Distinctio 49
A. De differentia mansionum in cœlo et in inferno.
POST resurrectionem vero, facto universo impletoque judicio, suos fines habebunt civitates duæ : una Christi, altera diaboli; una bonorum, altera malorum; utraque tamen angelorum et hominum. Istis voluntas, illis facultas non poterit esse peccandi vel ulla conditio moriendi; istis in æterna vita feliciter viventibus, illis infeliciter in æterna morte sine moriendi potestate durantibus, quoniam utrique sine fine. Sed in beatitudine isti, alius alio præstabilius; in miseria vero illi, alius alio tolerabilius permanebunt. — Ex his apparet, quod sicut boni differenter glorificabuntur, alii magis, alii minus; ita et mali differenter in inferno punientur. Sicut enim in domo Patris, id est in regno cœlorum, mansiones multæ sunt, id est præmiorum differentiæ;1 ita et in gehenna diversæ sunt mansiones, id est suppliciorum differentiæ. Omnes tamen æternam pœnam patientur, sicut omnes electi eumdem habebunt denarium, quem paterfamilias dedit omnibus qui operati sunt in vinea.2 Nomine denarii aliquid omnibus electis commune intelligitur, scilicet vita æterna, Deus ipse, quo omnes fruentur, sed impariter : nam sicut erit differens clarificatio corporum, ita differens gloria erit animarum.3 Stella enim a stella, id est
Aug. Enchirid. c. 111. electus ab electo, differt in claritate mentis et corporis. Alii enim aliis vicinius clariusque Dei speciem contemplabuntur; et ipsa contemplandi differentia, diversitas mansionum vocatur. Domus ergo est una, id est, denarius est unus; sed diversitas est ibi mansionum, id est differentia claritatis: quia unum est et summum bonum, beatitudo et vita omnium, id est Deus ipse. Hoc bono omnes electi perfruentur, sed alii aliis plenius. Perfruentur autem videndo per speciem, non per speculum in ænigmate.4 Habere ergo vitam, est videre vitam, id est cognoscere Deum in specie. Unde Veritas ait in Evangelio: Hæc est vita æterna, ut cognoscant te verum Deum, et quem misisti Jesum Christum, esse unum et solum verum Deum;5 hoc est, habere vitam, id est cognoscere te, non est ipsa cognitio quæ tu es, sed per cognitionem habere bonum quod tu es, id est vita.
B. Si omnes homines volunt esse beati.
Solet etiam quæri de beatitudine, utrum eam omnes velint, et sciant quæ sit vera beatitudo. De hoc Augustinus in tertiodecimo libro de Trinitate disseruit: Mirum est, quum capessendæ retinendæque beatitudinis voluntas una sit omnium, unde tanta exsistat de ipsa beatitudine rursus diversitas voluntatum: non quod eam aliquis nolit, sed quod non omnes eam norint. Si enim eam omnes noscerent, non ab aliis putaretur esse in virtute animi, ab aliis in voluptate corporis, ab aliis atque aliis alibi atque alibi. Quomodo ergo omnes amant quod non omnes sciunt? Quis potest amare quod nescit, sicut supra disputavi? Cur ergo beatitudo amatur ab omnibus, nec tamen scitur ab omnibus? An forte sciunt omnes quæ ipsa sit, sed non omnes sciunt ubi sit, et inde contentio est? An forte falsum est quod pro vero posuimus, beate vivere omnes homines velle? Si enim beate vivere est, verbi gratia, secundum animi virtutem vivere; quomodo beate vivere vult qui hoc non vult? Nonne verius diceremus, Homo ille non vult beate vivere, quia non vult secundum virtutem vivere, quod solum est beate vivere? Non ergo omnes beate vivere volunt, imo pauci hoc volunt, si non est beate vivere nisi secundum virtutem animi vivere, quod multi nolunt. Itane falsum erit, unde nec ipse Cicero dubitavit? Ait enim: Beati certe omnes esse volumus. Absit ut hoc falsum esse dicamus. Quid ergo? An dicendum est, etiam si nihil aliud sit beate vivere quam secundum virtutem animi vivere; tamen et qui hoc non vult, beate vivere vult? Nimis quidem hoc videtur absurdum. Tale enim est, ac si dicamus: Qui non vult beate vivere, beate vult vivere. Istam repugnantiam quis audiat, quis ferat? Et tamen ad hanc contrudit necessitas, si et omnes beate vivere velle verum est, et non omnes volunt sic vivere quomodo solum vivitur beate. An illud ab his angustiis poterit nos eruere, si dicamus nihil esse beate vivere, nisi vivere secundum delectationem suam; et ideo falsum non esse, quod omnes beate vivere velint, quia omnes ita volunt ut quemque delectat? Sed id quidem falsum est. Velle enim quod non deceat, est esse miserrimum; nec tam miserum est non adipisci quod velis, quam adipisci velle
Aug. de Trinitate, lib. xiii, n. 7.
Cic. in Hor. tensio.
Aug. op. cit. n. 8. quod non oporteat. Quis ita cæcus sit, ut dicat aliquem ideo beatum, quia vivit ut vult; quum profecto etsi miser esset, minus tamen esset, si nihil eorum quæ perperam voluisset, habere potuisset? Mala enim voluntate vel sola miser quisque efficitur; sed miserior, quum desiderium malæ voluntatis impletur. Quapropter, quoniam verum est quod omnes homines esse beati velint, idque ardentissimo amore appetant, et propter hoc cetera quæcumque appetant; nec quisquam potest amare quod omnino quid vel quale sit, nescit; nec potest nescire quid sit, quod se velle scit: sequitur ut omnes beatam vitam sciant. Omnes autem beati habent quod volunt, quamvis non omnes qui habent quod volunt, continuo sint beati. Continuo autem miseri sunt, qui vel non habent quod volunt, vel id habent quod non recte volunt. Beatus ergo non est nisi qui et habet omnia quæ vult, et nihil vult male.
Ille quippe beate vivit, qui vivit ut vult, nec male aliquid vult. Quum ergo ex his duobus constet beata vita; licet in malis sit aliquis bonus, non tamen nisi finitis omnibus malis est beatus.6 Quum ergo ex hac vita qui in his miseriis fidelis et bonus est, venerit ad beatam vitam;7 tunc erit vere quod nunc nullo modo esse potest, ut sic homo vivat quomodo vult. Non enim ibi volet male vivere, aut volet aliquid quod deerit, aut deerit aliquid quod voluerit: quidquid amabitur, aderit; nec desiderabitur quod non aderit. Et omne quod ibi erit, bonum erit, et summus Deus summum bonum erit; et quod est omnino beatissimum, ita semper fore certum erit. Beatos autem esse se velle omnium hominum est; beatos se esse velle, omnes in corde suo vident, nec tamen omnium est fides qua ad beatitudinem pervenitur.8
C. Si quid de Deo cognoscit aliquis quod ibi non intelligant omnes.
Solet etiam quæri, utrum aliquid de Deo cognoscat aliquis magis meritus, ut Petrus, quod non cognoscat aliquis minus meritus, ut Linus. Pluribus videtur, quod omnia de Deo ad beatitudinem spectantia, omnes communiter electi cognoscant, sed differenter. Nihil enim in Deo noscibile majus digniusque videtur, quam eum intelligere trinum et unum; hoc autem omnes tunc per speciem cognoscent. Unde sequitur, ut non sit aliquid beatitudini pertinens incognitum alicui Beatorum. Omnes ergo cuncta illa videbunt quorum cognitio servit beatitudini; sed in modo videndi different: alius enim alio magis, alius alio minus fulgebit.
D. De paritate gaudii.
Solet etiam quæri, an in gaudio dispares sint, sicut in claritate cognitionis differunt. De hoc Augustinus ait: Multæ mansiones in una domo erunt, scilicet variæ præmiorum dignitates; sed ubi Deus erit omnia in omnibus, erit etiam in dispari claritate par gaudium:9 ut quod habebunt singuli, commune sit omnibus, quia etiam gloria capitis, omnium erit per vinculum caritatis. — Ex his datur intelligi, quod par gaudium omnes habebunt, etsi disparem cognitionis claritatem: quia per caritatem, quæ in singulis erit perfecta, tantum quisque gaudebit de bono alterius, quantum gauderet si in se ipso haberet. Sed si par erit cunctorum gaudium, videtur quod par sit omnium beatitudo: quod constat omnino non esse. Ad quod dici potest, quod beatitudo par esset, si ita esset par gaudium ut etiam par esset cognitio; sed quia hoc non erit, non faciet paritas gaudii paritatem beatitudinis. Potest etiam sic accipi par gaudium, ut non referatur paritas ad intensionem affectionis gaudentium, sed ad universitatem rerum de quibus gaudebitur: quia de omni re unde gaudebit unus, gaudebunt omnes.
E. Si major sit beatitudo Sanctorum post judicium.
Post hoc quæri solet, si beatitudo Sanctorum major sit futura post judicium quam interim. Sine omni scrupulo credendum est, eos habituros majorem gloriam post judicium quam ante, quia et majus erit gaudium eorum, ut supra testatus est Augustinus, et amplior erit eorum cognitio. Unde Hieronymus: Peracto judicio, ampliorem gloriam suæ claritatis Deus demonstrabit electis. Si quem movet, quid opus sit spiritibus defunctorum corpora sua in resurrectione recipere, si eis potest sine corporibus summa beatitudo præberi;10 difficilis quæstio est, nec potest a nobis perfecte definiri. Sed tamen dubium non est, et raptam a carnis sensibus hominis mentem, et post mortem, ipsa carne deposita, non sic videre posse incommutabilem substantiam, id est Deum, sicut sancti angeli vident: sive alia latentiori causa, sive ideo quia inest ei naturalis quidam appetitus corpus administrandi, quo retardatur quodammodo ne tota intentione pergat in illud summum cœlum, donec ille appetitus conquiescat. Porro si tale sit corpus, cujus sit difficilis et gravis administratio, sicut hæc caro quæ corrumpitur; multo magis avertitur mens ab illa visione summi cœli. Proinde, quum hoc corpus jam non animale sed spirituale receperit, æquata angelis, habebit perfectum naturæ suæ modum, obediens et imperans, vivificata et vivificans, tam ineffabili facilitate ut sit ei gloriæ quod fuit sarcinæ.
SUMMA
DISTINCTIONIS QUADRAGESIMÆ NONÆ
SUPRA tractavit Magister de judicio generali, et aliqua tetigit de præmiis judicandorum; hic plenius loquitur de mercede et gloria electorum. Attamen in hujus distinctionis exordio, etiam paululum tangit de miseriis reproborum. Itaque primo ostendit, quod sicut in hac vita distabant conversatione ac meritis, sic in futuro distabunt retributione ac præmiis. Et circa hoc sciscitatur, an omnes homines beatitudinem naturaliter appetant; deinde circa beatitudinem electorum aliquas utiles inserit quæstiones. Prima est, an in beatifica visione sit gradus, ita quod unus cognoscit quod alter nescit. Secunda, an in ipso beatitudinem consequente sit diversitas magnitudinis spiritualis. Tertia, utrum felicitas Beatorum major erit post resurrectionem quam ante.
Footnotes
Chapter 266 of 283