Skip to the text

Enarratio in evangelium

PASTORES LOQUEBANTUR AD INVICEM, ETC. Luc. II, 15-20.

IN præcedenti evangelio scriptum est, qualiter pastores audierunt ab angelo Christum Dominum esse natum in Bethlehem, et qualiter multitudinem cœlestis exercitus angelorum sanctorum audierunt Deum laudantem atque dicentem: Gloria in altissimis Deo. In præsenti autem evangelio Lucas evangelista describit, qualiter pastores Christum natum invenerunt. Itaque ait:

Pastores loquebantur ad invicem. Statim enim quum angeli discesserunt ab eis in cœlum, dixerunt: Transeamus usque Bethlehem: quæ, ut fertur, per unum milliare distabat a loco in quo pastoribus locutus est angelus; et videamus corporalibus oculis, quod nunc oculo fidei contemplamur ac credimus, hoc verbum quod factum est, id est rem per verba nobis dicta significatam, videlicet puerum natum, qui est Christus Filius Dei, quod verbum Dominus ostendit nobis, id est, locutus est ad nos; vel « quod Dominus ostendit nobis », id est, quem puerum manifestavit nobis esse natum. Potest quoque de increato Verbo exponi, ut sit sensus: « Videamus hoc Verbum », id est Dei Unigenitum, de quo scriptum est, In principio erat Verbum;1 « quod factum est », id est incarnatum, juxta illud, Verbum caro factum est;2 « quod Dominus ostendit nobis » per angelum, esse in Bethlehem natum.

Et venerunt festinantes: quia ferventes erant, valdeque inflammati amore Dei et pueri nati, et desiderabant videre tam magnum novum, scilicet Christum regem altissimum natum, cujus majestatem ac dignitatem pensabant ex verbis angeli, ex apparitione quoque, congratulatione et laude ac cantu cœlestis exercitus tam innumerabilium angelorum. Gaudebant quoque de totius generis humani salvatione per Christum cito futura. Ad greges etiam suos, quos sine custode reliquerant, redire velociter cupiebant. Et invenerunt Mariam et Joseph, et infantem positum in præsepio, utpote Christum pannis involutum et in præsepio reclinatum. Quamvis autem Christus more aliorum parvulorum dictus sit infans, quasi non fans, seu loqui non valens; tamen a prima suæ nativitatis hora, non solum Hebræorum, sed et omnium gentium linguis disertissime ac sapientissime potuit loqui, et locutus fuisset, si voluisset, quoniam donis gratiæ gratis datæ, videlicet generibus linguarum, gratia prophetiæ, scientia interpretationis sermonum, a primo suæ incarnationis instanti fuit plenissimus. Videntes autem pastores Mariam et Joseph et infantem, cognoverunt de verbo quod dictum erat illis de puero hoc, id est, verbum angeli quod eis dixit de puero hoc consideraverunt esse verum.

Et omnes qui audierant, mirati sunt. Hoc aliqui sic exponunt: Omnes qui audierunt ab angelo, vel angelis, Christum sic natum, mirati sunt quod Christus Dominus voluit in tanta paupertate nasci, atque in præsepio reclinari, qui tamen ab angelorum exercitu taliter laudabatur. Ex quo sequeretur, quod non solum pastores angelum et angelicum cantum audierunt. Verumtamen, quantum ex textu perpenditur, videtur quod solis pastoribus apparuit angelus angelicusque exercitus. Est igitur sensus: Omnes qui audierunt a pastoribus, quod Christus natus sic esset, mirati sunt. Unde expositorie subditur: et, pro id est, de his quæ dicta erant a pastoribus ad ipsos de puero isto. Pastores equidem aliis retulerunt quod audierunt de puero isto, et qualiter exercitum angelorum audierunt cantantem. De his, inquam, « mirati sunt », quia valde fuit mirabile quod tanta majestas et tanta humilitas, tanta dominatio et tanta paupertas, in una pueri hujus convenissent persona; quod Rex cœlorum natus esset in terra, et Desideratus cunctis gentibus advenisset, cujus adventum Patriarchæ ac Prophetæ tam ineffabiliter optaverunt.3 Mirati sunt etiam de tam constanti, certa ac fervida protestatione pastorum, qui inaudita fingere nescierunt, sed simplici sermone, quod verum fuit annuntiaverunt.

Maria autem : cujus tanta est, secundum Bernardum, suavitas, ut nunquam piæ memoriæ portas ingrediatur absque insitæ sibi dulcedinis adspersione ; conservabat omnia verba hæc, quæ de Christo jam scripta sunt, et quæ audivit ab istis pastoribus, conferens in corde suo, id est, in mente sua frequenter ea revolvens et memoriter tenens, tanquam prudentissima Sapientiæ æternæ discipula, atque evangelicæ veritatis amatrix.

Et reversi sunt pastores ad oves et pecora sua, glorificantes, id est, gloriosum protestantes et magnifice honorantes, et laudantes Deum in omnibus beneficiis ac magnalibus, seu præclaris et gratiosis ejus operibus, quæ audierant ab angelo exercituque angelico, et viderant propriis oculis, inveniendo puerum taliter natum, prout angelus eis annuntiavit : ideo subditur, sicut dictum est ad illos, puta pastores, ab angelo.

Footnotes

  1. Joann. 1, 1. ↩

  2. Ibid. 14. ↩

  3. Agg. II, 8. ↩

Chapter 49 of 161