Skip to the text

Quæstio 3

M Odo quærendum, Quid sint sponsalia, et quando contrahi possint, et qualiter dirimi.

Dicuntur autem sponsalia futurarum nuptiarum promissio.

Quocirca scribit Thomas :1 Sicut præhabitum est, consensus in copulam conjugalem per verba de futuro non facit matrimonium, sed matrimonii promissionem : quæ promissio vocatur sponsalia, a spondendo, secundum Isidorum. Nam ante usum tabularum matrimonii, cautiones dabant, quibus spondebant se invicem consentire in jure matrimonii, et fidejussores dabant. Fit autem ista promissio dupliciter, scilicet : absolute, et sub conditione. Absolute quatuor modis, videlicet : nuda promissione, ut quum dicitur, Accipiam te in meam, et econtrario ; secundo, datis arrhis sponsaliciis, ut pecunia, vel aliquotali ; tertio, annuli subarrhatione ; quarto, juramento. Si autem fiat præfata promissio sub conditione, distinguendum est : quia aut est honesta conditio, ut, Accipiam te in meam, si parentibus placeat : sicque stante conditione stat promissio, et illa non stante ista non stat ; aut est inho- nesta, et hoc dupliciter: quia aut est contraria bonis matrimonii, ut si dicatur, Accipiam te, si venena sterilitatis procures: et tunc non contrahuntur sponsalia; aut non est contraria bonis matrimonii, ut si dicatur, Accipiam te, si furtis meis consentias: et tunc stat promissio, sed tollenda est conditio. Ex tali ergo promissione sponsalium, unus alteri obligatur ad matrimonium contrahendum; et peccat mortaliter non solvendo promissum, nisi legitimum interveniat impedimentum. Ecclesia quoque cogit ut impleat, pœnientiam injungendo pro culpa. In foro tamen contentioso non compellit, quoniam matrimonia coacta solent exitus malos habere: nisi forte intervenerit juramentum, quia tunc cogendus est, ut aliqui dicunt, quamvis aliis aliud videatur, præsertim si de uxoricidio timeatur. — Denique conditio quæ apponitur, non tollit matrimonii libertatem. Si enim est inhonesta, est abjicienda, etc., ut dictum est. Interdum autem apponitur conditio pecuniæ per modum pœnæ: et tunc, quum matrimonia debeant libera esse, non stat talis conditio, nec exigi potest pœna illa.

At vero septennium est tempus determinatum a jure sponsalibus contrahendis, et hoc rationabiliter satis. Quum enim sponsalia sint quædam promissio futurorum, oportet quod illorum sint qui aliquo modo promittere possunt: quod non est nisi aliquam habeant prudentiam seu providentiam de futuris, quæ usum rationis requirit, respectu cujus triplex gradus notatur a Philosopho, primo Ethicorum. Primus est, quum quis nec per se intelligit, nec ab alio capere potest. Secundus status est, quum ab alio capere potest, non tamen per se intelligere sufficit. Tertius est, quum et per se potest considerare atque ab alio capere. Quumque ratio paulatim in homine convalescat, secundum quod humorum motus aut fluxibilitas quietantur, ideo primum statum rationis obtinet homo ante primum septennium: idcirco tunc nulli est contractui aptus, ergo neque sponsalibus. Sed ad secundum statum incipit pervenire in fine primi septennii: propter quod tunc pueri ad scholas ponuntur. Ad tertium vero statum incipit pervenire in fine secundi septennii quoad ea quæ ad suam spectant personam, ad quæ ratio naturalis citius convalescit; sed quantum ad ea quæ extra ipsum sunt, in fine septennii tertii. Hinc in fine primi septennii incipit esse aptus ad aliqua promittenda, præsertim de his ad quæ ratio naturalis magis inclinat; non autem ad obligandum se perpetuo vinculo, quoniam nondum habet firmam voluntatem. Hinc in primo septennio contrahi possunt sponsalia; in secundo conjugia, et consimilia quæ ad personam ipsius spectant; in tertio potest se obligare de aliis; atque secundum leges constituitur ei potestas disponendi de rebus vicesimo quinto anno. Quod si ante præfatum tempus sponsalia contrahuntur per alios, possunt pueri reclamare, quum ad ætatem illam pervenerint; et si non reclamant, intelliguntur consentire.

Si autem objiciatur, quod ante septennium est usus rationis et consensus in mortale peccatum, quum quarto Dialogorum sanctus narret Gregorius de puero quinque annorum, quem cum patre suo ludentem ac blasphemantem dæmones rapuerunt ad inferos. Ad hoc aliqui dicunt, quod puer ille non peccavit mortaliter, neque damnatus fuit, et quod visio ac ultio illa temporalis fuit ostensa ad patris sui afflictionem. Sed hoc est expresse contra intentionem Gregorii, asserentis, quod pater ille animam parvuli filii sui negligens, non parvum peccatorem gehennæ ignibus nutrivit. Idcirco dicendum, quod ad peccatum mortale sufficit etiam consensus in præsens, in sponsalibus vero est consensus in futurum, ad quod discretio major requiritur. Ideo citius potest homo peccare mortaliter, quam se obligare ad aliquid in futurum. Et quia, ut docet Philosophus nono de Animalibus, puella in duodecimo suo anno ad generationem est apta, puer in quartodecimo anno; attamen annos discretionis simul accipiunt: ideo idem tempus sponsalium præfixum est eis, non autem idem matrimonii tempus, quia ad matrimonii actum non solum requiritur discretio rationis, sed etiam dispositio corporis. Si etiam modicum desit a completione septennii, pro nihilo reputatur, dum discretio suppleat ætatis defectum.

Insuper sponsalia dirimi possunt per religionis ingressum, magis quam conjugia jam contracta. Et si post sponsalia alter contrahit cum quacumque apta persona per verba de præsenti, matrimonium tenet, quamvis peccet qui promissionem non implet. Dirimuntur autem sponsalia in plurimis casibus et ex variis causis. Primus casus est, dum unus eorum ad longinquam se transfert regionem, nec tempore redit statuto ad matrimonium contrahendum, quia tunc probabiliter creditur non venturus. Secundus casus est propter ægritudinem gravem valde debilitantem, seu propter deformationem enormem, ut est abscisio nasi; vel si infirmitas infectiva sit prolis, sicut est lepra. Tertius, si sponsus cognovit consanguineam sponsæ: ad quod probandum sufficit sola fama, propter scandalum evitandum. Quartus, si sponte et concorditer se absolvant ab obligatione illla sponsalium mutua, quamvis aliqui dicant contrarium. Quintus, si alter interim fornicetur: quia per hoc fit suspectus alteri, quod contracto matrimonio fidelitatem sibi non conservaret. Sunt et alii casus qui assignantur in jure. — In his dictis Thomæ continentur dicta Alberti, Petri, Richardi et aliorum de ista materia.

Footnotes

  1. Cf. p. 77 A. ↩

Chapter 196 of 283