Skip to the text

Sermo 4

DE IMMENSA DEI ERGA GENUS HUMANUM MISERICORDIA, IN SEPTEM BENEFICIIS POTISSIMUM OSTENSA.

APPARUIT benignitas et humanitas Salvatoris nostri Dei. Tit. III, 4.

In omnibus vetus et novum Testamentum concordant, in omnibus sancti Prophetæ et gloriosi Apostoli ac Evangelistæ inveniuntur concordes. Nam quod de Christo, de ejus mysteriis, gratia et excellentia, prædixerunt Prophetæ, hoc docuerunt Evangelistæ et prædicaverunt Apostoli : quod etiam ex duabus lectionibus jam expositis comprobatur. Nempe in hoc quod Christus in mundo isto inter homines vivens, mansuetis prædicavit, pœnitentibus medelam (hoc est vitiorum curationem) adhibuit, tempus gratiæ annuntiavit, et cetera quæ in præinducta Isaiæ lectione sunt tacta, est operatus, « benignitas » atque « humanitas » evidenter ac gratiosissime innotuerunt hominibus.1 Præterea, sicut Salomon contestatur, Universa propter se ipsum operatus est Dominus.2 Ipse enim est summum bonum universorum, et omnium ultimus finis; et idcirco cuncta creavit ut sua in eis resplendeat ac pandatur perfectio : quatenus ex consideratione creaturarum, homines inducantur ad sui Creatoris reverentiam et amorem, ad ejus obsequium, admirationem atque timorem, ad ipsius quoque, quantum possibile est, contemplationem. Hinc iterum Salomon ait :3 Cuncta fecit Deus ut timeatur. Ideo namque tam magnum et præclarum condidit universum, ut illud conspiciendo, Creatoris omnipotentiam, majestatem incomparabilemque excellentiam intelligamus ac formidemus et veneremur. Unde obtenebratis hominibus qui ita non faciunt, loquitur Deus : Audi, popule stulte qui non habes cor, Me non timebitis ?4 qui posui arenam terminum mari, præceptum sempiternum, quod non præteribit; intumescent fluctus ejus, et non transibunt illud. Quasi dicat : Ex tam admiranda ac præpotenti rerum dispositione et elementorum coordinatione, merito adverteretis qualis et quantus sum ego, quam sapiens atque omnipotens, sicque merito me formidaretis : quod quia non facitis, stulti estis et insensati. Denique sic et in Christi incarnatione, nativitate, et in ceteris ejus operibus, gratiis ac mysteriis, Deus omnipotens bonitatem, sapientiam, omnipotentiam, caritatem, justitiam et misericordiam suam præclarissime demonstravit.

Sed inter hæc advertendum, quod triplex assignatur opus Dei, videlicet : opus creationis, opus recreationis seu redemptionis, et opus glorificationis. Primum est opus naturæ; secundum, opus gratiæ; tertium, opus gloriæ. Quamvis autem in opere creationis, videlicet in effectibus sex dierum quos Deus in exordio mundi produxit, ut in principio Genesis legitur, gloriose appareant bonitas, sapientia, omnipotentia Dei, et alia quædam attributa ipsius; tamen hæc omnia multo gloriosius ineffabiliterque præclarius apparent in opere recreationis, hoc est : in effectibus gratiæ, in supernaturalibus mysteriis Christi, in mirabilibus ejus operibus, in ipsius incarnatione, nativitate ex Virgine; ex ejus inter homines conversatione, ex sacramenti Eucharistiæ institutione; in mundi salvatione per ipsum, in Spiritus Sancti missione ad homines; ex donis gratiarum collatis ab ipso hominibus. Nequaquam enim tam admiranda, præclara ac præpotens fuit mundi creatio, sicut Verbi æterni incarnatio, seu hypostatica unio deitatis ac humanitatis in Christo. Excellentius quoque refulget sapientia Dei in salvatione generis humani per Filium Dei et passionem ipsius, quam in mundi gubernatione, aut quocumque naturali effectu. Porro de misericordia Dei planissimum est, quod in hoc evidentissime ac eminentissime declaretur, quod ipsemet Deus creator pro reparatione et salute suæ creaturæ dignatus est fieri homo. Optime ergo ait Apostolus in hodierna epistola, « Apparuit benignitas et humanitas Salvatoris nostri Dei », videlicet, quoniam Deus noster factus et natus est frater noster;5 quibus verbis adjecit: Non ex operibus justitiæ quæ fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit. Insuper alibi adscribit Apostolus hanc nostram salvationem caritati Dei ad nos, nunquam tamen meritis nostris. Nam locutus est: Deus, qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam qua dilexit nos, quum essemus mortui peccatis, convivificavit nos Christo, cujus gratia estis salva6-

Ibid. 8, 9. Et addidit ibidem: Gratia enim salvati estis per fidem, et hoc non ex vobis, Dei enim donum est; non ex operibus, ne quis glorietur.

Præterea, ex præsenti lectione Isaiæ prophetæ et ex epistola ista Pauli docemur, quanta nobis a Christo beneficia misericorditer sunt impensa, et quanta ex peccatis incurrimus mala.

Primum est, quod a Christo sumus saluberrime informati, videlicet evangelica doctrina instructi: ideo Christus ait, « Ad annuntiandum mansuetis misit me », secundum expositionem præhabitam.7 Quocirca pensemus, quam præclara et amabilis virtus sit mansuetudo, eo quod Christus perhibeat se specialiter missum ad prædicandum mansuetis. Unde et in Evangelio loquitur: Discite a me quia mitis sum et humilis corde.8 Mansuetudo autem est virtus moralis per quam homo iram refrenat.

Unde quemadmodum ira impedit hominem a susceptione informationis salubris, sic mansuetudo aptat hominem ad salutaris instructionis susceptionem. Qui ergo vult informari, non sit iracundus, indignabundus, turbulentus aut inquietus, sed mitis, patiens, humilis et quietus. Hinc scriptum habetur:9 In mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras. Verumtamen, sicut præhabitum est, per mansuetos hoc loco intelliguntur omnes dociles ac dirigibiles, verbum Dei benevole ac cupide audientes, juxta illud: Auris bona cum omni concupiscentia audiet sapientiam.10

Denique, prima pars prudentiæ est docilitas, per quam homo exhibet se informabilem, dirigibilem et sapientiæ susceptivum, ut rationabilibus verbis faciliter acquiescat. Contra quod agunt homines immansueti, pertinaces, irrationabiles, indiscreti, passionibus suis subjecti et cavillatores, qui quidquid eis dicatur, semper ad suas redeunt apprehensiones, phantasmata, passiones atque errores. Quum itaque docilitas sit pars prima prudentiæ, quicumque se præbet indocilem, ostendit se veræ prudentiæ esse expertem: quumque virtutes connexæ dicantur, sicut se ostendit carere prudentia, ita et omni virtute et gratia. Timeant ergo servi proprii sensus, et homines sui capitis, præsertim qui superioribus et sapientioribus non acquiescunt. Quod quam perversum sit, docet propheta Samuel: Melius (inquiens) est auscultare, quam offerre adipem arietum, quoniam quasi scelus idololatriæ est nolle acquiescere.11 Ecce quam vitiosa ac detestabilis est indocilitas ista, per quam homo omni sapientiæ atque prudentiæ viam in suo præcludit corde. Simus itaque semper mansueti ac dociles, ut instruamur a Christo. Non tamen indiscrete credendum est omni verbo aut omni spiritui, quia credendi facilitas decipit multos, et innocentes persequitur, errorumque mater est, et multa ex ea mala sequuntur.12

Secundum beneficium Christi est, quod ipse « contritos corde » medetur, pœnittenium corda sanando, tanquam piissimus contritis medicus animarum. Propter quod in Evangelio protestatur: Venit Filius hominis quærere et salvum facere quod perierat.13 Nullus ergo desperet, quoniam medicus iste est infinitæ potentiæ, infinitæ sapientiæ, et pietatis immensæ. Eum igitur invocemus, ut ab omni nos curet superbia, gratiam humilitatis nobis præstando; ab omni nos avaritia et luxuria sanet, liberalitatem ac continentiam nostris cordibus imprimendo: sicque a ceterorum vulneribus vitiorum nos curare dignetur, virtutes vitiis illis oppositas infundendo. Verumtamen contritum corde Christus non curat, nisi tempore opportuno confiteri proponat.

Tertium beneficium Christi est, quod ipse prædicat « captivis », puta iniquis a diabolo captis, « indulgentiam », id est remissionem culparum, dummodo vere pœniteant, confiteri, satisfacere, et omne peccatum deinceps vitare firme proponant. In quo patet immensitas pietatis divinæ, quod quantumcumque et quotiescumque offenderimus Deum, semper paratus est pœnitentiam nostram durante hac vita suscipere. Nihilo minus periculosum est pœnitentiam ipsam differre, quum ignoremus diem et horam, nec minor sit Dei justitia quam misericordia ejus, et quia post vitam præsentem implacabilis inflexibilisque consistit eis qui in mortali decesserunt peccato.14 Hinc salubriter dicitur: Non adjicias peccatum super peccatum, et ne dicas, Miseratio Dei magna est: misericordia enim et ira ab illo cito proximant, et in peccatores respicit ira illius.15 Et iterum dicitur ibi: Non tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem:16 subito enim veniet ira illius.

Quartum beneficium Christi est, quod « clausis », id est vitiorum gravitate oppressis, et vitiosa consuetudine victis, prædicat « apertionem », quia promittit eis egressum a consuetudine prava, dummodo divinæ pietatis implorent auxilium. Quamvis etenim tales sint per naturam valde difficulter curabiles, tamen per divinæ pietatis respectum et gratiæ Dei subsidium, subito aliquando compunguntur, repente convertuntur ferventesque fiunt, et omnia pristina vitia detestantur, ita quod nec afficiuntur ad ea; aliqui vero post conversionem graviter de pristinis tentantur peccatis, sed Deo auxiliante resistunt ac prævalent.

Quintum beneficium Christi est, quod ipse « annum placabilem », id est tempus gratiæ, prædicavit, in quo homines, si pure sancteque vixerint, ab ore ingrediuntur regnum cœleste: quod ante Salvatoris adventum nulli fuit possibile. Unde et Deo omnipotenti multum regratiari debemus, quod hoc tempore nati sumus.

Sextum beneficium Christi est, quod etiam de futuro die judicii nos instruxit atque perterruit, ut si amore Dei mala vitare bonaque agere recusamus, saltem pavore divini judicii id agamus. Nam ut ait Salvator, impiis ipse dicturus est: Ite, maledicti, in ignem æternum. Quid hoc verbo cogitari terribilius potest?

Septimum beneficium Christi est, quod ipse consolatur « omnes » pie « lugentes ». Nam in præsenti vita eos dulciter consolatur, deinde in cœlis æternam eis delectationem largitur, quemadmodum loquitur: Tristitia vestra vertetur in gaudium, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis.17 Insuper multæ sunt causæ pii virtuosique luctus. Prima est, propria culpa. Secunda est, culpa proximi. Tertia, consideratio propriæ imperfectionis ac defectuositatis. Quarta est, ruina Ecclesiæ. Quinta est, oppressio sive afflictio proximorum, potissime pauperum. Sexta est, consideratio passionis Christi, et compassionis suæ dignissimæ Genitricis. Septima est, dilatio gloriæ, seu desiderium felicitatis futuræ. Octava est, vehemens ac suavissima quædam complacentia Dei. Et beati qui istis de causis lugent.

De ista demum materia possent dici quamplurima, nisi prolixitas esset vitanda.

Postremo, ex præhabitis trahitur, quanta homini mala inferat culpa. Nam vulnerat animam, et diabolo facit eam captivam at que subjectam, tandem quoque per malam consuetudinem claudit, demergit et opprimit eam.1819 Vitemus ergo peccata, et virtutibus insistamus, beneficiis quoque Christi grati esse nitamur, atque in omnipotentis Dei præsentia timorate ac custodite jugiter conversemur, ad laudem et gloriam ejus. Amen.

Footnotes

  1. Is. LXI, 1-3. ↩

  2. Prov. XVI, 4. ↩

  3. Eccle. III, 14. ↩

  4. Jer. V, 21, 22. ↩

  5. Tit. III, 4, 5. ↩

  6. Ephes. II, 4, 5. ↩

  7. Is. LXI, 1, 2. ↩

  8. Matth. XI, 29. ↩

  9. Jacob. I, 21. ↩

  10. Eccl. III, 31. ↩

  11. 1 Reg. XV, 22, 23. ↩

  12. 1 Joann. IV, 1. ↩

  13. Luc. xix, 10. ↩

  14. Matth. xxv, 13. ↩

  15. Eccli. v, 5-7. ↩

  16. Ibid. 8, 9. ↩

  17. Joann. xvi, 20, 22. ↩

  18. Matth. xxv, 41. ↩

  19. Cf. p. 143 C. ↩

Chapter 48 of 161