Skip to the text

Distinctio 45

A. De diversis animarum receptaculis post mortem.

PRÆTEREA sciendum est, quod omnes animæ, ut ait Augustinus, quum de hoc sæculo exierint, diversas habent receptiones:1 bonæ habent gaudium, malæ vero tormenta. Sed quum facta fuerit resurrectio, et bonorum gaudium amplius erit, et malorum tormenta graviora, quando cum corpore torquebuntur. Ex his ostenditur, quod majus erit gaudium Sanctorum in resurrectione et post, quam fuerit ante; et quod diversa receptacula habebunt animæ Sanctorum. De quibus idem Augustinus ait: Tempus quod inter hominis mortem et ultimam resurrectionem interpositum est, animas abditis receptaculis continet, sicut unaquæque digna est vel requie vel ærumna, pro eo quod sortita est in carne dum viveret.2

B. De suffragiis defunctorum.

Neque negandum est, ut ait Augustinus, defunctorum animas pietate suorum viventium relevari, quum pro illis sacrificium Mediatoris offertur, vel eleemosynæ

Hugo, de Sacram. lib. n, p. xvi, c. 6. post mortem

Rom. xiv, 10; II Cor. v, 10.

Aug. Sermo 172, n. 2.3

Aug. Sermo 159, n. 1.45

C. De officiis sepulturæ.

De pompis vero exsequiarum idem Augustinus ita dicit: Pompa funeris, agmina exsequiarum, sumptuosa diligentia sepulturæ, vivorum sunt qualiacumque solatia, non adjutorium mortuorum.6 Quia si aliquid prodest impio sepultura pretiosa, oberit pio vilis vel nulla. Præclaras exsequias in conspectu hominum purpurato illi diviti exhibuit turba famulorum, sed multo clariores in conspectu Domini ulceroso illi pauperi ministerium exhibuit angelorum, qui eum extulerunt non in marmoreum tumulum, sed in Abrahæ gremium. Sit tamen cura mortuos sepeliendi, et sepulcra construendi, quia hæc in Scripturis sanctis inter bona opera deputata sunt;7 nec solum in corporibus Patriarcharum aliorumque Sanctorum, sed etiam in ipsius Domini corpore qui ista fecerunt, laudati sunt. Impleant ergo homines erga suos officia postremi muneris, et sui humani lenimenta mœroris. Verum illa quæ adjuvant spiritus defunctorum, scilicet oblationes, orationes, multo observantius procurent.

D. De duobus æque bonis, quorum alter plura post mortem habet auxilia.

Solet moveri quæstio de duobus, uno divite, altero paupere, pariter sed mediocriter bonis, qui prædictis suffragiis indigent, et meruerunt pariter post mortem juvari: pro altero vero, id est pro divite, speciales et communes fiunt orationes, multæque eleemosynarum largitiones; pro paupere vero non fiunt nisi communes largitiones et orationes. Quæritur ergo, an tantum juvetur pauper paucioribus subsidiis, quantum dives amplioribus. Si non pariter juvatur, non ei redditur secundum merita: meruit enim pariter juvari, quia pariter boni exstiterunt. Si vero tantum suffragii consequitur pauper quantum dives, quid contulerunt diviti illa specialiter pro eo facta? Sane dici potest, non ei magis valuisse generalia et specialia, quam pauperi sola generalia suffragia; et tamen profuerunt diviti specialia, non quidem ad aliud vel majus aliquid, sed ad idem ad quod generalia, ut ex pluribus et diversis causis unum perciperetur emolumentum. Potest tamen dici aliter, illa plura subsidia contulisse diviti celeriorem absolutionem, non pleniorem.

E. Quibus suffragiis juvabuntur mediocriter boni qui in fine invenientur.

Sed iterum quæritur de aliquo mediocriter bono, qui talibus indigens suffragiis, in ipso consummationis sæculi articulo cum reliquis migrabit, si salvus erit, quum pro eo non offertur ulterius sacrificium vel oratio vel eleemosyna, nec habebat tantæ perfectionis merita quæ his suffragiis non egerent. Numquid ergo salvabitur? Æstimo eum quasi per ignem transeuntem salvari meritis et intercessionibus cœlestis Ecclesiæ, quæ pro fidelibus semper intercedit voto et merito, donec impleatur Christus.

F. Quomodo Sancti glorificati audiunt preces supplicantium, et quomodo intercedunt pro nobis ad Dominum.

Sed forte quæris: Numquid preces supplicantium Sancti audiunt, et vota postulantium in eorum notitiam perveniunt? Non est incredibile, animas Sanctorum quæ in abscondito faciei Dei, veri luminis illustratione lætantur, in ipsius contemplatione ea quæ foris aguntur, intelligere, quantum vel illis ad gaudium, vel nobis ad auxilium pertinet. Sicut enim angelis, ita et Sanctis qui Deo adsistunt, petitiones nostræ innotescunt in Verbo Dei, quod contemplantur.8 Unde et dicuntur angeli et orationes et vota nostra offerre Deo, non quia eum doceant, sed quia ejus voluntatem super eis consulunt. Unde Augustinus: Angelis qui sunt apud Deum, innotescunt petitiones nostræ, ut quodammodo eas offerant Deo, et de his consulant, et quod Deo jubente implendum esse cognoverint, hoc nobis evidenter vel latenter reportent.9 Unde et angelus hominibus ait: Quum oraretis, orationem vestram obtuli Deo. Ad omnia quidem scienda sufficit Deo sua perfectio; habet tamen nuntios, id est angelos, non qui ei quæ nescit annuntient (non enim sunt ulla quæ nesciat), sed bonum eorum est de operibus suis ejus consulere veritatem: et hoc est quod dicuntur nonnulla nuntiare, non ut ipse ab eis discat, sed ut ab eo ipsi discant per Verbum ejus sine corporali sono. Nuntiant etiam quod voluerit, ab eo missi ad quos voluerit, totum ab illo per illud Verbum ejus audientes, id est, in ejus veritate invenientes quid sibi faciendum, quid, quibus et quando nuntiandum sit. Nam et nos orantes eum, non eum docemus: quia novit, ut ait Verbum ejus, Pater vester, quid vobis necessarium sit, priusquam petatis ab eo. Nec ista ex parte cognovit, sed futura omnia temporalia, atque in eis etiam quid et quando ab illo petituri fueramus, et quos et de quibus rebus vel exauditurus vel non exauditurus esset, sine initio ante præscivit. Non ergo dicitur angelus orationes nostras offerre Deo, quasi Deus tunc noverit quid velimus et quo indigeamus: quæ omnia antequam fiant, sicut et postquam facta sunt, novit; sed quia necesse habet rationalis creatura temporales causas ad æternam veritatem referre, sive petendo quid erga se fiat, sive consulendo quid faciat.

Hugo, de Sacram. lib. II, p. XVI, c. 11. Ps. XXX, 21.

Aug. Epist. 130, n. 18.

Tob. XII, 12. Aug. de Trinitate, lib. XV, c. 13.

Matth. VI, 8. tempore

Aug. Epist. 140, n. 69.

G. Quod dictum est de angelis, attribuit sanctis animabus.

Si autem angeli a Deo per Verbum ejus discunt petitiones nostras, et quid de his implendum sit, et quid non; cur non credamus, et animas Sanctorum Dei faciem contemplantium, in ejus veritate intelligere preces hominum, et quæ implendæ sint vel non? Inde est quod Deus dicitur exaudire preces quorumdam, non solum quando effectui mancipat, sed etiam quando innotescit curiæ angelorum et sanctarum animarum quid inde futurum sit vel non. Et quod cognoscunt in Dei voluntate esse, volunt et ipsi: adeo enim supernæ voluntati addicti sunt, ut nihil præter ejus voluntatem queant velle. Intercedunt ergo ad Deum pro nobis Sancti, et merito, dum illorum merita suffragantur nobis, et affectu, dum vota nostra cupiunt impleri: quod tamen non faciunt, nisi in voluntate Dei implenda didicerint. Oramus ergo ut intercedant pro nobis, id est, ut merita eorum nobis suffragentur, et ut ipsi velint bonum nostrum: quia eis volentibus Deus vult, et ita fiet. — Ex præmissis constat, quod cum quibusdam misericordius agit Deus quam eorum peccata meruerint, scilicet cum mediocriter malis, qui suffragiis Ecclesiæ juvantur.

SUMMA

DISTINCTIONIS QUADRAGESIMÆ QUINTÆ

POSTQUAM præcedenti distinctione tractavit Magister de generali resurrectione et resurgentium retributione, hic tractat de eorumdem receptaculis variis ac distinctis, et qualiter quibusdam valeat subveniri, et quibus, et quibus non. Quocirca aliqua interponit de officiis sepulturæ, movetque quæstionem, quam etiam solvit, de duobus mediocriter bonis; et iterum quærit de quocumque mediocriter bono in fine sæculi morituro, post cujus obitum non fient suffragia, qualiter illi subvenietur. Ultimo pandit quæ et quot sint ista suffragia in communi.

Footnotes

  1. Aug. in Jo-ann. tract. 49, n. 10. ↩

  2. Id. Enchi-rid. c. 109. ↩

  3. Galat. v, 6. ↩

  4. Luc. xvi, 9. ↩

  5. Matth. v, 3. ↩

  6. Hugo, de Sacram. lib. II, p. xvi, c. 8. Aug. de Cura mort. n. 4. ↩

  7. Luc. xvi, 22. Aug. Sermo 172, n. 3. ↩

  8. Philipp. IV, 6. ↩

  9. Tob. III, 25. ↩

Chapter 250 of 283