Skip to the text

Sermo 5

DE GRATITUDINE; ET QUOMODO IN BETHLEHEM FESTINARE SPIRITUALITER DEBEAMUS, ET QUID IBI NOBIS AGENDUM INCUMBAT.

TRANSEAMUS usque Bethlehem, et videamus hoc verbum quod factum est, quod Dominus ostendit nobis. Luc. II, 15.

Ingratitudo est peccatum valde enorme, per quod homo meretur cetera Dei dona amittere, et iis quæ fuerat percepturus privari. Gratitudo autem est virtus præclara, per quam homo meretur conservari a Deo in donis gratiæ quæ suscepit, et donis repleri majoribus. Hinc enim in Evangelio ait Salvator: Habenti dabitur; ei autem qui non habet, et quod videtur habere, auferetur ab eo. In quibus verbis, per Habentem intelligitur homo gratus, cui a fonte totius gratiæ, Deo ditissimo ac liberalissimo, plus confertur;1 per Non habentem vero intelligitur homo ingratus, qui et id quod videtur habere, amittit.

Denique ad gratitudinem pertinent tria. Primum est, beneficium sibi collatum recognoscere et pensare. Secundum est, pro eo gratias agere. Tertium est, tempore opportuno benefactori pro posse vicem rependere. Hoc enim requirit debitum condecentiæ, quod vocatur debitum morale. Similiter ad ingratitudinem pertinent tria, istis tribus opposita, utpote: beneficium tradere oblivioni, non regratiari, nec vicem rependere.

Itaque, si innumerabilibus incomparabilibusque beneficiis Domini Dei nostri Jesu Christi grati esse pro posse desideramus, oportet ut in primis ea recognoscamus, pensemus, nec obliviscamur; deinde pro universis et singulis grates ei pro posse reddamus; et tertio, vicem rependamus eidem, ipsum honorando per adimpletionem præceptorum suorum, ipsis quoque pauperibus, qui sunt membra Christi, pie ac liberaliter succurrendo:2 nam quidquid illis negatur, Christus sibi arbitratur negatum; et quidquid illis fit ac præstatur, ipse sibi factum datumque arbitratur.

Itaque primo oportet nos beneficia Christi Salvatoris nostri attendere. Porro quidquid pro salute nostra assumpsit, fecit ac pertulit, hoc beneficium est ipsius. Unde inter beneficia ejus ista sunt præcipua: quod propter nos incarnari, et ex paupere humilique puella nasci dignatus est; quod in sua nativitate tantam passus est paupertatem. Ut ergo grati simus ei de beneficiis istis, necesse est ut et nos cum pauperibus « transeamus » spiritualiter « usque Bethlehem, et videamus hoc verbum quod factum est, quod Dominus » per Lucam evangelistam « nobis » in evangelio hodierno « ostendit ». Spiritualiter autem usque in Bethlehem ire, est oculum mentis illuc convertere, et omnia quæ ibi facta credimus considerare, mente percurrere, diligenter revolvere.

Consideremus ergo, qualiter die hesterna pudicissima Virgo prægnans, cum suo ministro simplice Joseph, cum verecundia ingressa est Bethlehem, et qualiter cunctis hospitiis a divitibus occupatis, ipsa paupercula cum Joseph declinavit in diversorium, intravitque stabulum, in quo (ut creditur) nec lumen invenit nec ignem, et certum est quod nec lectum.3 O quam patienter atque humiliter pertulit omnem illam inopiam! Deinde parituram se sentiens, ad devotissimam orationem et altam contemplationem se dedit, et subito in momento peperit, clausa et integra manens, Christum, quem protinus adoravit ut Deum; nec ex partu aliquam passa est corporis debilitatem. Deinde pensemus, qualiter pastores diversorium sunt ingressi, cum quanta admiratione ac reverentia puerum illum in præsepio positum adspexerunt et adoraverunt, quam ferventer etiam et jucunde retulerunt Virgini gloriosæ ac Joseph, qualiter angelus Dei visibiliter eis adstitit, et qualiter claritas eos maxima circumfulsit, et omnia verba quæ audierunt ab angelo, et quomodo angelorum exercitum audierunt Deum magnifice collaudare. O quantum piissima Virgo gavisa fuit in Domino his auditis!

Præterea, non solum ista consideremus ad sciendum et recordandum, sed ea etiam ad nostram trahamus informationem, ad imitandum, ut discamus mundi vanitates, divitiarum jactantiam aspernari, humilitatem et paupertatem amplecti, et Christum pro posse in omnibus sequi. Eia, vos pauperes, consolamini in his verbis, imo in istis Christi exemplis. O vos mendici, vos pannosi, et in hoc mundo contempti, hanc Christi paupertatem et humilitatem indesinenter pensate, et ejus exemplo, ejus intuitu et amore, in vestra paupertate gaudete; in omni dejectione et tribulatione patientes estote, ut animæ vestræ spiritualibus impleantur divitiis gratiæ ac virtutum, et post hujus brevissimæ vitæ curriculum, cœlestem felicitatem, quæ est status omnium bonorum aggregatione perfectus, adipiscamini pro mercede. Christus etenim dixit: Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei.4 Insuper, vos divites et avari, hæc audientes, de vestra cupiditate, elatione et superfluitate erubescite et dolete, occulta Dei judicia formidate, ne forte in hac vita pro bonis quæ forsitan agitis, accipiatis mercedem a Deo, et in futuro patiamini repulsam ab eo. Christus enim protestatur: Væ vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram; væ vobis qui saturati estis, quia esurietis.5 Quod si Væ imminet saturatis, quale Væ erit gulosis, qui tota die, et sæpe profunda nocte, replent se potibus, et in cœnis suis sedent, se ingurgitando per plures horas? Attendite quid in die judicii dicturi sint divites, animosi et cupidi. Dicturi sunt utique illud in libro Sapientiæ: Erravimus a via veritatis, et justitiæ lumen non luxit nobis, et Sol intelligentiæ non est ortus nobis. Quid nobis profuit superbia? aut quid divitiarum jactantia contulit nobis?6 Transierunt omnia illa tanquam umbra. Hinc scriptum est apud Job:7 Dives quum dormierit, nihil secum auferet; apprehendet eum quasi aqua inopia. Et in Ecclesiastico ait Scriptura:8 Avaro nihil est scelestius; nihil est iniquius quam amare pecuniam. Avarus quippe animam suam habet venalem, quam pro nummo tradit diabolo. Qui enim propter temporalia peccat, peccando se ipsum diabolo præstat: quod præcipue agunt avari. Itaque pœnitentiam agite, vitam corrigite, bonum illud incomparabile et immensum in quo est omnium pulchrorum ac desiderabilium interminabilis plenitudo, super omnia præamate; et si terrena omnia propter Deum non vultis relinquere, superfluum eorum usum, inordinatum affectum, vitiosam retentionem abjicite, atque de eo quod superfluit vobis, pauperibus liberaliter subvenite.

Deinceps, sicut pastores «venerunt» ad Bethlehem «festinantes», ita et nos cum festinatione, id est cum diligentia ac fervore, Christum quæramus, et adipisci eum per beatificam fruitionem conemur.9 Non enim dormientibus, non pigris, acediosis ac negligentibus provenit regnum cœlorum, sed timoratis ac fervidis, qui omne tempus sibi concessum fructuose expendunt. Attendamus ac formidemus quod in Apocalypsi loquitur Deus:10 Quia tepidus es, incipiam te evomere ex ore meo. Consideremus quam ferventer ac fortiter laborent conducti pro temporali mercede, pro duobus aut tribus denariis. Cur ergo pigri sumus ad Dei obsequium? Cur illud negligenter solvimus vel audimus, quibus non præmium temporale, non pauci denarii, sed beatitudo æterna, ineffabile gaudium, imo et summum bonum ab ipso summo bono Deo vero promittitur? O quanta est excæcatio nostra, quanta est insipientia ac tarditas nostra, quia ad ista terrena atque carnalia magis quam ad bona cœlestia et æterna afficimur! Rogemus igitur Deum ut corda nostra illuminare ac inflammare dignetur, quatenus terrenis et temporalibus rebus despectis, totis ad Deum præcordiis afficiamur, et per opera virtuosa thesaurum nobis congregemus in cœlis, quemadmodum ait Salvator: Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, ubi ærugo et tinea demolitur;11 thesaurizate autem vobis thesauros in cœlo. Et causam tam saluberrimi documenti adjecit, subdendo: Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum.12 Quo patet, quod avarus cor habet in cista sua, non in summa beatitudinis patria. Porro ad Deum festinare et currere, est ardenter eum diligere, et ex spirituali amore, quæ bona sunt, alacriter agere; et quo Deum amamus ferventius, eo properamus currimusque celerius.

Præterea, quemadmodum homines qui a pastoribus audierunt, ea quæ dicta sunt mirabantur;13 ita et nos pie miremur quod Dominus Deus noster omnipotens, Unigenitus Dei, tanta pro nostra salute assumpsit, fecit ac pertulit, quod tanti nos æstimavit, quod tam supernaturaliter, tam magnifice ac gratiosissime egit nobiscum. Hinc enim sanctus rex David locutus est: Domine, quid est homo, quia innotuisti ei? aut filius hominis, quoniam reputas eum? Homo vanitati similis factus est, dies ejus sicut umbra prætereunt.14 Hinc quoque beatus Job loquitur Deo: Quid est homo, quia magnificas eum? aut quid apponis erga eum cor tuum?15 Recognoscamus ergo providentiam, dignationem et gratiam Dei nostri circa nos, et grati diligentesque simus.

Amplius, attendamus quod de beatissima Virgine scribit Evangelista:16 Maria conservabat omnia verba hæc, conferens in corde suo. Ita et nos ejus exemplo, universa beneficia Dei, mysteria Christi, documenta et præcepta ipsius, et quidquid salubriter dicitur nobis, imprimamus memoriæ, revolvamus in corde, sapienter pensemus, ut sic vitiis reluctemur, virtutibus immoremur, et juxta illa totam nostram conversationem quotidie regulemus. Hinc quippe Psalmista locutus est Deo :17 In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi. Sed quidam vani ac stolidi, verba Scripturarum scire cupiunt et attendunt ad ostentationem, ut docti putentur sapientioresque aliis, aut lucri aliquid seu commodum sortiantur carnale. Isti abutuntur eloquiis Dei.

Postremo, sicut pastores Christo invento ac contemplato, reversi sunt, Deum laudantes et glorificantes;18 ita et nos, postquam omnia jam præfata fideliter contemplati fuerimus, Deum laudemus verbis devotis, et glorificemus ac veneremur eumdem virtuosis operibus. Sicque ad exteriora agenda tempore congruo revertamur, quia non possumus semper contemplationi ac spiritualibus exercitiis occupari, sed circa corporis necessaria crebro occupari compellimur. Quas occupationes ad Dei honorem et animarum nostrarum salutem ordinare debemus, quia tunc etiam ipsæ sunt meritoriæ nobis, et Deo placentes, quemadmodum ei placuit corporalis labor istorum pastorum, circa pecora sua occupatorum. Et quoniam Filius Dei factus est filius hominis, ut nos efficiamur filii Dei, studeamus Deo in puritate servire, omnia carnalia vitia, verba lasciva, amplexus et oscula libidinosa omnino vitantes, quoniam talia omnia Christus, fons totius munditiæ, vehementer abhorret, reprobat, æternaliterque condemnat.1920 Ipse quoque testatur : Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.21 Ad cujus beatam visionem Dominus noster Jesus Christus, nobis ex mundissima Virgine natus, perducere nos dignetur, qui cum Patre et Spiritu Sancto, etc.

Footnotes

  1. Matth.xxv, 29. ↩

  2. Matth.xxv, 34 et seq. ↩

  3. Luc. II, 4 et seq. ↩

  4. Luc. VI, 20. ↩

  5. Ibid. 24, 25. ↩

  6. Sap. v, 6, 8, 9. ↩

  7. Job xxvii, 19, 20. ↩

  8. Eccl. x, 9, 10. ↩

  9. Luc. II, 16. ↩

  10. Apoc. III, 16. ↩

  11. Math. VI, 19, 20. ↩

  12. Ibid. 21. ↩

  13. Luc. II, 18. ↩

  14. Ps. cxliii, 3, 4. ↩

  15. Job VII, 17. ↩

  16. Luc. II, 19. ↩

  17. Ps. cxviii, 11. ↩

  18. Luc. II, 20. ↩

  19. Galat. III, 26. ↩

  20. Joann. I, 14, 12; ↩

  21. Matth. V, 8. ↩

Chapter 50 of 161