Quæstio 1
Hic quæritur, Quid sit matrimonium, et utrum consensus per determinata verba expressus, sit causa ipsius.
Videtur quod inepte definiatur, quum dicitur esse conjunctio aut vinculum, quia hoc nequit intelligi nisi de vinculo spirituali; sacramentum autem, juxta præhabita, est materiale elementum. — Secundo, matrimonium inter cetera sacramenta videtur grossius esse; conjunctio autem quum sit quædam relatio, est minimæ entitatis. — Tertio, consensus non est nisi ipsa interior unio animorum, et ita est ipsa conjunctio quæ matrimonium appellatur; et constat quod idem non sit causa sui ipsius.
Circa hæc scribit Albertus : Diversæ sunt matrimonii descriptiones. Una Magistri in littera : Matrimonium est viri et mulieris conjunctio maritalis inter legitimas personas, individuam vitæ consuetudinem retinens. Secunda juristarum, dicentium : Matrimonium est consortium vitæ communis, et conjunctio divini ac humani juris. Tertia Hugonis, qui ait : Matrimonium est duarum idonearum personarum legitimus de conjunctione consensus. Et quælibet harum conveniens est. Prima namque ponit matrimonii genus, et materiam ejus remotam atque propinquam, et actum. Nec obest quod aliquando fuit inter unum virum et plures uxores, quia (ut asserit Hugo) secundum naturam optime institutam, solum debet esse unus unius : quod in verbis Adæ insinuatur, quum dicitur, Hoc nunc os ex ossibus meis;1 et erunt duo in carne una. Dicitur quoque maritalis, non uxoralis conjunctio, quia a principaliori denominatio est sumenda : maritus autem in matrimonio principalis censetur, quamvis æquales dicantur quantum ad debiti petitionem et solutionem. Legitimæ vero dicuntur personæ dupliciter : primo, simpliciter, quibus non obest aliquid impedimentorum eorum quæ personas reddunt illegitimas; secundo, secundum quid, quibus obviat aliquid. Unde non sequitur, Hæc mulier est legitima huic : ergo est legitima simpliciter. Insuper, quod matrimonium nominatur consortium vitæ communis, intelligitur de consortio sola morte dissolubili. Et quod vocatur conjunctio divini atque humani juris, accipitur de conjunctione animorum et corporum, nisi pari consensu abstineatur; et hoc ex jure divino et humano firmatur. Verumtamen decretistæ de pertinentibus ad subtilem intellectum parum solent curare. At vero ipsemet Hugo suam definitionem satis exponit et glossat, tangens se loqui de matrimonio ut est sacramentum evangelicæ legis. Attamen dici posset, quod nomine unius possunt designari et plures; et rursus, quod matrimonium per se est unius ad unam, per accidens vero ad plures ex dispensatione divina, quando sunt pauci Deum colentes. Attamen descriptio illa Hugonis datur per causam, nec est ibi prædicatio essentialis, sed magis causalis : veluti si dicatur, Dies est illuminatio solis. — Matrimonium etiam potius accipit nomen a matre quam a patre, quoniam vinculum matrimonii magis onerat matrem, quæ parit cum dolore, et nutrit, portat, ministrat, custodit cum labore. Eadem item res nuncupatur matrimonium et nuptiæ. Etenim nuptiæ dicuntur a matrimonii actu; matrimonium vero, a bonis : nam mulier juncta viro, munia habet matris in effusione prolis, ac aliorum in quibus communicat viro.
Insuper consensus omnino latens nequit matrimonium facere, sed oportet ut sit expressus per verba. Et quamvis locutio interdum sit nuntius fallax, tamen quia Ecclesia nequaquam ad impossibilia nititur, et impossibile est homini cognoscere cor alterius, nisi in quantum manifestatur ad extra; idcirco oportet consensum exprimi per verba de præsenti, et matrimonium sic contractum cogit manere. Imo dato quod contrahendo cum prima, non habeat vir intentionem contrahendi cum illa, sed cum alia, Ecclesia tamen judicat eum manere cum prima; ipse tamen potius debet excommunicationem sustinere, quam cum ea manere: ideo vadat cum secunda ad regiones extremas, et commaneat ibi redendo illi debita; quod si non potest, sustineat excommunicationem cum dolore cordis, et moriatur cum ipsa. In hoc item contractu, per verba intelliguntur quæcumque signa consensum de præsenti exprimentia. — Hæc Albertus.
At vero Thomas circa hæc multa interrogans, primo ostendit quod matrimonium sit in genere conjunctionis: Conjunctio, inquiens, adunationem quamdam importat. Unde ubicumque est adunatio aliquorum, ibi est conjunctio aliqua. Ea autem quæ ordinantur ad aliquid unum, dicuntur in ordine ad illud adunari: sicut multi homines adunantur ad unam militiam vel negotiationem exsequendam, ex qua dicuntur commilitones ad invicem, vel socii negotiationis. Quumque per matrimonium ordinentur aliqui ad unam generationem educationemque prolis, ad unam quoque vitam domesticam, constat quod in matrimonio sit quædam conjunctio; et vocatur matrimonium, in quantum ordinatur ad tale unum: ad quod consequitur conjunctio corporum. Et quamvis relatio non sit sensibile accidens, tamen causæ ejus possunt esse sensibiles; nec in sacramento requiritur ut sensibile sit id quod est res et sacramentum (ut est prædicta conjunctio), sed verba exprimentia consensum, quæ sunt sacramentum tantum. Dicitur autem matrimonium unum, quoniam ad eamdem generationem ordinatur; non quia sit unum numero conjunctio in utroque extremo, sicut nec unum numero similitudo in duobus similibus, ut asserit Avicenna.
Si autem quæratur, cur ita nominetur; dicendum, quod in matrimonio tria considerantur. Primum est ejus essentia, puta conjunctio: et ita vocatur conjugium. Secundum est causa ejus, puta desponsatio: sicque vocantur nuptiæ a nubo, quia in ipsa solennitate desponsationis capita velantur nubentium. Tertium est effectus, videlicet proles: et sic matrimonium appellatur, quoniam mulier non debet ad aliud nubere nisi ut sit mater. Vel dicitur matrimonium quasi matris munium, id est officium, quia matri officium incumbit præsertim circa prolem. — Denique, juxta hæc tria quæ in matrimonio attenduntur, tres de ipso descriptiones traduntur: quo niam definitio Hugonis tangit matrimonii causam, id est consensum. Definitio Magistri tangit essentiam ejus, quum ait, Conjunctio; et determinatam ejus materiam, addens, Inter legitimas, etc.; differentiam quoque contrahentem, ibi, Maritalis, indissolubilis. Tertia ponit ejus effectum, qui est communicatio in rebus domesticis.
Consensus autem est matrimonii causa. In omnibus quippe sacramentis est aliqua spiritualis operatio, mediante materiali operatione quæ illam designat: quemadmodum in Baptismo corporalis ablutio interiorem designat et efficit. Quumque in matrimonio sit quædam spiritualis conjunctio in quantum est sacramentum, et quædam corporalis, in quantum est naturæ officium ac vitæ civilis; oportet quod mediante materiali conjunctione fiat spiritualis, divina virtute. Quumque conjunctiones materialium contractuum per mutuum fiant consensum, oportet et matrimonialem conjunctionem seu contractum fieri per consensum hujusmodi. Hinc matrimonium non est ipse consensus, sed unio conjugatorum ad aliquod unum. Et sicut matrimonium est aliquo modo unum, et quodam modo plura, ut tactum est, ita consensus. — Oportet quoque consensum exprimi per verba, ut mutuo innotescat, sicut expositum est, quatenus verborum expressio habeat se ad matrimonium sicut exterior ablutio ad Baptismum.2 Et quoniam causæ sacramentales significando efficiunt hoc quod designant, ideo oportet ad causandum matrimonium concurrere significationem verborum de præsenti : quia est ei ut non credat, quia nec tenetur credere ei : extra de Probationibus, Per tuas. Si autem credat illum dicere verum, tenetur ab ejus copula abstinere, stante tali credulitate. Hæc Richardus. dum aliquis exprimit suum consensum per verba de futuro, non significat se facere matrimonium, sed promittit facturum. Nec homo transfert dominium rei suæ in alium nisi per verba de præsenti. Non enim qui ait, Dabo tibi equum meum, transfert dominium equi sui in alium; sed qui ait, Do tibi, etc. In contractu autem conjugii transfertur dominium corporum contrahentium in alterutrum.
Quæritur quoque, utrum per verba de præsenti matrimonium contrahatur, si interior desit intentio contrahendi. Dicendum, quod sicut se habet exterior ablutio ad Baptismum, ita se habet exterior verborum expressio ad hoc sacramentum. Ideo, sicut accipiens exteriorem ablutionem, non intendens accipere sacramentum, sed jocum et dolum facere, baptizatus non esset; ita exterior verborum expressio sine mentis consensu, matrimonium non facit. Porro in eo qui proferendo verba de præsenti, non intendit contrahere, duo sunt, puta : defectus consensus, qui defectus sufficit sibi in foro conscientiæ, ut non adstringatur vinculo matrimonii, quamvis non in foro Ecclesiæ, in quo judicatur secundum allegata; secundum est dolus verborum, qui ei non suffragatur, nec in foro pœnitentiæ, nec in foro Ecclesiæ, imo in utroque pro ipso dolo punitur. Rursus, si desit consensus mentalis ex parte unius, ex neutra parte matrimonium est : quia matrimonium consistit in mutua conjunctione. Attamen probabiliter credi potest dolus non esse, nisi evidentia doli appareant signa : quia de quolibet præsumendum est bonum, nisi probetur contrarium. Hinc ille ex cujus parte dolus non est, excusatur per ignorantiam. Ecclesia quoque quamvis interdum decipiatur in facto, non tamen in jure. — Hæc Thomas. Idem Petrus et Richardus.
Quærit quoque Richardus, quid consulendum sit alteri conjugum, quum alter asserit se nunquam consensisse in eum, nec consentire. Respondet :
Consulendum est ei ut non credat, quia nec tenetur credere ei : extra de Probationibus, Per tuas. Si autem credat illum dicere verum, tenetur ab ejus copula abstinere, stante tali credulitate. Hæc Richardus.
Insuper Bonaventura super his loquitur : Quemadmodum similitudo corporalis sensu percipitur, non ratione sui neque per se, sed ratione qualitatis sensibilis in qua fundatur, ita conjunctio quæ matrimonium nuncupatur. Rursus, quædam conjunctio dicitur vinculum, quædam facit vinculum, quædam est vinculi usus : et hæc tertia iteratur; nec ideo matrimonium toties iteratur, quoties tertia ista conjunctio. Prima autem conjunctio et secunda respiciunt substantiam matrimonii, nec iterantur inter eosdem. — Præterea quidam dixerunt, quod conjunctio ista matrimonialis non denominatur a patre, neque a matre; sed quum sit vinculum unum, denominatur ab utroque secundum quod uniuntur. Quumque maritus et uxor uniantur ut sit una materia prolis; ideo sacramentum istud vocatur matrimonium (a materia et μόνος, quod est unum) quasi una materia. Sed istud est contra Isidorum in libro Etymologiarum. — Amplius, sicut Baptismus dupliciter sumitur : primo prout comprehendit exteriorem ablutionem ac interioris characteris impressionem; secundo pro interiori charactere : sic matrimonium uno modo comprehendit interius vinculum atque exterius signum, sicque matrimonium est consensus expressus, non ejus effectus; alio modo sumitur pro vinculo interiori, quod habet causam primariam et proximam. Causa ejus primaria, institutio est divina; pactio autem humana est proxima ejus causa, quæ consistit in consensu maris et feminæ. Hinc dicendum, quod consensus est matrimonii causa proxima, sed non tota, imo simul cum institutione divina est causa matrimonii tota. Hæc Bonaventura.
Concordant Durandus et Argentinensis, et addunt, quod quum homo habeat liberum quoddam dominium corporis sui, illud non transfertur in potestatem alterius nisi de suo consensu, et præsertim de consensu institutioneque Dei: in cujus manu sunt omnia, et magis est dominus corporis cujuslibet hominis, quam ipsemet homo. Quumque per matrimonialem contractum una persona transferat corpus suum in potestatem alterius, et econtra, oportet hoc fieri consensu earum, et potissime Dei.
Footnotes
Chapter 194 of 283