Quæstio 1
Hic quæritur, Quæ et quot sint receptacula animarum post hanc vitam, et de distinctione eorum.
Videtur quod non convenit eis habere receptacula post hanc vitam. Primo, quia unicuique competit recipi ac locari in loco suæ naturæ proportionato ac suæ congruo dignitati. Sed animæ quum sint spirituales essentiæ, digniores sunt omni corporea re omnique loco corporali: ergo non convenit eis recipi ac manere nisi extra mundum sensibilem. — Videtur quoque quod non statim recipiantur. Nam sicut peccaverunt, ita sunt remunerandæ. Non autem peccaverunt nisi in corpore, ergo non sunt præmiandæ nisi in corpore.
Quæritur quoque, an ante diem judicii egredi queant habitacula sua. Videtur quod non, quoniam Deus vult ut in fide vivamus, atque in spe ambulemus. Si autem apparerent nobis defuncti, haberemus scientialem certitudinem de futuris, sicque merito fidei privaremur, quoniam fides non habet meritum, cui humana ratio præbet experimentum, secundum Gregorium, qui iterum protestatur: Quod videri potest, melius dicitur sciri quam credi.
In oppositum sunt quæ habentur in littera.
Circa hæc scribit Thomas: Quamvis spirituales substantiæ secundum esse suum non dependeant a corpore, corporalia tamen per spiritualia desuper gubernantur; ideo inter ea convenientia et congruentia quædam est, ita quod dignioribus præstantiora loca deputantur. Sicque animabus post hanc vitam certa loca aptantur, juxta exigentiam meritorum aut demeritorum suorum, et prout magis accedunt per vitæ sinceritatem ad summum increatumque spiritum, cui pro habitaculo cœlum empyreum appropriatur, quamvis ipse nullo loco claudatur. Itaque inter incorporalia et corporalia est convenientia, similitudo etportio aliqua analogiæ et adaptationis: unde et Deus sol justitiæ appellatur. — Denique, sicut in corporibus est levitas qua sursum moventur, et gravitas qua feruntur deorsum, tanquam ad naturalia loca; ita in animabus sunt merita et demerita, per quæ ad gaudia aut tormenta tanquam ad actuum suorum fines ac præmia perducuntur. Hinc animæ mox ut corporibus exuuntur, congruam retributionem adipiscuntur; tamen finalem beatitudinem interdum non protinus consequuntur, propter reatum præcedentium delictorum, a quibus dum fuerint expurgatæ, ad habitaculum pertingunt cœleste. Quæ autem in mortali peccato decedunt, protinus in infernum merguntur. Quæ vero perfecte et sancte vixerunt, evolant et in cœlo recipiuntur empyreo. Hæc est fides catholica, et Ecclesiæ sanctæ doctrina, cui attestantur auctoritates Scripturæ canonicæ, ac Patrum sanctorum: ideo contrarium dicere est hæreticum.
Præterea aliquem exire de inferno aut paradiso, intelligi potest dupliciter. Primo sic, quod de cetero illuc non redeat: et sic nullus per finalem sententiam paradiso aut inferno adjudicatus, unquam inde egreditur. Secundo, de egressione ad tempus: et sic distinguendum est, quid illis conveniat secundum legem naturæ, et quid secundum ordinem divinæ providentiæ: quia ut Augustinus testatur libro de Cura agenda pro mortuis, alii sunt humanarum limites rerum, alia divinarum signa virtutum; alia sunt quæ naturaliter, alia quæ mirabiliter fiunt. Itaque secundum naturalem cursum, animæ separatæ, ac congruis seu debitis receptaculis deputatæ, a conversatione viventium in sæculo isto penitus segregantur. Non enim secundum cursum naturæ, homines in carne mortali viventes substantiis separatis immediate junguntur, quum omnis eorum cognitio oriatur a sensu; nec propter aliud e suis receptaculis eas egredi conveniret, nisi ut rebus et actibus hic conversantium interessent. Secundum dispositionem vero providentiæ Dei, interdum a suis receptaculis exeuntes hominibus præsentantur, ut Augustinus in libro profert prætacto, de Felíce martyre, qui civibus Nolanis visibiliter apparuit, quum a barbaris obsiderentur.
A Quod et de damnatis etiam credi potest, quod ad eruditionem hominum ac terrorem sinuntur interdum exire et apparere. Et in purgatorio positi, ad petenda suffragia aliquando sic apparent, ut in libris Dialogorum per multa exempla probat Gregorius. Verum hoc interest inter Sanctos et damnatos, quod Sancti ad libitum suum hoc facere possunt, non autem damnati. Quemadmodum enim Sancti in carne viventes, per quædam dona gratiæ gratis datæ prodigia atque miracula operantur, quod alii nequeunt; ita conveniens est ut virtute gloriæ detur eis potestas qua valeant viventibus mirabiliter apparere, loqui et aliqua insinuare: quod nequeunt alii nisi permissi.
Augustinus tamen libro præallegato effatur: Si rebus viventium interessent animæ mortuorum, ut de aliis taceam, me ipsum pia mater nulla nocte desereret, quæ me terra marique secuta est. Sed ut ibi ex sequentibus patet, hoc Augustinus secundum communem locutus est cursum. Nec sequitur, si mortui possunt dum volunt viventibus apparere, quod passim hoc faciant: quoniam separati a carne, aut omnino conformantur voluntati divinæ, ita ut nec velint nec valeant nisi quod illi congruere intuentur; aut ita sunt pœnis oppressi, ut magis doleant de suis miseriis quam cupiant apparere hominibus. Nec putandum quod animæ Sanctorum et damnatorum semper personaliter adsint ubi apparent. Aliquando enim hujusmodi apparitiones fiunt in somno aut vigilia, operatione bonorum seu malorum spirituum, ad instructionem seu deceptionem viventium: sicut et vivi homines quandoque apparent et manifestantur aliis tempore somni, quum tamen constet quod realiter ibi non sunt. — Hæc Thomas in Scripto.
Insuper de multiplici limbo loquens: Animæ (inquit) hominum post mortem ad requiem pertingere nequeunt nisi fidei merito. Cujus primum exemplum in Abraham hominibus est monstratum, qui se primus a cœtu infidelium segregavit, ac speciale fidei signum, videlicet circumcissionem, accepit. Hinc requies quæ hominibus post mortem confertur, sinus Abrahæ appellatur. Animæ autem Sanctorum post mortem non omni tempore eamdem requiem sortitæ sunt, quia post Christi passionem sortiuntur plenam beatificæ fruitionis quietem; ante vero habebant quietem per immunitatem a pœna, non per adeptionem ultimi finis. Hinc status Sanctorum ante adventum Christi potest considerari quantum ad id quod habebat de requie, sicque sinus Abrahæ nuncupatur; et quantum ad id quod deerat eis de requie, et sic dicitur limbus inferni. Limbus ergo inferni et sinus Abrahæ, ante Christi adventum fuerunt unum per accidens. Sed post Christi adventum diversi sunt: quæ enim per accidens unum sunt, possunt ab invicem separari. Constat quoque ex his, quod beatitudo Sanctorum in patria, nunc aliter dicitur sinus Abrahæ quam olim quies Sanctorum in loco illo inferni, quoniam sinus iste plenam requiem habet, ille vero carentiam beatæ visionis habuit sibi annexam.
Præterea si quæratur, an limbus inferni sit idem quod infernus damnatorum; dicendum, quod receptacula animarum post mortem dupliciter distinguuntur: primo, secundum situm locorum; secundo, penes qualitatem eorum, prout animæ in aliquibus locis recipiunt pœnas aut præmia. Si ergo considerentur limbus patrum et infernus secundum hanc locorum qualitatem, distinguuntur: tum quoniam in inferno est pœna sensibilis, quæ non fuit in limbo; tum quia pœna inferni æterna est, patres vero in limbo temporaliter tenebantur. Si vero considerentur penes situm loci, probabile est quod idem locus aut quasi continuus sit limbus et infernus; ita tamen quod quædam superior pars inferni limbus patrum dicatur. Exsistentes etenim in inferno, secundum diversitatem culparum diversitatem recipiunt tormentorum: idcirco gravioribus irretiti excessibus in obscuriora et profundiora loca truduntur.
A Ideo patres sancti in quibus minimum fuit de culpa, et qui pro solo reatu originalis peccati detinebantur ibidem, altiorem locum habebant. Quod vero Job dixit, In Job xvii, 16. profundissimum inferni descendent omnia mea, exponitur non de loco damnatorum, sed de limbo patrum: qui profundissimus dicitur non respectu locorum pœnalium, sed comparatione locorum qui sunt eo superiores.
Porro dum quæritur, an limbus patrum et limbus puerorum sint idem; dicendum quod non, sed differunt secundum qualitatem pœnæ ac præmii. In patribus namque fuit spes certa salutis, lumen fidei et gratiæ fulgor: quorum nullum inest pueris illis in limbo. Sed etiam quoad situm, fuit limbus patrum altior limbo parvulorum. Et si objiciatur, quod utrique pro solo originali detinebantur ibidem; dicendum, quod hoc diversimode fuit, quia in patribus originalis culpa fuit expiata secundum quod fuit infectiva personæ, remanebat tamen impedimentum gloriæ ex parte naturæ, pro qua nondum fuerat plenarie satisfactum. In pueris autem est impedimentum ex parte personæ et naturæ: ideo patribus et pueris diversa receptacula assignantur.
Amplius, ad quæstionem de distinctione receptaculorum dicendum, quod receptacula animarum distinguuntur secundum diversos status earum. Anima quippe corpori juncta, statum habet merendi; exuta vero, statum habet recipiendi quod meruit. Ergo post mortem est vel in statu recipiendi finale præmium, vel in statu quo impeditur ab illo. Si primum, hoc est dupliciter: vel quantum ad bonum, et sic est paradisus cœlestis; vel quantum ad malum, et sic ratione actualis peccati est infernus, ratione autem originalis peccati est limbus puerorum. Si demum est in statu quo impeditur a receptione salutis: vel hoc est propter defectum personæ, et sic est purgatorium, in quo animæ detinentur, ne statim beatitudinem consequantur; vel propter defectum naturæ, et ita est limbus patrum, in quo sancti detinebantur propter reatum naturæ quem ex originali peccato incurrerunt, a quo non poterant liberari nisi per Christum. — Aer vero caliginosus non computatur inter receptacula ista, quia non deputatur dæmonibus nisi ratione officii eorum circa nos, non pro retributione meritorum: imo sic ignis inferni deputatus est eis primo. Nec obstat prædictis, quod animæ quædam in specialibus locis extra præfata receptacula puniuntur. Non enim est hoc, quod loca illa sint propria loca pœnarum, sed hoc fit ad nostram instructionem, ut pœnas earum cernendo compungamur, atque a vitiis retrahamur, et oremus pro ipsis. — Hæc idem ibidem.
Cf. t. XX, p. 454 C.
Concordat Petrus in omnibus: Incorporales (dicens) substantiæ, quamvis locis non circumscribantur, locis tamen definiuntur. Hinc attribuitur eis locus seu receptaculum, non circumscriptivus, sed definitivus et distinctivus. Est quippe in eis duo reperire, puta: substantiam, et statum qui determinatur per operationem. Et quamvis secundum earum substantiam omnis locus sit eis indifferens, statui tamen et operationi earum magis convenit locus unus quam alius: ideo secundum diversos suos status diversa eis receptacula assignantur. Hæc Petrus.
Idem Richardus, qui dicit receptacula esse quatuor, quorum infimum est infernus damnatorum, deinde limbus puerorum, tertio purgatorium, quarto limbus sanctorum patrum, in quo nullus est modo. Dicit quoque animam recedentem a corpore cum originali et solo veniali, descendere in infernum damnatorum, æternaliterque puniri pœna damni et pœna sensus: quia quod veniali peccato infligitur pœna temporalis, est per accidens, in quantum conjunctum est caritati. Thomas vero dicit impossibile esse, aliquem decedere de hac vita cum originali et solo veniali; fatetur tamen, si quis ita decederet, quod æternaliter puniretur. De hoc dictum est plenius supra de purgatorio in hoc dist. xxi, q. 1. quarto, et super secundum, ubi de hoc diversæ opiniones sunt recitatæ.1
Pergit idem Richardus: Hæc receptacula deputata sunt animabus de lege communi. Receptacula vero deputata aliquibus animabus ex lege speciali, indeterminata sunt quoad nos: nam aliquæ puniuntur et purgantur in locis in quibus peccaverunt, aliæ alibi, ut in libro Dialogorum narratur. Et quamvis quidam dixerunt nullas animas per naturam posse de receptaculis suis exire, quia moveri localiter est corporatum rerum, tamen quoniam iste articulus a domino Stephano Parisiensi episcopo et universitate Parisiensi damnatus est, utpote, animam humanam per naturam non posse moveri de loco ad locum, nec se posse movere de ubi ad ubi: ideo dicendum, quod de locis suis possent exire naturali virtute, nisi divinitus seu superiori virtute prohiberentur; sed de lege communi prohibentur tam exsistentes in purgatorio ante completam purgationem, quam exsistentes in inferno ante generale judicium. Quod vero aliquando exeunt et apparent, est ex speciali permissione et causa. Quæ autem in cœlo sunt, exire non volunt ante corporum resumptionem, nisi videant Deo hoc complacere speciali ex ratione: secundum quod aliqui dicunt, quod in assumptione beatissimæ Virginis omnes in ejus occursum propter ipsius reverentiam descenderunt, et simul cum ea ascenderunt.
Gregorius.
Porro si quæras, an receptacula aliquo modo augeant gaudia animarum sanctarum; dicendum, quod quamvis locus secundum se non imprimat nec influat animæ, tamen auget accidentale gaudium animæ bonæ. Primo, in quantum anima apprehendit illum locum sibi præparatum ac deputatum a Deo. Secundo, in quantum in loco illo eminentius bonitas ac majestas Dei resplendent. Tertio, in quantum locus ille ratione suæ nobilitatis magis proportionatus est atque conveniens animæ. Econtrario receptacula animarum damnatarum, earum augent miseriam ac mœrorem, quoniam odiunt locum illum ex pediebantur a gloria, sicut præhabitum est. Cf. p. 325 B. triplici causa. Prima est, quoniam sciunt locum illum ipsis deputatum a justitia Dei, quam odiunt. Secunda, quoniam illius vilitas loci est rememorativa ac repræsentativa perpetuæ obligationis earum ad pœnas. Tertia, quia est contentivus ignis quo affliguntur. Receptaculum etiam animarum quæ purgantur, aliquo modo auget afflictionem ipsarum: non quod odiant locum illum voluntate deliberativa, quum in caritate consistant, et sciant locum illum eis deputatum ad tempus a justitia divina, quam diligunt; sed quoniam naturali voluntatis motu refugiunt ipsum, sub ratione qua repræsentat obligationem earum ad pœnam temporalem, et quoniam continet ignem quo affliguntur. — Hæc Richardus.
Amplius Bonaventura circa præhabita: Triplex (ait) fuit status. Primus justæ retributionis, secundus quietæ exspectationis, tertius purgationis salubris. Anima namque exuta a corpore, dupliciter potuit impediri a retributione beata: primo, quoniam janua regni nondum fuit aperta; secundo, quoniam ipsa nondum fuit plene purgata. Statui igitur retributionis correspondet locus proprius et receptaculum determinatum in se et quantum ad nos, utpote, cœlum empyreum quoad electos, et infernus quantum ad reprobos. Statui vero quietæ exspectationis correspondet locus determinatus in se, sed non quantum ad nos: quia non scimus pro certo ex Scripturis, ubi sit limbus patrum. Statui demum purgationis correspondet locus indeterminatus in se et quoad nos, quia non omnes in loco purgantur eodem. Vel sic et melius: Animæ habent receptacula vel secundum merita bona, et ita est paradisus cœlestis; aut secundum peccata, et ita triplex distinguitur locus secundum triplex genus peccati, ita quod veniali deputatur purgatorium, mortali infernus, originali limbus, qui tamen duplex fuerat, scilicet, patrum et parvulorum, secundum quod pro originali diversi diversimode im- C De his Albertus: Receptacula (asserit) animarum aut sunt terminus, aut via. Si terminus, sic sunt duo, puta: infernus quantum ad demerita, et regnum cœlorum quantum ad merita. Terminus vero secundum demeritum, seu infernus, est duplex: unus secundum demeritum proprium, qui est infernus inferior damnatorum; alter secundum demeritum alienum contractum pariter cum natura, qui est limbus puerorum. Si autem receptaculum sit via, aut hoc est ex defectu proprii meriti, aut ex defectu solutionis pretii: quia hæc duo ad satisfactionem requiruntur perfectam. Si primo modo, sic est purgatorium; si secundo modo, ita est limbus patrum sanctorum ante Christi adventum. Hæc Albertus.
Footnotes
-
tom. XXII, p. 563 C'. ↩
Chapter 251 of 283