta ab hæreticis et præcisis secundum formam Ecclesiæ celebrata, vera esse et rata, quia recedentes ab Ecclesia, jus dandi et consecrandi non perdiderunt; et qui sic ab hæreticis ordinantur, quum redeunt, iterum ordinandi non sunt. Quæ vero ab hæreticis aliter quam in Ecclesia fiunt, falsa sunt et inania; et qui a talibus ordinari videntur, non munus sed vulnus accipiunt. Et secundum hanc differentiam varie de his loquuntur doctores. — Quidam vero dicunt, eadem sacramenta ab hæreticis præcisis posse celebrari, quæ a catholicis, si ab illis forma Ecclesiæ servetur; et ab eis celebrata, vera esse et rata quantum ad se, quantum vero ad effectum falsa esse et inania, et in his qui male tractant, et in his qui male suscipiunt: ideo irrita et falsa, quia quod promittunt et conferre creduntur, non tribuunt. Damnanda etiam dicuntur, quia illicite dantibus vel accipientibus sunt in judicium. Polluta etiam dicuntur, non quantum ad se, sed propter indignam hæreticorum tractationem. Ideo Gregorius communionem Arii vocat exsecrationem; et Innocentius Bonosii ordinationem, damnationem: non quod ita in se sint, sed quia male dantes vel accipientes tales facit. Sicut etiam Hieronymus sacrificia eorum panem luctus vocat, non quantum ad se, sed quantum ad effectum. — Nonnulli vero tradunt, illos hæreticos qui in Ecclesia ordinati sunt, jus ordinandi et consecrandi, etiam quum separati fuerint, habere. Qui vero in schismate vel hæresi positi, ab eis ordinati et inuncti fuerint, illo jure carent: ideoque quum ordinare volunt, vulnus potius infligunt, quam gratiam conferant.

Gratian. in Decret. p. II, caus. 1, q. 1, c. 97, a. 7.

D. De simonia, unde dicitur, et quid sit.

De simoniacis vero non est ambigendum quin sint hæretici: qui tamen ante sententiam degradationis et ordinant et consecrant. Et licet simoniaci proprie dicantur qui instar Simonis magi, impretiabilem gratiam pretio conducere volunt; et qui pro ministerio sacro pretium recipiunt in modum Giezi, Giezitæ vocandi sint: omnes tamen, et dantes et accipientes, simoniaci dicuntur, et utrique eadem sententia percelluntur.

Hugo, de Sacram. lib. II, p. x, c. 2.

Act. VIII, 18 et seq.

IV Reg. v, 20 et seq.

E. De his qui scienter a simoniacis ordinantur.

Differt tamen inter eos qui ordinantur a simoniacis scienter, et eos qui ignoranter. Qui enim scienter a simoniacis se permiserint consecrari, imo exsecrari, eorum consecratio omnino irrita est. Qui vero ordinantur a simoniacis, quos quum ordinantur, nesciunt esse simoniacos, qui et tunc pro catholicis habentur; eorum ordinatio misericorditer sustinetur.

Decret. p. II, caus. 1, q. 1, c. 108.

F. De his qui dicunt se emere corporalia et non spiritualia.

Si vero aliqui objecerint, se non consecrationes emere, sed res ipsas quæ ex consecratione proveniunt, penitus desipere probantur. Nam quisquis horum alterum vendit, sine quo alterum non habetur, neutrum invenditum derelinquit.

Ibid. q. 3, c. 7.

G. Distinctio simoniacorum.

Simoniacæ autem hæresis tripartita est distinctio. Alii enim simoniace a simoniacis ordinantur; alii simoniace a non simoniacis; alii non simoniace a simoniacis. Unde Nicolaus Papa : Statuimus decretum de simoniaca tripartita hæresi, id est, de simoniacis simoniace ordinantibus vel ordinatis, et de simoniacis simoniace a non simoniacis, et de simoniacis non simoniace a simoniacis. Simoniaci simoniace ordinati vel ordinatores, secundum canones, a proprio gradu decidant; simoniaci etiam simoniace a non simoniacis ordinati, similiter ab officio removeantur; simoniacos vero non simoniace a simoniacis ordinatos, misericorditer per manus impositionem pro temporis necessitate in officio permittimus permanere. Quod intelligendum est de his qui ordinantur a simoniacis, ignorantes eos esse simoniacos : hos facit simoniacos non reatus criminis, sed ordinatio simoniaci.

Decret. p. II, caus. 1, q. 1, c. 107.

H. Alexander Papa de his qui violenter a simoniacis vel ab hæreticis ordinantur.

Similiter, quum decrevit Alexander Papa simoniacos omnino damnandos ac deponendos, subintelligendum est : nisi violenter quis attractus fuerit. De his enim et a quibuslibet hæreticis violenter ordinatis dicit Innocentius, quod possunt habere aliquem colorem excusationis, si statim discedunt ab eis et pessimo eorum conciliabulo renuntiant.

Ibid. c. 110.

Ibid. c. 111.

I. De ætate ordinandorum ita decrevit Nicolaus Papa.

Sacri (inquit) canones sanxerunt, ut subdiaconus non ordinetur ante quatuordecim annos, nec diaconus ante viginti quinque, nec presbyter ante triginta. Deinde si dignus fuerit, ad episcopatum eligi potest : quod nos etiam pari modo servare jubemus. Item Fabianus : Si quis triginta ætatis non impleverit annos, nullo modo presbyter ordinetur, etsi valde sit dignus scientia et doctrina, quia et ipse Dominus tricesimo anno baptizatus est, et sic cœpit docere.

Hugo, de Sacram. lib. II, p. III, c. 21.

Decret. p. 1, dist. 77, c. 2.

Ibid. dist. 78, c. 1 et 4.

SUMMA

DISTINCTIONIS VICESIMÆ QUINTÆ

HIC circa præhabita movet Magister dubia aliqua. Primum est, utrum episcopi ab Ecclesia præcisi atque damnati possint conferre ordines sacros; et utrum ordinati ab eis, ad Ecclesiam redeuntes, sint reordinandi. Et circa hæc ponit quatuor opiniones. Inducit quoque varias auctoritates Sanctorum, ac tandem respondet; et quæ videntur discordare concordat, sic tamen, quod falsa reprobat et excludit. Secundo, movet dubium de simoniacis, an vere ordinent, et qualiter sentiendum sit ac agendum cum ordinatis ab ipsis. Tractat item de triplici gradu seu specie simoniæ, atque de temporibus ad ordinum susceptionem præfixis.

Footnotes

  1. Aug. Contra Parmenian. lib. II, n. 28. ↩

Chapter 185 of 283