Quæstio 2
Præterea quærendum, An suffragiis viventium valeant adjuvari defuncti, et quæ et quot sint genera suffragiorum hujusmodi; an etiam prosint omnibus mortuis, seu quibus, et quibus non; atque a quibus ac qualibus exhiberi ac fieri possint et debeant.
Videtur quod suffragia non prosint defunctis, quia ut ait Apostolus, unusquisque recipiet secundum suum laborem. Et rursus: Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis prout gessit. — Deus quoque nullum malum deserit impunitum. Et Psalmista testatur: Quia tu reddes unicuique secundum opera sua. Quod et in Apocalypsi Dominus loquitur: Ecce (inquiens) venio cito, et merces mea mecum est, reddere unicuique secundum opera sua. — Iterum, post hanc vitam non est locus nec tempus merendi aut demerendi.
In contrarium est auctoritas et observantia sanctæ Ecclesiæ, et quod secundo libro Machabæorum habetur: Sancta et salubris cogitatio, pro defunctis exorare, etc. — Ad quod etiam adducuntur auctoritates in littera. Et consonat ratio, quia in purgatorio positi, sunt viatoribus per caritatem uniti, pertinentque ad mysticum corpus Christi, et nondum pervenerunt ad gloriam: ergo dicere possunt, Particeps ego sum omnium timentium te.
Circa hæc scribit Albertus: Absque omni ambiguitate credendum est et tenendum, quod meritum unius valet et prodest alteri: quia ad hoc spectat ille articulus fidei, Sanctorum communionem. Christus quoque pro omnibus satisfecit; et in humano judicio, unus satisfacit, orat et exauditur pro alio. Et tanta est vis caritatis, tanta fidelium per caritatem connexio, ut opera et merita nostra dicantur non solum quæ ipsimet facimus, sed etiam quæ alii qui per caritatem unum nobiscum sunt, pro nobis efficiunt.
Verum ex his sequi videtur, quod suffragia non prosint decedentibus in peccato mortali. Quæritur ergo, an prosint etiam illis. Dicendum, quod ut mihi videtur, quum in inferno duplex sit pœna, videlicet, sensus et vermis conscientiæ, quantum ad pœnam sensus nihil omnino suffragia prosunt damnatis. Vermis autem conscientiæ remordet de tribus, videlicet: de omissis bonis, et commissis malis, et quia nec dignus habitus est ipse damnatus ut saltem ab alio aliquid boni fiat pro ipso. Quantum ad duo prima non mitigatur vermis, sed potest quantum ad tertium mitigari. Dum enim fit bonum pro eo, dicere nequit quod dignus habitus non sit ut pro eo quis faciat quippiam boni. Quamvis ergo in inferno non sit misericordia liberans, est tamen ibi misericordia aliquo modo relaxans, qua et citra condignum puniuntur. Sed de his infra magis dicetur.
At vero patribus sanctis in limbo non profuerunt, quia jam erant ab omni propria actualique culpa plene purgati, et satisfecerant in omnibus quæ ab homine fieri poterant; tenebanturque ibi, quoniam nondum fuit solutum pretium pro originali, quod solus Christus solvere poterat. — Conformiter, parvulis in originali defunctis non profuerunt nec prosunt, quoniam non sunt gratiæ susceptivi, nec in via et statu merendi. Peccatum autem sine gratiæ infusione non dimittitur. — Similiter, non prosunt Beatis, quia non indigent, suntque confirmati in gratia, nec crescere possunt in præmio substantiali neque in proprio merito. — Inter suffragia quoque potissime suffragatur defunctis oblatio sacrificii salutaris, deinde orationes et eleemosynæ, jejunia, peregrinationes, etc. Magister enim non ponit omnia, sed principalia suffragiorum genera.
Præterea si quæratur, an suffragia facta per malos, succurrant et valeant: dicendum, quod quamvis suffragium exsecutive sit vivi, id est a vivente exhibitum, est tamen opus mortui tanquam causæ inductivæ; ideo puto quod secundum caritatem mortui informatur ac valet. Unde et si fiat ab eo qui non est in caritate et gratia, attamen prodest; sed melius esset ac magis prodesset, si fieret ab exsistente in caritate. Et quamvis Deus non audiat peccatores pro se ipsis, audit tamen pro aliis a quibus inducuntur ad orandum pro illis, quantum ad istum effectum quo pœna aliquo modo minuitur.1 Nec obstat quod ait
Gregorius: Quando is qui displicet mittitur ad orandum, animus judicis ad deteriora provocatur. Loquitur enim Gregorius in casu quo quis ex confidentia proprii meriti orat pro aliis, et non quasi instrumentum inductum ac motum ab illis.
Quæritur item, quæ suffragia plus valeant, propria, id est specialia, vel generalia. Respondendum, quod quum suffragia fiant per modum satisfactionis pro peccato, et peccata sint propria ei qui peccat, magis (ut mihi apparet) valent suffragia propria et specialia: hinc Magister ait in littera, quod citius liberatur pro quo multa specialia fiunt.2 — Hæc Albertus.
De his Thomas diffusius loquens: Actus (inquit) noster potest ad duo valere. Primo, ad statum aliquem acquirendum, sicut per opus meritorium homo acquirit beatitudinis statum; secundo, ad aliquid consequens statum ipsum, sicut homo per actum bonum meretur præmium accidentale diminutionemve pœnæ. Et ad utrumque potest actus noster valere dupliciter: primo, per viam meriti; secundo, per viam orationis. Quæ differunt, quoniam meritum innititur justitiæ, oratio vero liberalitati pietatique dantis. Dicendum ergo, quod opus unius alteri nullo modo potest valere per modum meriti ad statum consequendum, ut scilicet ex his quæ ego facio, alius mereatur vitam æternam: quia sors gloriæ redditur secundum mensuram recipientis. Unusquisque autem ex actu suo, non ex alieno disponitur; et loquor de dispositione dignitatis ad præmium. Per viam vero orationis, etiam quantum ad statum consequendum, opus unius alteri adhuc viatori valere potest, sicut quod unus homo impetrat alteri gratiam primam. Nempe quum impetratio gratiæ sit secundum liberalitatem Dei qui oratur, ideo ad omnia illa se potest impetratio orationis extendere, quæ divinæ potestati subsunt ordinate. Sed quantum ad aliquid quod est consequens vel accessorium ad statum, opus unius potest valere alteri non solum per viam orationis, sed etiam meriti; et hoc dupliciter. Primo, per communicantiam in radice operis, quæ est caritas in operibus meritoriis: et sic omnes qui sibi invicem caritate nectuntur, aliquod emolumentum ex mutuis operibus consequuntur, attamen secundum mensuram status uniuscujusque, quia etiam in patria unusquisque de bonis gaudebit alterius. Idcirco articulus fidei est Sanctorum communio. Secundo, ex intentione facientis, qui aliqua opera ad hoc facit ut aliis prosint: sicque opera illa aliquo modo fiunt eorum pro quibus fiunt, quasi eis a faciente collata; unde possunt eis valere ad satisfactionis complementum, vel ad aliquid tale quod statum non mutat. — Verumtamen laus non datur nec exhibetur alicui nisi secundum ordinem ejus ad actum: propter quod laus est ad aliquid, ut primo dicitur Ethicorum. Quumque ex actu alterius nullus ostendatur aut efficiatur bene vel male dispositus ad aliquid, hinc nullus laudatur ex operibus alterius nisi per accidens, in quantum ipse est aliquo modo causa eorum, impensando consilium vel auxilium, etc. Opus autem est meritorium alicui non solum considerata ejus dispositione, sed etiam quantum ad aliquid consequens dispositionem vel statum, ut dictum est.
Insuper ad quæstionem hanc, utrum mortui possint juvari operibus suffragiisque vivorum, dicendum quod caritas, quæ est vinculum uniens membra Ecclesiæ, ad vivos, ac mortuos in caritate defunctos, extendit se. Similiter intentio viventium ad mortuos dirigi potest. Ideo suffragia vivorum mortuis possunt prodesse dupliciter, utpote, per caritatis unionem, et per intentionem; sed nequeunt ipsis valere ita, ut status ipsorum mutetur de condemnatione seu absoluta miseria ad felicitatem, seu ad caritatis et gratiæ impetrationem, sed ad diminutionem pœnæ accelerationemque gloriæ. Istud quoque aliquo modo procedit ex his quæ homo gessit in corpore, quia dum vixit in carne, meruit ut sibi post mortem ista valerent. Quamvis etiam animæ sint in termino constitutæ per mortem, quantum ad hoc quod transmutari non possunt quoad statum, nec in caritate et gratia crescere, aut sibi ipsis mereri; sunt tamen aliquo modo in via, quia nondum ad patriam sunt perductæ, et retardantur a gloria: et quoad hoc, possunt juvari.
Ad quæstionem quoque qua quæritur, utrum suffragia per iniquos facta, mortuis prosint, dicendum, quod in suffragiis quæ per iniquos pro mortuis fiunt, duo pensantur. Primum est opus operatum, ut sacrificium altaris. Quumque sacramenta Ecclesiæ contineant gratiam, atque ex se efficaciam habeant absque opere operantis, quam efficaciam æqualiter explent per quoscumque fiant;3 ideo quantum ad hoc suffragia per iniquos facta prosunt defunctis. Secundum est opus operans; et ita est distinguendum, quoniam operatio peccatoris suffragia facientis considerari potest dupliciter. Primo, in quantum est ejus; et sic nequaquam potest meritoria esse, nec sibi nec alteri. Secundo, ut est alterius; et hoc rursus dupliciter. Primo, in quantum peccator talis gerit et repræsentat personam Ecclesiæ: nam ille dicitur facere cujus vice seu nomine fit, ut S. Dionysius tertiodecimo Cœlestis hierarchiæ capitulo protestatur. Et sic rursus suffragia sacerdotis, quamvis injusti, prosunt his pro quibus fiunt. Secundo, quando agit ut instrumentum alterius:4 opus enim instrumenti potius attribuitur principali quam instrumentali agenti. Hinc quamvis ille qui agit ut instrumentum, non sit in statu merendi seu caritate, attamen actio ejus potest meritoria esse ratione principalis agentis: sicut dum servus impius ex mandato boni domini sui eleemosynam tribuit. Unde si quis in caritate decedens præcipiat pro se suffragia fieri, vel alius præcipiat in caritate exsistens, suffragia illa quamvis per impium facta valent defunctis; nihilo minus magis valerent, si per bonum hominem efficerentur, quia sic ex utraque parte meritoria essent.
At vero si quæratur, an opera suffragiorum quæ quis pro aliis agit, prosint ac meritoria sibi sint; respondendum, quod opera illa considerari possunt dupliciter. Primo, in quantum expiativa sunt pœnæ, seu satisfactoria per modum cujusdam recompensationis, quæ in satisfactione attenditur: sicque opera illa, quæ computantur quasi illius pro quo fiunt, ita absolvunt illum a debita pœna, quod ipsum facientem a debito pœnæ non absolvunt propriæ; quia in tali recompensatione pensatur æqualitas justitiæ. Hoc autem satisfactorium opus ita potest adæquari uni reatui, quod alteri non æquetur: reatus quippe duorum excessuum satisfactionem requirit majorem, quam reatus unius, ceteris paribus. Secundo, in quantum sunt meritoria vitæ æternæ, quod convenit operi tali in quantum procedit ex caritate: sicque non solum prodest ei pro quo fit, sed et potius facienti, qui in quantum operatur ex caritate, meretur gratiæ incrementum in præsenti, atque augmentum gloriæ in futuro.
Ad quæstionem demum qua quæritur, an suffragia prosint damnatis, dicendum, quod circa damnatos in inferno, fuit duplex opinio. Una dicentium, quod circa eos sit dupliciter distinguendum. Primo, quantum ad tempus, dicentes, quod post diem judicii nullus in inferno exsistens aliquo suffragio juvabitur, et quod ante diem judicii aliqui suffragiis Ecclesiæ adjuvantur. Secundo distinguebant de personis in inferno detentis, quarum quasdam dixerunt esse valde malas, quæ scilicet sine fide et sacramentis Ecclesiæ decesserunt, quibus dixerunt suffragia Ecclesiæ non prodesse, quia nec fide nec opere de Ecclesia fuerunt. Alii sunt non valde mali, ut fideles qui opera de genere bonorum egerunt, et tamen in mortali decesserunt peccato: quibus dixerunt suffragia subvenire. Sed circa hoc oriebatur fautoribus hujus opinionis dubitatio quædam, quia quum pœnæ inferni sint intensive finitæ, sequi videtur quod per suffragia possint omnino auferri. Ad quod diversimode responderunt. Præpositivus etenim dixit, quod in tantum possunt multiplicari suffragia pro defunctis, quod a tota pœna redderentur immunes, non simpliciter, sed usque ad diem judicii, quia tunc resumptis corporibus, in infernum sine spe veniæ retruderentur. Verum ista opinio videtur divinæ providentiæ repugnare, quæ in rebus nihil inordinatum relinquit.5 Culpa autem ordinari non potest nisi per pœnam : ideo pœna non potest auferri, nisi culpa prius expietur. Quumque culpa continue maneat in damnatis, eorum pœna nequaquam interrumpetur.
Ideo Porretani invenerunt alium modum, dicentes, quod in diminutione pœnarum inferni per suffragia Ecclesiæ, proceditur sicut in divisione continui, quod quamvis finitum sit, tamen in semper divisibilia dividitur, quando divisio fit non per partes ejusdem quantitatis, sed ejusdem proportionis. Verum ista solutio multipliciter deficit. Primo, quoniam infinita divisio continui non videtur ad quantitatem spiritualem posse transferri. Secundo, quoniam nulla est ratio cur secundum suffragium minus minuat de pœna quam primum, si sit æqualis valoris. Tertio, quia pœna non potest diminui, nisi minuatur et culpa.
Hinc Antisiodorensis dixit, quod suffragia prosunt damnatis non per diminutionem interruptionemve pœnæ, sed per confortationem patientis, velut si hominis grave pondus portantis facies aqua perfundatur : sic namque confortaretur ad melius bajulandum, quamvis onus in nullo minueretur. Sed contra hoc est, quod damnatus magis aut minus gravatur igne juxta demeritum suæ culpæ : idcirco quum culpa maneat immutata, non potest levius ferre pœnam. Prædicta quoque opinio Sanctorum dictis est contraria, nulla auctoritate suffulta, et irrationabilis : quia damnati expertes sunt caritatis, per quam suffragia viatorum continuantur et communicantur defunctis; et rursus, quia damnati ad viæ terminum pervenerunt, ultimatamque remunerationem sortiti sunt.
Verumtamen modus quo aliqui dicunt suffragia posse damnatis prodesse, in quantum per ea subtrahitur damnatis doloris cujusdam materia, quo dolerent se ita abjectos oblivionique traditos quod nemo de eis haberet curam, nisi pro eis suffragia fierent; illa rationabilior posset videri. Tamen nec istud potest esse secundum legem communem : quia ut Augustinus in libro de Cura pro mortuis fatetur (quod de damnatis præcipue verum est), ibi sunt spiritus defunctorum, ubi non vident quæcumque fiunt in vita ista. Idcirco ignorant quando et quæ suffragia fiant pro ipsis, nisi supra communem legem istud remedium aliquibus damnatorum detur et reveletur : quod est verbum omnino incertum. Hinc tutius est simpliciter dicere, quod suffragia non prosunt damnatis, nec Ecclesia pro eis orare intendit, ut patet ex introductis. Unde septimo capitulo Hierarchiæ cœlestis divinus Dionysius loquitur : Summus sacerdos pro immundis non orat, quia in hoc ab ordine averteretur divino.
Verum his objici potest, quod B. Gregorius legitur Trajani animam de inferno suis precibus liberasse. Unde et Damascenus in quodam refert sermone : Gregorius, Romæ urbis episcopus, pro Trajano orationem fundens, audivit vocem divinitus sibi dicentem, Vocem tuam audivi, et Trajano do veniam : cujus rei testis est oriens et occidens. — In eodem quoque sermone commemorat, quod in Vitaspatrum habetur, quemadmodum abbas Macarius inventa calvaria in eremo, interrogavit cujus caput fuisset. Respondit : Sacerdotis gentilis damnati. Et addidit, se aliosque damnatos juvari oratione Macarii. Item S. Martinus, et alii quidam Sancti præcipui, quosdam in idololatria mortuos, et propria manu suspensos aut interemptos, ab inferis eduxisse leguntur.
Et respondendum, quod de Trajano probabiliter credi potest, quod precibus S. Gregorii ad vitam hanc fuerit revocatus, et gratiam consecutus; similiter miraculose suscitati, quorum multos constat fuisse idololatras ac damnatos. De quibus dici oportet, quod non erant per definitivam sententiam inferno finaliter deputati, sed secundum præsentia eorum demerita pœnis addicti; secundum causas vero superiores, quibus prævidebantur revocandi ad vitam, erat de eis aliter disponendum. Vel dicendum, secundum quosdam, quod anima Trajani non fuit simpliciter ab inferni suppliciis liberata, sed pœna ejus usque ad diem judicii fuit suspensa. Nec tamen oportet quod tale quid communiter per suffragia fiat, quoniam alia sunt quæ communi lege contingunt, alia quæ speciali privilegio conceduntur. — Denique adjutorium quod sanctissimus abbas Macarius damnatis impendit, non fuit diminutio pœnæ eorum, sed concedebatur eis quod se invicem in flammis ad horam viderent, et in hoc aliquantulum gaudium non verum sed phantasticum habebant, dum implebatur quod cupiebant: sicut et dæmones gaudere dicuntur, dum homines pertrahunt ad peccandum, quamvis per hoc eorum pœna non minuatur, sicut nec gaudium angelorum minuitur per hoc quod nostris malis compati asseruntur. — Hæc Thomas.
Quibus objici potest quod in revelationibus S. Brigittæ recitatur, nullum in inferno consistere cujus pœna meritis et precibus dulcissimæ atque piissimæ Virginis non minor consistat. Et denuo, quod B. Augustinus tractans illud in Psalmo, Numquid in æternum projiciet Deus, aut non apponet ut complacitior sit adhuc?6 relinquit sub dubio, an damnati in pœnis aliquando habeant aliquam interpolationem, quietem seu repausationem ad aliquantulum tempus. In Itinerario quoque S. Brendani narratur, qualiter infelicissimus ille mercator ac traditor Judas, certis anni temporibus ac diebus habeat relevamen. Attamen libellus ille reputatur apocryphus. Nihilo minus in multis apparitionibus invenitur, quod quidam damnati retulerunt se precibus gloriosissimæ Virginis consecutos extra infernum manere, et per mundum vagari usque ad diem judicii. Similiter in Legenda gloriosissimi Bartholomæi apostoli scriptum est, quemadmodum angelus sanctus dixit dæmoni quem monstravit adstantibus: Quia complesti præceptum Apostoli, conceditur tibi in solitudine esse usque judicii diem.
Consequenter Thomas respondens ad hæc, utrum suffragia prosint exsistentibus in purgatorio, puerisque in limbo, et Beatis in cœlo: Pœna (inquit) purgatorii est supplementum debitæ satisfactionis; ideo indigent adjuvari ibidem contenti, et auxilii sunt capaces. Et de hoc dictum est plenius supra, distinctione vicesima, ubi de purgatorio agitur.7 Sed advertendum, quod suffragia ex duobus valent, puta, ex opere operante et opere operato. Et dico opus operatum non solum Ecclesiæ sacramentum, sed et effectum consequentem ex operatione: quemadmodum ex eleemosynarum largitione sequitur pauperum relevamen, et eorum oratio pro defuncto. Similiter opus operans accipi potest vel ex parte principalis agentis, vel ex parte exsequentis. Idcirco quam cito moriens disponit pro se suffragia fieri, præmium suffragiorum plene consequitur, etiam antequam fiant, quantum ad efficaciam suffragiorum quam habent ex opere operante principalis agentis. Quantum vero ad efficaciam suffragiorum quam habent ex opere operato, vel ex opere operante exsequentis, non consequitur fructum antequam fiant suffragia; et si contingat ipsum a pœna erui antequam fiant, quantum ad hoc fraudabitur fructu suffragiorum: quod redundabit in eos quorum negligentia id contingit.
At vero parvuli in limbo tenentur, quia non sunt in gratia. Quumque opera vivorum mutare non queant statum mortuorum, præsertim quantum ad meritum præmii essentialis aut pœnæ ei contrariæ, suffragia vivorum pueris in limbo prodesse non valent.
Rursus, suffragium de sui ratione importat quamdam auxiliationem, qua Beati non indigent. Idcirco dum dicitur in collecta, Sicut sacramenta Sanctis tuis prosunt ad gloriam, ita nobis proficiant ad medelam; non est sic intelligendum, quod Sancti in gloria proficiant quantum ad se, ex hoc quod eorum festa recolimus, sed quoniam proficit nobis qui eorum gloriam solenniter celebramus: quemadmodum ex hoc quod Deum cognoscimus et laudamus, nil Deo accrescit, sed in nobis ejus gloria crescit. — Et si objiciatur, quod gaudium est angelis Dei super uno peccatore pœnitentiam agente, et ipsi angeli gloriosi nostro congratulantur profectui, sicque augemus et multiplicamus gaudia civium supernorum;8 dicendum, quod quamvis Beati de nostris gaudeant bonis, non tamen sequitur quod multiplicatis nostris operibus bonis, multiplicentur gaudia illorum formaliter, sed materialiter tantum, quoniam omnis passio augetur secundum rationem sui objecti. Ratio autem gaudendi in Sanctis, de quibuscumque gaudent, est Deus, de quo non possunt magis et minus gaudere: quia sic essentiale eorum præmium variaretur, quod consistit in hoc quod gaudent de Deo. Unde ex hoc quod bona multiplicantur, de quibus gaudendi ratio eis est Deus, non sequitur quod intensius sed quod de pluribus gaudeant. — Hæc Thomas.
In quibus hoc ultimum verbum videtur obscurum. Nam quamvis Beatorum essentiale præmium consistat in contemplatione increati objecti, ac gaudio principali atque invariabili, contemplationi illi annexo, respectu cujus objecti non sunt Beatis cogitationes volubiles, ut infra habetur; attamen accidentale præmium eorumdem consistit in quibusdam bonis creatis ad Deum relatis: sicque etiam bona creata ad Deum relata, sunt Beatis ratio gloriandi, et tale gaudium suscipit incrementum, sicut de hoc infra dicetur.
In præinductis ex Thoma continentur scripta Petri, Richardi et Argentinensis de his. Asseritque Richardus, Trajanum revocatum ad vitam hanc et pœnituisse. Quod si ita est, mirum quod Trajanus resuscitatus non indicavit viventibus quæ sibi acciderant, nec S. Gregorio gratias egit. Et si dicatur quod ista fecit, unde probabitur hoc?
Porro Bonaventura: In omni (ait) opere Dei, est misericordia et veritas.9 Hinc duo sunt quæ faciunt suffragia valere defunctis, videlicet, dignitas et necessitas. Justitia respicit dignitatem; et qui in caritate decesserunt, digni sunt ab aliis adjuvari Ecclesiæ membris, maxime si ipsi alios adjuverunt. Misericordia vero considerat necessitatem, quæ magna est in his qui in purgatorio sunt, quoniam graviter pununtur, nec valent juvare se ipsos.
Quidam demum generaliter dicunt, quod suffragia Ecclesiæ prosunt, sive a bonis sive a malis fiant: quia tam boni quam mali faciunt secundum doctrinam Ecclesiæ, faciuntque pro eo qui est in caritate; et ubi caritas facientis deest, supplet caritas Ecclesiæ dictantis ac mortui suscipientis. Sed breviter, non credo quod oratio peccatoris mereatur aliquid apud Deum, nisi solum dispositive, quia disponit ad meritum. Opus enim recipit formam a proximo agente, quemadmodum aqua a vase continente, non a fonte. Sicut etiam corona valorem et pulchritudinem habet ab auro et gemmis, non ab elementis; ita in proposito. Ideo distinguendum, quia suffragia aut sunt opera sacramentalia, ut celebratio Missæ: et tunc, quum sint opera Dei, ratione contenti seu operis operati prosunt, sive a bonis fiant, sive a malis. Aut sunt alia opera, et hoc dupliciter. Aut enim fiunt pure a malis, sicut aliquis malus orat vel se affligit pro aliquo: et sic, non credo quod prosint defuncto. Aut fiunt a malis ad imperium alicujus boni de rebus illius, sicut est eleemosyna; vel ad alterius consortium, ut quando duo legunt Psalterium, unus exsistens in caritate, alius non; atque in aliis operibus, ut dum datur eleemosyna justo ut oret pro mortuo: et tunc valent ratione caritatis boni hominis associati. — Hæc Bonaventura, quæ cum dictis ex Thoma videntur concordabilia.
Footnotes
Chapter 252 of 283