Quæstio 4
Postremo hic quæritur, An Sancti Orationes nostras cognoscant, et an semper exaudiantur pro nobis.
Videtur quod non : quia quum sint in caritate ferventissimi, atque in Deo præpotentes et maxime opulenti, si indigentias, orationes et periclitationes nostras cognoscerent, videtur quod indilate succurrerent nobis. — In Isaia quoque dicitur Deo : Pater noster es, et Abraham nescivit Is. LXIII, 16. nos, et Israel ignoravit nos. Ubi Glossa testatur, quod mortui, etiam sancti, nesciunt quid agant vivi, etiam eorum filii. Et sumitur ab Augustino in libro de Cura agenda pro mortuis, ubi hæc verba inducit, et ait : Si tanti Patriarchæ ignoraverunt quid circa populum ab eis procreatum ageretur, quomodo mortui rebus et actibus vivorum cognoscendis ac adjuvandis miscentur ? — Ad idem allegari potest quod quarto Regum Dominus dixit Josiæ : Jam te colligam ad patres tuos, ut non videant oculi tui mala quæ inducturus sum super locum istum. Sed per hoc non fuisset Josiæ provisum, si post vitam hanc cognovisset quod suo populo eveniret. IV Reg XXII, 20.
In oppositum est quod super illud Job, Sive nobiles fuerint filii ejus, sive ignobiles, non intelliget, scribit Gregorius : Hoc de animabus sanctis sentiendum non est, quia qui intus claritatem Dei vident, nihil est foris quod ignorent. — Hoc quoque fuit error Vigilantii, quod Sancti defectus nostros nesciant, ut contra eum scribit Hieronymus.
Ad hoc Henricus in Quodlibetis respondet, quod Sancti in patria, in increato Dei lumine omnia intuentur quæ scire desiderant, et quorum cognitio eos concernit, etc., prout in Scripto super secundum ex ipso et aliis est introductum. Cf. t. XXI, p. 295 C' ; XXIII, p. 253 A'.
Hinc etiam Thomas hic scribit : Divina 253 A'. essentia est sufficiens medium cognoscendi omnia, quoniam Deus suam videndo essentiam omnia intuetur. Non tamen sequitur quod quicumque divinam videt essentiam, omnia noscat, sed solum qui eam plenarie comprehendit: quod soli competit Deo. Unde de quibusdam Dei effectibus angeli inferiores a superioribus instruuntur, ut S. Dionysius loquitur. Verum unusquisque Beatorum tot et tanta cognoscit in divina essentia, quantum beatitudinis suæ requirit perfectio, ad quam exigitur ut homo habeat quidquid velit, nec inordinate aliquid velit. Hoc autem recta voluntate vult unusquisque, ut ea quæ ad ipsum pertinent, noscat: hinc Beati omnia illa cognoscunt in Verbo. Hoc etiam ad eorum pertinet gloriam, ut indigentibus subveniant ad salutem, et in hoc Dei cooperatores exsistant; eos quoque cognoscant, et vota ac preces eorum a quibus invocantur, amantur atque coluntur. — De hac autem supernaturali cognitione Sanctorum non loquitur Augustinus, sed de naturali. Et supernaturalem illam cognitionem in Verbo non habuit Abraham ante Salvatoris passionem. Nec beatificam illam cognitionem habentes, afficiuntur aliquo compassionis dolore ex cognitione adversitatum viatorum quos diligunt. Nec aliter cupiunt invocantibus se subvenire, quam a Deo dispositum eique placitum esse cognoscunt, quum ejus voluntati ac æquitati sint plenarie conformati. Veruntamen sancti in limbo poterant aliqua doloris affectione moveri ex cognitione malorum quæ noverant caris suis accidere, quorum actus et gesta ex revelatione poterant scire. — De naturali autem et multiplici cognitione animarum a corpore separatarum, tractatum est super secundum diffuse.
Cf. dist. IV, q. 4.
Denique expediens nobis est et salubre, Sanctos Altissimi jugiter invocare: quia ut divinus Dionysius protestatur, iste est ordo divinitus institutus in rebus, ut infima per media reducantur in primum et summum bonum. Idcirco nos exsules et
De Cœlest. hier. c. VII; de Eccl. hier. c. V. infirmos peregrinos oportet ad cœleste regnum perduci, atque charismata gratiarum participare per auxilia Beatorum, qui Deo propinqui sunt, et ei immediate conjuncti tanquam amici et adoptivi filii, quorum sanctæ affectiones ac puræ orationes Creatori sunt gratæ. Et quamvis Sancti majores sunt Deo magis accepti ac similiores, tamen expedit quandoque inferiores Sanctos exorare, quintuplici ratione. Primo, propter majorem devotionem quam quis habet ad Sanctos minores. Secundo, ad tollendum fastidium quod posset homo incurrere eosdem Sanctos jugiter invocando. Idcirco dum nunc istum, nunc illum precamur, devotionis affectio per singulos renovatur et inflammatur. Tertio, quia quibusdam Sanctis ex specialibus meritis eorumdem datum est in specialibus causis patrocinari. Quarto, ut omnes honorentur ac invocentur. Quinto, quoniam multiplicatis intercessoribus, facilius ac copiosius impetratur.
Præterea si quæratur, an Beati et Sancti semper exaudiantur a Deo pro nobis, aut etiam pro se ipsis; videtur quod non, quoniam sic omnes certissime salvaremur, quum orent pro omnibus nobis. In Apocalypsi namque sanctis legitur martyribus ultionem justam petentibus divinitus esse responsum, ut exspectarent tempus adhuc modicum.1 Apud Jeremiam quoque Dominus ait: Si steterint Moyses et Samuel coram me, non est anima mea ad populum istum.2 In oppositum est, quod voluntas Beatorum in omnibus adimpletur, et increatæ voluntati omnino est conformata: nil volunt, nil rogant quod voluntati Dei non consonet. — Dicendum, quod Sancti dupliciter dicuntur orare pro nobis. Primo, oratione expressa, dum vocibus suis aures pietatis divinæ pro nobis pulsant. Secundo, oratione interpretativa, scilicet per merita sua, quæ coram Deo præsentia, non solum cedunt ipsis ad gloriam, sed etiam nobis sunt suffragia ac quædam orationes: quemadmodum sanguis Christi pro nobis effusus, dicitur nobis veniam postulare. At-
De Cœlest. hier. c. VIII. que utroque modo Sanctorum orationes, quantum in ipsis est, sunt efficaces ac dignæ ad impetrandum; sed ex parte nostri potest esse defectus, ita quod non consequimur fructum orationum ipsorum, secundum quod orant pro nobis secundo modo, utpote interpretative. Sed secundum quod orant pro nobis, votis suis aliquid nobis postulando, semper exaudiuntur: quia non volunt nisi quod Deus vult, nec petunt nisi quod fieri cupiunt. Quod autem Deus vult simpliciter, utpote voluntate consequenti, semper impletur. Sed sicut non semper impletur quod Deus vult voluntate antecedente, prout super primum expositum est, ita nec semper impletur quod Sancti sic volunt.3 Per quod patet ad objecta solutio. Nempe, quod Dominus dixit de Moyse et Samuele, intelligitur de eisdem ut nondum beatis, et secundum statum quo aliqui fuerunt in vita præsenti. Oratio quoque illa in Apocalypsi, non fuit negata, sed dilata; nec aliud fuit nisi desiderium stolæ secundæ. — Hæc Thomas in Scripto.
Quibus Petrus concordans:4 Duplex est, ait, cognitio animarum sanctarum, sicut et angelorum. Una vespertina seu naturalis, quæ est notitia rerum in proprio genere: hac non vident ea quæ circa nos et a nobis aguntur. Alia matutina, quæ est rerum in Verbo: hac vident quædam eorum quæ fiunt in mundo, videlicet ea quæ aliquo modo ad eorum laudem aut gloriam pertinent; alia non vident, scilicet quæ eis impertinentia sunt, nisi in quantum eis revelantur a Verbo æterno. Quumque ad eorum laudem et gloriam spectet a viatoribus laudari ac invocari, et invocantibus subvenire, omnia talia norunt in Verbo.
Porro dum petitur, an Sancti semper exaudiantur; dicendum, quod obtinere aliquis aliquid potest dupliciter: primo, per viam justitiæ et meriti; secundo, per viam supplicationis ac gratiæ: quemadmodum in curia summi Pontificis dantur aliquæ litteræ de simplici justitia, quædam de gratia. Utroque modo Sancti obtinent pro nobis orantes. Ut enim in littera tangitur, juvant nos merito quod meruerunt in carne, et juvant nos voto quod fundunt Deo pro nobis.5 Et ex his duobus intercessio eorum semper est efficax. Verum intercessio eorum per modum meriti, est oratio interpretativa, et semper exauditur quantum est de se; interdum tamen non exauditur propter demerita nostra. Intercessio demum per modum voti, est oratio vera, et semper exauditur, quia non optant nisi quod sciunt Deum velle vel simpliciter, vel ipsis orantibus. — Hæc Petrus.
Richardus quoque hic ait, quod animæ in purgatorio exsistentes orant pro nobis, quum sint confirmatæ in caritate; similiter animæ Beatorum. Sed animæ Beatorum orando pro nobis, nullam ex hoc consequuntur utilitatem, nisi in hoc quod in augmentatione civium supernorum crescit aliquale gaudium accidentale singulorum. Orationes vero quas exsistentes in purgatorio faciunt pro nobis, interdum redundant in alleviationem pœnæ ipsarum: non quod in hoc mereantur, quum sint extra statum merendi sibi ipsis, loquendo de merito proprie dicto; sed in quantum nos per orationes earum meliores effecti, efficaciora facimus suffragia in relevamen pœnæ ipsarum.
Denique si quæratur, an animæ beatæ orent pro animabus in purgatorio detentis; dicendum, quod sicut in corpore naturali membra fortiora indigentibus et infirmis subveniunt, ita in corpore mystico Christi atque Ecclesiæ, non solum debent sibi invicem subvenire membra inter quæ est indigentia mutua, sed etiam illa quæ non indigent adjuvari, conveniens est indigentibus subvenire. Beatæ autem animæ sunt membra Ecclesiæ non indigentia adjuvari: ideo convenit ut exorent pro exsistentibus in purgatorio, quæ sunt membra Ecclesiæ adhuc indigentia ope. — Hæc Richardus.
Concordat Bonaventura dicendo: Sancti orant pro nobis, quoniam vident indigentiam nostram, et nostram optant salutem suæque civitatis instaurationem, et quoniam Deus ita instituit, ut ad eamdem beatitudinem pertinentes, invicem sibi cooperentur. — Sed objici potest, quia (secundum Damascenum) oratio est ascensus mentis in Deum; Beati autem non ascendunt mente ad Deum, imo immobiliter stant ei intenti. Et respondendum, quod mens nostra dicitur in Deum ascendere tribus modis. Primo, per novum adspectum in Deum, sicut dum homo revocat cogitationem suam ab aliis, et convertit se in Deum; sicque convenit viatoribus tantum. Secundo, per adspectum alterius rei inferioris, ut dum quis cogitat humanam miseriam, et implorat misericordiam, ut relevet miseriam ipsam: ibi adspectus in Deum dirigitur, non quia de novo adspiciat ipsum, sed quia ad aliud inferius respiciat; et ita est in Beatis dum orant pro nobis, quia tunc indigentiam nostram considerant. Tertio, per continuationem intuitus primi, ut dum quis considerat Deum, qui est super se, et si continue considerat, continue ascendit, non quia ad aliud et aliud scandit, sed quia indesinenter super se fertur; et ita incessanter est in Beatis. Itaque si primo modo dicatur oratio ascensus mentis in Deum, est tantum viæ; secundo modo est viæ ac patriæ; tertio, patriæ tantum. — Quumque arguitur, quod Beatus habet quidquid vult; dicendum, quod Beatus vult aliquid sibi, et aliquid aliis. Et ad substantiam beatitudinis suæ pertinet, ut habeat quidquid vult sibi; verum ut habeat quidquid vult aliis, non est de substantia beatitudinis, sed de consummatione et bene esse ipsius: quod non erit, nisi dum universi electi fuerint simul glorificati; quo facto, Sancti nec pro se neque pro aliis intercedent. Hæc Bonaventura.
Postremo Scotus primo hic sciscitatur, utrum anima separata intelligere possit quidditates sibi ante separationem habitualiter notas; secundo, utrum anima separata possit acquirere cognitionem alicujus prius ignoti; tertio, an anima separata valeat recordari præteritorum quæ cognovit conjuncta. Verum ad hæc responsum est partim super primum, plenius vero super secundum. Quarto quærit, utrum Beati cognoscunt orationes quas eis offerimus: quæ quæstio habet hic locum; sed respondendo ad eam, videtur tot involutiones inducere, tot singularitates inserere, quod talia recitare videtur veritates nunc elucidatas potius obscurare quam plenius explanare: idcirco dimitto.6
Footnotes
Chapter 254 of 283