Ad secundam missam
NATIVITATIS DOMINI IN ORTU DIEI
ENARRATIO IN LECTIONEM PROPHETICAM
SPIRITUS DOMINI SUPER ME, EO QUOD UNXERIT ME, ETC. IS. LXI, 1-3.
QUANTA fuerit excellentia atque perfectio gratiæ Spiritus Sancti in anima Christi, beatissimus Isaias propheta in præsenti lectione testatur. Loquens enim in Christi persona, fatetur : Spiritus Domini super me. Denique Lucas describit quemadmodum Domino Jesu Christo synagogam urbis Nazareth ingresso, datus est liber Isaiæ prophetæ : in quo quum legisset verba lectionis istius, adjecit, Quia hodie impleta est scriptura hæc. Idcirco scriptura ista ad litteram de Christo exponitur. Christus ergo secundum quod homo, ait : « Spiritus Domini super me », id est, Spiritus Dei Patris, videlicet Spiritus Sanctus, desuper venit in me, et habitavit in anima mea.1 Hinc in Luca scriptum est : Descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba in ipsum.23 Ait quoque gloriosus Christi Baptista : Vidi Spiritum Sanctum descendentem et manentem super ipsum. Non quod tunc Spiritus Sanctus cœpit esse in anima Christi, imo a primo suæ creationis instanti plenissima fuit Spiritu Sancto et omni gratia ejus; sed quia tunc innotuit quod Spiritus Sanctus tam copiose esset in Christo. Deinde subditur ratio ob quam Spiritus Sanctus dicitur fuisse et esse in Christo homine : eo quod unxerit me spirituali unctione, videlicet plenitudine gratiæ et virtutum, ut dictum est plenius paulo ante. Unde in Psalmo dicitur Christo : Unxit te Deus oleo lætitiæ.4 Et Joannes ait : Non ad mensuram dat Deus Spiritum, scilicet homini Christo.5
Ad annuntiandum mansuetis misit me, id est ad prædicandum mitibus regnum cœlorum :6 quibus et dixit, Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. Porro per mansuetos intelligendi sunt omnes dociles, verbum Dei benevole ac dirigibiliter audientes, juxta illud in Ecclesiastico :7 Esto mansuetus ad audiendum verbum Dei. Verumtamen non solum mansuetis prædicavit et prædicare missus est Christus, sed duris quoque reprobisque Judæis, ne excusationem haberent. Sed idcirco ad prædicandum mansuetis missum se perhibet, quoniam illi prædicationem salubriter audierunt, et quoniam principaliter missus est ad eos et propter eos, quum dicat Apostolus :8 Omnia propter electos. Translatio autem Septuaginta interpretum habet sic : Evangelizare pauperibus misit me. Sicque allegat scripturam hanc Lucas.9
Ut mederer contritos corde, hoc est, veraciter pœnitentes spiritualiter curarem a peccatorum reliquiis et a reatu pœnarum, gratiam et virtutes donaque Spiritus Sancti augendo in eis. Reliquiæ autem peccatorum sunt pronitas ad peccandum, et difficultas bene agendi, atque infirmitas resistendi peccatis: quæ manent in anima peccatis dimissis. Et prædicarem captivis, hoc est a diabolo captis, scilicet peccatoribus, vitiorum vinculis irretitis, indulgentiam, id est remissionem culparum, dummodo vere pœniteant. Hoc fecit Christus dicendo:10 Pœnitentiam agite, appropinquabit enim regnum cœlorum. De taliter captis ait Apostolus: Resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur. Unde in Proverbiis habetur:11 Iniquitates suæ capient impium, et funibus peccatorum suorum constringetur. Et clausis, hoc est vitiosa consuetudine victis et pressis, super quos clausit puteus, id est profundum vitiorum, os suum, apertionem, id est ereptionem a tali clausura.12 Christus enim omni peccatori quantumlibet vitioso prohibuit desperationem, veniamque spopondit, si pœnitentiam egerit. Potest quoque exponi de patribus clausis in limbo inferni, quibus Christus ad eos descendens liberationem annuntiavit, eosque inde eduxit, quemadmodum a Zacharia prædictum est: Tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu, in quo non est aqua.13
Ut prædicarem annum placabilem Domino, hoc est tempus gratiæ, in quo Deus facilius placatur quam olim, propter abundantiam meritorum Christi, et propter virtutem sacramentorum ipsius. De hoc anno dicit Apostolus: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. Et diem ultionis, id est extremi judicii, restantem Deo nostro, ut in eo det unicuique quod meretur. Vel, « diem ultionis » annuntiarem « Deo nostro », hoc est ad gloriam ejus. De quo die Deus ait ad Moysen in Exodo: Ego autem in die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum, videlicet adorationem conflatilis vituli. De hoc die extremi judicii sæpe loquitur in Evangelio Christus. Potest quoque exponi de tempore punitionis Judæorum a Romanis, in ultionem sanguinis Christi. Unde apud Lucam Dominus ait: Venient dies in te, et circumdabunt te inimici tui undique.14
Ut consolarer omnes lugentes, hoc est, sua vel proximorum peccata deflentes, aut desiderio cœlestis patriæ ejulantes, seu alias virtuose plorantes. Hoc fecit Christus, dicendo:15 Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. Talibus æternam felicitatem promisit. Ut ponerem consolationem, id est, spirituale solatium darem omnibus lugentibus Sion, id est Judæorum ruinam et excæcationem deflentibus. Quos utique sancti defleverunt Apostoli, quemadmodum ad Romanos scribit apostolus Paulus: Tristitia mihi magna est, et dolor continuus cordi meo pro fratribus meis Judæis.16 Consolatus est autem Christus Apostolos, quoniam ad prædicationem eorum multa convertit millia Judæorum, ut patet in Actibus.
Et darem eis coronam pro cinere, id est exaltationem in cœlo pro humiliatione in terra;17 oleum gaudii, hoc est unctionem seu internam perfusionem lætitiæ, pro luctu eorum laudabili; pallium laudis, id est decorem gratiarum actionis, vel ornatum laudis, qua eos in judicio meo laudabo, pro spiritu mæroris, hoc est pro virtuosa tristitia spiritus seu animæ vel mentis eorum, ita quod laude et gratiarum actione spiritualiter induentur, dicendo: Lætati sumus, o Domine, pro diebus quibus nos humiliasti, annis quibus vidimus mala.18
Et vocabuntur in ea, id est, præfati virtuosi lugentes, appellabuntur in Sion, seu in militanti Ecclesia, fortes justitiæ, hoc est in æquitate roborati ac stabiles: imo Apostoli in die Pentecostes confirmati fuerunt in gratia atque justitia. Vocabuntur etiam plantatio Domini, id est a Deo gratiose plantati, et in virtutibus radicati, ad glorificandum Dominum Deum, ut ejus honorem quærant, et non gloriam privatam ac propriam laudem, dicendo: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam. Unde et Paulus:19 Soli (inquit) Deo honor et gloria.
Act. ii, 1 et seq.
Ps. cxiii, 1, sec. Hebr.
II Tim. ii, 26.
Ezech. xviii, 21 et seq.
II Cor. vi, 2.
Exod. xxxii, 34. Matth. xiii, 41 et seq.; xvi, 27; xxiv, 4 et seq.; xxv, 31 et seq.; xxvi, 64; etc.
Footnotes
-
Luc. IV, 16-21. ↩
-
Luc. III, 22. ↩
-
Joann. I, 32. ↩
-
Ps. XLIV, 8. ↩
-
Joann. III, 34. ↩
-
Matth. V, 4. ↩
-
Eccl. V, 13. ↩
-
II Tim. II, 10. ↩
-
Luc. IV, 18. ↩
-
Matth. iv, 17. ↩
-
Prov. v, 22. ↩
-
Ps. lxviii, 16. ↩
-
Zach. ix, 11. ↩
-
Luc. xix, 43. ↩
-
Matth. v, 5. ↩
-
Rom. ix, 2, 3. ↩
-
Act. ii, 41; iv, 4; xxi, 20. ↩
-
Ps. lxxxix, 15. ↩
-
1 Tim. i, 17. ↩
Chapter 46 of 161