Skip to the text

Quæstio 2

R Estat quærendum, An alter conjugum possit religionem intrare altero non volente, ante carnalem copulam vel post eam.

Videtur quod non, ex indivisibilitate matrimonii. — Et rursus, quia per conjugalem contractum unus transtulit sui corporis potestatem in alium: ergo illam alteri non potest illo invito auferre, præsertim quum dicat Salvator, Quos Deus conjuxit, homo non separet.1

Circa hæc scribit Thomas: Ante carnalem copulam est inter conjuges tantum spirituale vinculum, sed post illam est inter eos vinculum quoque carnale. Ideo sicut post carnalem copulam matrimonium solvitur per mortem carnalem, ita per religionis ingressum ante carnalem copulam: quia religio est mors spiritualis, qua quis sæculo moriens, vivit Deo. Nam et matrimonium ante carnalem commixtionem, signum est spiritualis conjunctionis quæ est inter Christum et animam, quæ conjunctio est solubilis. Denique, ante carnalem copulam unus non transfert simpliciter et omnino corporis sui potestatem in alterum, sed sub conditione si interim alter ad melioris vitæ non evolet frugem. Illa autem translatio per copulam completur carnalem, quia tunc intrat uterque in corporalem sibi traditæ potestatis possessionem. Propterea etiam, ante carnalem copulam non statim tenetur reddere debitum post matrimonium per verba de præsenti contractum: imo datur ei duorum mensium tempus, propter tria. Primo, ut interim queat deliberare de religionis ingressu. Secundo, ut infra hoc tempus præparentur necessaria ad nuptiarum solennitatem. Tertio, ne maritus vilem habeat datam, quam non suspiravit dilatam. — Porro post copulam carnalem non licet uni religionem intrare sine consensu alterius, quoniam nemo potest oblationem facere Deo de alieno. Quumque conjugati corporis sui potestatem tradiderint mutuo, nullus eorum potest alio dissentiente corpus suum Deo offerre per continentiæ votum, nec alium re sua aut jure suo privare.

Præterea quæritur, an viro ante carnalem copulam religionem ingresso, mulieri liceat alteri nubere. Respondendum, quod sicut corporalis mors viri, hoc modo vinculum matrimoniale solvit, ut mulier nubat cui vult, secundum Apostoli sententiam;2 ita post spiritualem mortem viri per religionis ingressum, poterit nubere quando voluerit. Quum autem uterque pari voto continentiam vovet, neuter vinculo abrenuntiat conjugali: ideo manet adhuc; sed dum unus tantum vovet, tunc quantum est in se, conjugali abrenuntiat vinculo: hinc alter a vinculo illo absolvitur. Verumtamen religionem ingressus non intelligitur mortuus mundo, quousque professionem emisit: ideo mulier usque ad illud tempus virum exspectare tenetur. — Si autem objiciatur, quod per Decretalem nonam, professio ante annum emissa, reputatur pro nulla; ergo si post talem professionem vir redeat ad uxorem, ipsa tenetur eum recipere: dicendum, quod de professione sic emissa, est idem judicium quod de simplici voto. Unde sicut post votum simplex viri, mulier non tenetur ei debitum reddere, ipsa tamen non potest alteri nubere; ita et hic. — Hæc Thomas in Scripto. Concordat Bonaventura in omnibus his. religionis ingressum, poterit nubere quando voluerit. Quum autem uterque pari voto continentiam vovet, neuter vinculo abrenuntiat conjugali: ideo manet adhuc; sed dum unus tantum vovet, tunc quantum est in se, conjugali abrenuntiat vinculo: hinc alter a vinculo illo absolvitur. Verumtamen religionem ingressus non intelligitur mortuus mundo, quousque professionem emisit: ideo mulier usque ad illud tempus virum exspectare tenetur. — Si autem objiciatur, quod per Decretalem nonam, professio ante annum emissa, reputatur pro nulla; ergo si post talem professionem vir redeat ad uxorem, ipsa tenetur eum recipere: dicendum, quod de professione sic emissa, est idem judicium quod de simplici voto. Unde sicut post votum simplex viri, mulier non tenetur ei debitum reddere, ipsa tamen non potest alteri nubere; ita et hic. — Hæc Thomas in Scripto. Concordat Bonaventura in omnibus his.

Item Richardus. Qui insuper quærit, utrum matrimonium non consummatum possit dissolvi per mutuum dissensum. Respondet quod non, quantum ad vinculum, quoniam mutuus consensus non est tota matrimonii causa, imo principaliter ad hoc concurrit institutio divina. Et quoniam Deus ordinavit, ut post mutuum consensum vinculum illud non maneat voluntati eorum subjectum, ideo quoad vinculum dissolvi non valet per mutuum consensum, sed quantum ad torum, ut si concorditer a copula carnali voveant abstinere, religionemve intrent.

Iterum sciscitatur, utrum matrimonium non consummatum queat dissolvi per genitalium abscisionem. Et de hoc duas narrat opiniones cum earum motivis, et qualiter utraque valeat defendi prosequitur. De qua quæstione pertranseo, quia vix locum habet, et probabilius reor quod ita non dissolvatur quantum ad vinculum : nam et si miraculose genitalia eis reddantur, non de novo matrimonialiter sociantur.

Præterea respondendo ad hoc, an post matrimonium consummatum alter conjugum alio invito religionem ingredi possit, addit : Ex mutuo consensu dissolvi potest quantum ad torum per religionis ingressum, altero etiam remanente in sæculo, si de incontinentia non sit suspectus ; ita tamen, quod votum castitatis emittat antequam alter profiteatur. Porro si mulier sit tam juvenis, quod de ipsa posset oriri suspicio, si remaneret in sæculo ; vir profiteri non debet, nisi ipsa religionem introeat, quamvis velit castitatem promittere manendo in mundo. Si tamen vir de licentia uxoris castitatem non promittentis profiteatur, et postea ad uxorem revocetur, quæ credebat se posse talem licentiam dare manendo in sæculo, quia nescivit jus ; tunc ea defuncta, tenetur vir ad religionem reverti. Si autem contra voluntatem uxoris in religione professus sit, peccat, et uxore petente revocabitur ; nec ea mortua ad religionem redire cogetur, sed ultra non valebit uxorem ducere, quia promisit non exigere debitum. Conformiter dico de muliere religionem intrante contra voluntatem mariti. Unde de muliere quæ credens virum suum mortuum esse, habitum religionis assumpsit atque professa est, et postea ad virum reversum fuit revocata, dicitur, extra de Conversione conjugatorum, capitulo Placet, quod quamvis viro suo defuncto, consultius ei sit ad religionem reverti, attamen si ad hoc induci nequiverit, dominus Papa credit eam non esse ad hoc cogendam ; sed ultra non potest ducere virum, quia ad castitatem adstrinxit se. — Hæc Richardus. Consonat Petrus.

Footnotes

  1. Matth. xix, 6. ↩

  2. 1 Cor. vii, 39. ↩

Chapter 195 of 283