Skip to the text

Enarratio in epistolam

APPARUIT BENIGNITAS ET HUMANITAS SALVATORIS NOSTRI DEI, ETC. Tit. III, 4-7.

APOSTOLUS in præsenti epistola docet nos, quam magna nobis bona per Christum et a Christo collata sint. Ait enim :

Apparuit benignitas, hoc est misericordia, et humanitas Salvatoris nostri Dei, id est humanitas quam Christus Dei Filius verusque Deus pro nobis assumpsit. Hanc enim suam benignitatem et humanitatem cœpit in sua nativitate declarare visibiliterque monstrare hominibus : sicut pastoribus, ac aliis multis quibus pastores dixerunt qualiter angelus eis apparuisset, et Christum esse natum dixisset, qualiter etiam exercitum angelorum audissent cantantem, et natum puerum invenissent, prout in fine sequentis evangelii legitur.1 Hoc autem infinita misericordia fuit Christi Verbi æterni, quod nostram assumpsit naturam, atque ex Virgine nasci dignatus est, qui de Patre Deo natus est ab æterno. Deinde Christus inter homines conversando, omnesque a diabolo oppressos curando, benignitatem et humanitatem suam demonstravit hominibus. Et hæc fecit non ex operibus justitiæ quæ fecimus nos, hoc est, non propter merita nostra, quia iniqui eramus ac perditi; sed secundum suam misericordiam, id est ex sua pietate, caritate, et gratia, salvos nos fecit, id est, a jugo diaboli et servitute peccati nos liberavit, beatitudinem quoque promeruit nobis. Itaque « salvos nos fecit » merito suæ conversationis ac passionis, per lavacrum regenerationis, hoc est per Baptismum, qui est lotio qua ex aqua et Spiritu Sancto renascimur, esse gratiæ ac virtutum adipiscendo, et renovationis Spiritus Sancti, id est per præfatum lavacrum seu Baptismum, quo intus in anima renovamur per infusionem gratiæ Spiritus Sancti, juxta illud Apostoli :2 Renovamini spiritu mentis vestræ;3 atque in Psalmo, Renovabitur ut aquilæ juventus tua.4 Hæc dicit Apostolus, quoniam virtus et meritum passionis Christi applicatur hominibus per Baptismum : nam meritum passionis Christi est causa universalis humanæ salutis. Porro, universalem causam oportet ad determinatos effectus per aliqua applicari. Unde qui sine Baptismo moriuntur, participes non exsistunt salvationis ac meriti Christi, nisi forte Baptismum optaverint consequi nec potuerint.

Quem Spiritum Sanctum effudit Deus in nobis abunde, id est, gratiam et dona Spiritus Sancti Deus Pater copiose infudit cordibus Christifidelium, præsertim Apostolorum, per Jesum Christum Salvatorem nostrum, id est virtute et merito Christi, cujus tota conversatio et passio in hoc mundo fuit meritoria nobis, et ab ipso tanquam a capite derivantur charismata gratiarum in ejus fideles, tanquam in membra ipsius, juxta illud :5 De plenitudine ejus nos omnes accepimus. Ut justificati, id est a peccatis purgati et justi effecti, gratia ipsius, id est merito Christi, et per infusionem gratiæ suæ, sine qua non fit deletio culpæ, heredes simus Dei, coheredesque Christi, id est, adoptivi filii6

Creatoris : et hoc, nunc secundum spem vitæ æternæ, hoc est æternam felicitatem sperando, nondum habendo. Vel, « heredes simus vitæ æternæ secundum spem », id est nunc in spe, adepturi eam in re, in Christo Jesu Domino nostro, id est ejus auxilio, vel in ipso tanquam in objecto beatitudinis nostræ, secundum quod Deus est.

Footnotes

  1. Luc. II, 8 et seq. ↩

  2. Joann. III, 5. ↩

  3. Ephes. IV, 23. ↩

  4. Ps. CII, 5. ↩

  5. Joann. I, 16. ↩

  6. Rom. VIII, 17. ↩

Chapter 47 of 161