Skip to the text

Quæstio 3

Modo quærendum De numero suffragiorum Ecclesiæ, an solum sint tria in genere.

Videtur quod non, quia B. Gregorius annumerat eis quartum, puta jejunium, in Moralibus loquens: Quatuor modis animæ defunctorum solvuntur: aut oblationibus sacerdotum, aut eleemosynis amicorum, aut orationibus sanctorum, aut cognatorum jejuniis. Damascenus quoque in sermone quodam de dormientibus, docet pro defunctis ceras oleumque offerri, et consimilia quædam.

Circa hæc scribit Bonaventura: Valent in subsidium defunctorum sacra oblatio, et cetera nunc expressa. Verumtamen aliter prodest Sacramentum altaris viventibus, et aliter mortuis. Vivis etenim prodest sub ratione sacramenti et cibi, mortuis sub ratione sacrificii. Nempe in quantum sacramentum, reficit, gratiamque largitur, et perfectionem tribuit manducanti; in quantum vero sacrificium, placat Deum: hostiæ enim placant. Quumque Deus iratus sit non affectione, sed pœnæ inflictione; ideo hostia salutaris Deum placando non sedat ejus affectionem, sed remitti facit pœnæ acerbitatem. — Et si quæratur, cur alia sacramenta ita non prosunt post mortem; dicendum, quod aliorum sacramentorum dispensatio respicit actum in persona et circa personam, ut patet in Baptismo: propter quod baptizari non potest (nec ungi) nisi qui præsens est. Sacrificium vero est actus et oblatio pro persona. Et quoniam actus in persona requirit personam actu exsistentem, non autem actus pro persona, quum et Christus se ipsum obtulerit non solum pro tunc exsistentibus, imo et pro præteritis ac futuris: hinc sacramentum istud secundum quod sacrificium, prodest his qui vitam hanc finierunt.

Sed quæritur, utrum suffragia omnibus æqualiter prosint, an potius et amplius ei pro quo fiunt. Dicendum, quod aliquorum opinio fuit, ut Præpositivi, quod suffragia Ecclesiæ sive generaliter sive specialiter facta, magis prosunt ei qui magis hoc meruit. Et ponit exemplum de candela, quæ si coram divite accendatur, non solum luscet ei sed etiam aliis, et illi potissime qui acutius videt. Est item exemplum de lectione, quæ tantum valet si legatur omnibus in communi, quantum si cuilibet in speciali, magisque valet adsistenti melius intelligenti, quamvis legatur pro alio. Et si ita est in lumine creato, magis in sacramentis; et si sic est in lectione, magis in oratione. Et si objicitur consuetudo Ecclesiæ, respondet, quod hoc quod Ecclesia specialiter facit pro uno, et specialius pro uno quam pro alio, non est propter hoc quod magis illi prodest, sed quia libentius facit homo pro eo quem specialius diligit, et magis animatur ad faciendum pro eo. Unde si istud constaret simplicibus, non ita libenter facerent ipsa suffragia. Sed istud non credo verum: quia ut asserit Augustinus libro de Cura agenda pro mortuis, sepultura valet in loco sancto propter orationes Sanctorum qui orant pro eo ad cujus tumulum memorantur, id est, ipsi Sancti invocantur. Denique suffragia sunt ad solvendum reatum seu pœnam ejus pro quo fiunt; plus autem est satisfacere pro debito multorum quam unius, atque facilius satisfit pro debito unius quam plurium: ideo duo pluribus suffragiis indigent quam unus solus. Idcirco si dividuntur inter eos, uterque minus habet. — Nec est simile de lumine, quia illuminatio totam speciem rei visæ refert ad oculum; similiter lectio totam similitudinem vocis defert ad aures. Sed ita non est in solutione. Quamvis enim duo creditores possint simul et æqualiter unum aureum videre, non tamen potest æqualiter solvi duobus. A dia. Tamen quæcumque alia bona ex caritate exhibita pro defunctis, eis prodesse credenda sunt. Hinc et jejunium pro defunctis factum potest eis prodesse, similiter disciplina, ratione caritatis et intentionis directæ in illos, et ut sunt pœnæ pro culpis: quæ tamen in sua ratione non continent aliquid quod ad caritatem aut directionem intentionis in proximum spectet; imo hæc sunt eis quasi extrinseca. Ideo Augustinus non posuit jejunium inter suffragia, sed Gregorius.

Hinc de suffragiis est distinguendum, quia aut fiunt in communi, aut in speciali. Si in communi, magis prosunt ei qui magis meruit ut sibi prodessent, ceteris paribus, quia non tantum dignitas, sed necessitas quoque consideratur. Si autem in speciali, magis prosunt ei pro quo specialiter fiunt: Deus namque acceptat opus secundum intentionem agentis. Alias etiam non deberet homo specialiter exorare pro parentibus, et pro quibus ad hoc magis tenetur. Item si in vita hac aliquis pro se eleemosynam daret, magis sibi prodesset quam aliis: ergo si ex ejus jussione aut ordinatione detur post mortem ipsius, magis proderit ei quam alteri, quum Deus sic habeat opus tale, ac si ipsemet mortuus faceret illud. Iterum, dum Deus exaudit nos, quodammodo conformat se nostræ voluntati: idcirco dum quis habens caritatem, orat pro aliquo in speciali, Deus specialiter exaudit pro illo. — Hæc Bonaventura.

Quibus Thomas concordans: Suffragia, inquit, vivorum prosunt defunctis secundum quod viventibus uniuntur per caritatem, et secundum quod intentio viventium refertur ad mortuos; ideo opera illa præcipue nata sunt mortuis suffragari, quæ maxime ad conjunctionem pertinent caritatis, vel ad directionem intentionis in alterum. Sacramentum autem Eucharistiæ ad caritatem præcipue pertinet, quum sit sacramentum ecclesiasticæ unionis, continens illum quo tota Ecclesia counitur et consolidatur. Inter caritatis autem effectus præcipuum est eleemosynarum largitio. Ideo duo ista ex parte caritatis, mortuis præcipue suffragantur, scilicet sacrificium altaris et eleemosyna. Sed ex parte intentionis directæ in mortuos, præcipue valet oratio: quia oratio ex propria ratione non solum dicit respectum ad orantem, quemadmodum cetera opera, sed directius ad illum pro quo oratur. Ideo tria ista ponuntur quasi præcipua mortuorum subsitate exhibita pro defunctis, eis prodesse credenda sunt. Hinc et jejunium pro defunctis factum potest eis prodesse, similiter disciplina, ratione caritatis et intentionis directæ in illos, et ut sunt pœnæ pro culpis: quæ tamen in sua ratione non continent aliquid quod ad caritatem aut directionem intentionis in proximum spectet; imo hæc sunt eis quasi extrinseca. Ideo Augustinus non posuit jejunium inter suffragia, sed Gregorius.

Verum contra hæc objici potest, quoniam in diversis Missis est unum et idem altaris sacrificium. Si ergo sacrificium computatur inter suffragia, et non Missa, videtur quod mortuis tantumdem valeat quæcumque Missa, sive sit pro defunctis, sive de Spiritu Sancto, sive de Domina, seu de festo occurrente: quod videtur contra consuetudinem et ordinationem Ecclesiæ, quæ speciale officium Missæ pro defunctis instituit et observat. — Dicendum, quod in officio Missæ non solum est sacrificium, sed etiam sunt ibi orationes: sicque officium Missæ continet duo eorum quæ Augustinus hic ponit, videlicet, sacrificium et orationem. Itaque ex parte oblati sacrificii, Missa æqualiter valet defuncto, de quocumque dicatur: et hoc est præcipuum quod fit in Missa. Ex parte autem orationum, magis prodest Missa in qua sunt orationes ad hoc determinatæ. Attamen iste defectus recompensari potest per majorem devotionem celebrantis, vel ejus qui facit Missam celebrari, atque per intercessionem Sancti cujus suffragium imploratur in Missa.

Oblatio quoque candelarum et olei possunt prodesse defuncto, in quantum sunt eleemosynæ quædam. Dantur enim ad cultum Ecclesiæ et ad usum fidelium, et ad divinæ reverentiam majestatis ponuntur. — Quæritur etiam, an indulgentiæ possint defunctis prodesse. Ad quod supra responsum est, distinctione vicesima.1

Insuper quæritur, an cultus exsequiarum prosit defuncto. Et respondendum, quod sepultura inventa est propter vivos ac mortuos. Propter vivos, ne eorum oculi ex turpitudine cadaverum offendantur, et ne corporum fœtoribus inficiantur: et hoc quantum ad corpus. Spiritualiter autem prodest etiam vivis, quia per hoc fides resurrectionis adstruitur, ac admonentur advertere se esse mortales, citoque morituros, ac tali in domo claudendos. Sed et mortuis prosunt: quia viventes sepulcra inspicientes, memoriam retinent mortuorum, et orant pro ipsis. Hinc monumentum a memoria nomen accepit. Dicitur namque monumentum, quoniam admonet mentem, ut dicit Augustinus primo de Civitate Dei, et libro de Cura agenda pro mortuis. Paganorum tamen fuit error, quod ad hoc sepultura mortuo prosit, quatenus anima ejus quietem accipiat. Non enim credebant animam posse quietem accipere, nisi corpus ejus prius sepulturæ traderetur: quod ridiculosum est credere. Ulterius quoque, sepultura in loco sacro mortuis prodest, non quidem ex opere operato, sed magis ex opere operante, dum vel defunctus vel alius corpus illius in loco sacrato sepeliri disponens, patrocinio alicujus Sancti ipsum committit, cujus precibus per hoc credendus est adjuvari; et etiam patrocinio eorum qui loco sancto deserviunt, qui pro sepultis apud se frequentius ac specialius orant. Illa vero quæ ad ornatum sepulturæ adhibentur, ut luminaria, panni et hujusmodi, prosunt vivis, in quantum sunt eorum solatia. Possunt item defunctis prodesse, non per se, sed per accidens, in quantum ex talium inspectione homines excitantur ad compatiendum et ad orandum pro ipsis, vel in quantum ex sumptibus sepulturæ pauperes accipiunt fructum, vel ecclesia decoratur. — Denique antiqui sancti Patres de suis tumulandis corporibus curaverunt, ut ostenderent corpora mortuorum ad Dei providentiam pertinere, et propter resurrectionis fidem adstruendam. Unde in terra promissionis sepeliri volebant, ubi Christum nasciturum et resurrecturum credebant: cujus resurrectio nostræ resurrectionis est causa. Hinc in quodam sermone de dormientibus, Damascenus inducit S. Athanasii verba dicentis:2 Quamvis in aera ipse qui in pietate consummatus est, depositus fuerit, ne renuas oleum et ceras, Deum invocans, in sepulcro ejus accendere; accepta namque sunt Deo ista, et multam ab eo remunerationem accipientia.

B Insuper quæritur, utrum suffragia quæ fiunt pro uno defuncto, plus prosint ei quam aliis. Videtur quod non, quoniam bona spiritualia quo pluribus communicantur, eo sunt efficaciora. Rursus, quo caritas ad plures diffunditur et copiosius se communicat, eo fortior est ad agendum, ad promerendum et impetrandum.3 — Dicendum, quod opinio Præpositivi fuit, etc., sicut jam patuit. Alii econtrario dixerunt, quod suffragia magis valent ei pro quo specialiter fiunt. Utraque autem opinio secundum aliquid vera est. Valor namque suffragiorum ex duobus pensatur. Primo, ex virtute caritatis, quæ facit omnia bona esse communia: et secundum hoc, verum est quod plus valent ei qui caritate magis repletus est, quamvis specialiter pro ipso non fiant. Sicque valor suffragiorum magis attenditur secundum quamdam congratulationem et interiorem consolationem, secundum quod unus in caritate existens, de bonis alterius delectatur post mortem, quantum ad pœnæ diminutionem: post mortem quippe non est locus acquirendi augmentandique gratiam, ad quod valent nobis in vita hac opera aliorum ex caritatis virtute. Secundo valor suffragiorum pensatur ex hoc, quod per intentionem unius alteri applicantur: sicque certum est quod magis valent ei pro quo fiunt, imo ei soli sic valent. Satisfactio enim proprie ad dimissionem pœnæ ordinatur: hinc quantum ad pœnæ dimissionem, præcipue valet suffragium ei pro quo fit. Unde secunda opinio habet plus de veritate. — Hæc Thomas.

C Insuper quæritur, utrum suffragia quæ fiunt pro uno defuncto, plus prosint ei quam aliis. Videtur quod non, quoniam bona spiritualia quo pluribus communicantur, eo sunt efficaciora. Rursus, quo caritas ad plures diffunditur et copiosius se communicat, eo fortior est ad agendum, ad promerendum et impetrandum. — Dicendum, quod opinio Præpositivi fuit, etc., sicut jam patuit. Alii econtrario dixerunt, quod suffragia magis valent ei pro quo specialiter fiunt. Utraque autem opinio secundum aliquid vera est. Valor namque suffragiorum ex duobus pensatur. Primo, ex virtute caritatis, quæ facit omnia bona esse communia: et secundum hoc, verum est quod plus valent ei qui caritate magis repletus est, quamvis specialiter pro ipso non fiant. Sicque valor suffragiorum magis attenditur secundum quamdam congratulationem et interiorem consolationem, secundum quod unus in caritate existens, de bonis alterius delectatur post mortem, quantum ad pœnæ diminutionem: post mortem quippe non est locus acquirendi augmentandique gratiam, ad quod valent nobis in vita hac opera aliorum ex caritatis virtute. Secundo valor suffragiorum pensatur ex hoc, quod per intentionem unius alteri applicantur: sicque certum est quod magis valent ei pro quo fiunt, imo ei soli sic valent. Satisfactio enim proprie ad dimissionem pœnæ ordinatur: hinc quantum ad pœnæ dimissionem, præcipue valet suffragium ei pro quo fit. Unde secunda opinio habet plus de veritate. — Hæc Thomas.

Quocirca videtur, quod secunda positio simpliciter vera sit, quia nec ipsa intentio impendentis suffragium, Deo accepta est et efficax subvenire, nisi in quantum ex caritate procedit ac informatur. Et quamvis caritas habitualis ad omnes indifferenter se habere dicatur, attamen actus ejus in operibus imperatis ab ea, ad certam personam interdum dirigitur: et tunc opus illud etiam ex parte caritatis actualis plus prodest illi pro quo fit et cujus salus specialiter desideratur, quam alteri; et tanto plus subvenit ei, quanto relevamen ipsius ferventiori dilectione optatur.

Amplius quæritur, utrum suffragia facta pro multis, tantumdem valeant singulis ac si pro unoquoque singulariter fierent. Dicendum, quod si valor suffragiorum consideretur secundum quod valent ex virtute caritatis membra Ecclesiæ unientis, suffragia pro multis facta, tantum singulis prosunt ac si pro uno solummodo fierent: quoniam caritas non minuitur ex hoc quod affectus ejus distribuitur in multos, imo magis augetur. Similiter gaudium, quando pluribus est commune, fit majus, ut ait Augustinus octavo Confessionum: sicque de uno facto bono non minus lætantur multi in purgatorio quam unus. Si autem consideretur valor suffragiorum in quantum sunt quædam satisfactiones per intentionem facientis translatæ in mortuos applicatæque eis, magis valet suffragium alicui quod pro eo singulariter fit, quam quod communiter fit pro eo ac pro aliis. Sic enim effectus suffragii dividitur æquitate divina inter eos pro quibus suffragia exhibentur. — Hæc Thomas in Scripto.

Præterea quæri potest, an suffragia communia, tantum valent illis quibus specialia non fiunt, quantum illis pro quibus fiunt communia et specialia simul. Ad quod dicendum quod non. Et hoc patet ex responsione ad penultimam quæstionem: quoniam suffragia quæ specialiter fiunt pro aliquo, magis prosunt ei quam aliis. Sed contra hoc argui potest, quia in littera dicitur: Ex hoc suffragia mortuis prosunt, quia dum hic vixerunt, illud meruerunt ut ipsis prodessent.4 Sed quidam pro quibus non fiunt, magis meruerunt ut ipsis prodessent, quam illi pro quibus fiunt. Et respondendum, quod meritum istud est conditionale. Hoc etenim modo promeruerunt ut sibi prodessent, si pro eis fierent: quod nil aliud est, quam se habiles facere ad recipiendum suffragia. Unde patet quod non directe meruerunt illud juvamen suffragiorum, sed per præcedentia merita se habilitaverunt ut fructum suffragiorum susciperent: hinc eorum meritum non frustraretur, quamvis suffragia eis non impenderentur. Hæc Thomas. susciperent: hinc eorum meritum non frustraretur, quamvis suffragia eis non impenderentur. Hæc Thomas. In quibus plene continentur quæ Albertus scribit de his; similiter scripta Petri. Et concordat Richardus, qui insuper quærit, utrum suffragia determinate facta pro uno, prosint omnibus exsistentibus in purgatorio. Respondet: Ad causandum pœnam in aliquo, duo concurrunt. Primum est virtus seu potestas agentis; secundum, dispositio patientis: actus enim activorum sunt in patiente disposito. Potest ergo pœna diminui per diminutionem utriusque illorum, sicut per augmentum cujuslibet horum potest augeri. Hinc inæqualiter dispositi ad patiendum, ab æquali virtute inæqualiter patiuntur: propter quod (secundum Avicennam sexto Naturalium) multum dispositi ad tristitiam, ex modica causa vehementer tristantur. Itaque quoad diminutionem pœnæ primo modo, suffragia determinate facta pro uno, aliis non prosunt, quia sic virtus eorum alios non attingit. Secundo autem modo prosunt et aliis, quoniam misericordia Dei sic providente, suffragia facta pro quocumque exsistente in purgatorio, ceteris omnibus innotescunt: idcirco ex mutua caritatis affectione congaudent ei pro quo facta sunt, atque ex illa congratulatione disponuntur ad minus contristandum de propria pœna. Quia (ut dicitur septimo Ethicorum) cuicumque tristitiæ repugnat ex genere quæcumque delectatio: ideo mitigat eam. Hæc Richardus.

Qui etiam contra opinionem Præpositivi A

Cf. p. 334 A'. prænarratam sic arguit : Si ita esset ut ait illa opinio, tunc ille qui pro uno defuncto tenetur dicere Missam unam, similiter unam pro alio, dicendo unam pro illis duobus, cuilibet solveret quod ei tenetur. Item bonum finitum quod sufficeret ad plenariam liberationem unius animæ de purgatorio, sufficeret ad liberationem omnium animarum aliarum ad æqualem pœnam obligatarum. Præterea consuetudo Ecclesiæ esset inutilis, quæ interdum suffragia facit pro specialibus personis. Quæ omnia falsa sunt. Hæc idem.

Præterea Antisiodorensis diligenter et Cf. p. 330 C'. prolixe hic recitat duas præhabitas opiniones de diminutione pœnarum inferni per suffragia Ecclesiæ, nec videtur mihi ad aliquam earum multum se inclinare, Cf. p. 331 C. quamvis jam dictum sit quod consentiat opinioni quæ ait quod pœnæ illæ diminuuntur.

Quærit etiam quantum prosint suffragia exsistentibus in purgatorio. Et respondet : Suffragia Ecclesiæ sunt meritoria causa purgationis eorum qui in purgatorio sunt. Deus vero est efficiens causa purgationis ipsorum immediata : purgat namque immediate ad Ecclesiæ merita. Quadruplex namque est purgatio. Prima est a macula peccati, seu a similitudine diaboli : quam purgationem facit Deus mediate, videlicet mediante fide, juxta ilud in Actibus : Fide purificans corda eorum. Secunda purgatio est in præsenti per satisfactionem. Remanent namque peccati vestigia post emundationem a macula, et ab illis vestigiis oportet animam purgari. Quam purgationem facit Deus mediante pœnitentia : oportet enim quod homo puniat se, vel quod Deus puniat eum. Tertia purgatio est in purgatorio : quam efficit Deus mediante purgatorii igne. Quarta purgatio est per suffragia Ecclesiæ : et hanc agit Deus immediate. Nec in hoc derogatur justitiæ : satisfactum est enim pro illo pro quo satisfecit Ecclesia. Hæc Antisiodorensis.

Footnotes

  1. Cf. t. XXIV, p. 556 D'. ↩

  2. Cf. t. XXIII, p. 380 D', 381 B. ↩

  3. Cf. p. 334 A'. ↩

  4. Cf. p. 320. ↩

Chapter 253 of 283