Skip to the text

Sermo 1

DE SACRA COMMUNIONE : QUÆ PRÆPARENT, ET QUIS INDIGNE ACCEDAT.

QUICUMQUE manducaverit panem hunc vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. I Cor. XI, 27.

Ecce in verbis iis Vas electionis, divinus Apostolus, multum horribiliter loquitur contra indigne celebrantes, aut indigne communicantes, quatenus abstrahat nos a communione indigna, atque alliciat ad præparationem idoneam et communionem condignam. Denique, quam terribiliter Paulus apostolus ab indigna communione nos cohibet, tam horribiliter ipsemet Christus a cessatione seu abstinentia communionis nos revocat, dicens: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis.1 Quid ergo inter has horribiles comminationes agendum est misero peccatori? Si accedit, periculum damnationis imminet ei; si non accedit, vita gratiæ in præsenti et vita gloriæ in futuro cariturus asseritur. Præterea, quis audeat se dignum præsumere aut putare ad celebrandum mysterium tantum, aut ad accipiendum corpus Salvatoris, quod Joannes Baptista, quo major inter natos mulierum non surrexit, tangere vix audebat?23 Et si beatissimus Joannes ille veraciter dixit, Non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum ejus:4 quomodo nos peccatores defectuosi atque miserrimi, dignos æstimare nos possumus manducare corpus ipsius? Nonne in multis offendimus, et si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus?56 Insuper ignoramus an amore digni simus, an odio.7 Videmur ergo periculo nos committere accedendo.

Hic videnda sunt tria. Primum est, quid inter hæc duo agere debeamus. Secundum, qualiter debeat se homo disponere ad celebrandum seu communicandum. Tertium est, quomodo possit homo dici dignus ad communicandum aut celebrandum.

De primo hoc dico, quod quum virtus sit medietas quædam inter duo extrema vitiosa (propter quod communiter dicitur, quod virtus consistit in medio), circa celebrationem et communionem vitanda sunt duo extrema hæc prava: præsumptuosus et audax accessus, itemque pusillanimis et formidolosus recessus; et observandum est medium istud virtuosum, reverentialis et devotus aggressus. Non ergo debet aliquis esse nimis præceps, audax aut præsumptuosus ad celebrandum aut communicandum, nec etiam nimis formidolosus aut pusillanimis ad hoc, ita ut cesset; sed debet facere quod in se est, id est diligentiam suam, præparando se pro posse ad tanti sacramenti susceptionem.

Itaque nunc declarandum est secundum, videlicet qualiter præparare se debeat homo ad communicandum aut celebrandum.

Et ad hoc breviter atque communiter respondetur, quod debet conscientiam suam diligenter examinare, confessionem integram facere, satisfactionem injunctam complere, emendationem toto corde proponere ac continuare: sicque cum humilitate, devotione et caritatis fervore accedere, et post Sacramenti susceptionem, Deo gratus esse et custoditus. Verumtamen plenius respondendo, dicendum quod homo ante Sacramenti sumptionem aut celebrationem debet attendere quatuor. — Primo, se ipsum, qualis sit intus in anima coram Deo, discutiendo (ut tactum est) conscientiam suam: quid mali commiserit, quid boni omiserit, qualis fuerit in cogitando, appetendo, loquendo, agendo aut negligendo, et an scandalizaverit quemquam; qualiter sensus suos interiores et exteriores custodierit, quomodo præcepta Dei et Ecclesiæ adimpleverit. — Secundo, debet perpendere quale et quantum sit istud sacramentum, quod celebrare aut sumere cupit. Est autem sacramentum istud dignissimum, quia in hostia altaris continetur et est verissime totus Christus Deus et homo. Quamvis enim ex vi conversionis, sub speciebus panis non sit nisi corpus Christi, ex concomitantia tamen sunt ibi etiam sanguis ejus ac anima atque divinitas, et per consequens totus Christus, qui in quantum Deus, est dignitatis et excellentiæ prorsus immensæ, et secundum humanitatem suam, sanctior præstantiorque consistit omnibus simul creatis. Cum summa ergo humilitate et reverentia, cum ingenti timore, ferventi amore, cum devotione præcipua et puritate interna oportet accedere, nihil de propriis viribus præsumendo, sed in sola Dei misericordia confidendo, orationibus insistendo, Christi beneficia, præsertim dilectionem ejus ad nos, et passionem ipsius pro nobis, cordialiter recolendo. — Tertium est, ut attendat propter quid Christus Filius Dei istud instituit sacramentum, videlicet: ut suæ dilectionis et passionis, ac omnium quæ pro nostra assumpsit, fecit pertulitque salute, memores simus mente grata, amorosa et stabili; item, ut per oblationem et sumptionem sacramenti istius Deo Patri laus, honor et gloria offerantur, dæmones compescantur, et animarum nostrarum saluti multipliciter succurratur. Hoc etenim saluberrimum sacramentum cibus est animarum. Et quidquid cibus corporeus facit in corporibus quæ aluntur, hoc efficit sacramentum istud spiritualiter in animabus eorum qui eo digne reficiuntur. — Quartum est, considerare cui sacramentum istud offertur, videlicet Deo Patri, cujus sanctitatis et majestatis nullus est finis. Ideo cum omni veneratione et condecentia offerendum est ei hoc sacramentum. Istud tamen specialiter spectat ad celebrantes. — Itaque juxta modum jam tactum, disponat se quilibet ad hujus sumptionem seu celebrationem sacramenti dignissimi.

Jam circa tertium, est videndum qualiter possit homo esse aut fieri dignus ad communicandum seu celebrandum. Ad quod primo poterit responderi, quod sicut homo in caritate exsistens, dicitur promereri æternam beatitudinem de condigno, in quantum actio sua meritoria procedit non solum ex libero arbitrio et caritate infusa, sed item ex actuali motione Spiritus Sancti, seu Spiritu Sancto actualiter ad actum movente (sic enim principium actionis motivum, est dignitatis immensæ, scilicet Spiritus Sanctus); sic in quantum præparatio et devotio ad communicandum aut celebrandum, est non solum ex caritate, sed et a Spiritu Sancto movente, communicans seu celebrans ad sacramenti hujus sumptionem redditur dignus. — Secundo respondetur, quod dignitas sumendi hoc sacramentum, attendi potest uno modo ex parte sumentis; et sic digne accedit, qui debita conscientiæ suæ discussione præmissa, confessioneque facta, non est sibi conscius de mortali, et omne mortale peccatum proponit omnino vitare, et cum actuali devotione disponit se modo præhabito. Secundo attenditur dignitas ista ex parte sumpti, videlicet Sacramenti, cujus tanta est dignitas ut ad ejus sumptionem nullus sit dignus. — Tertio respondetur, quod duplex est dignitas, utpote absoluta, et dignitas secundum modum certum, vel acceptationem alicujus. Primo modo nemo est dignus ad sacramentum hoc suscipiendum. Secundo modo dignus est ad illud qui in caritate exsistit, seque pro posse disponit: quoniam Deus dignanter acceptat hoc pro idoneitate sufficienti. — Itaque timeant Christiani sacramentum hoc indigne suscipere, ne rei sint corporis et sanguinis Christi. Examinent conscientias suas, an plene proponant omnia vitare peccata, præsertim mortalia de quibus confessi sunt, omnem videlicet incontinentiam, avaritiam, pompam, acediam, iram, gulam, invidiam, et cetera universa. Sed, proh dolor! vereor quod pauci sunt tales, quia tam cito post Pascha ad pristinas redeunt vanitates et iniquitates: imo in ipsis diebus paschalibus super cibum et potum se gulose effundunt, et quasi canis famelicus implent se illis. De quibus loquitur Deus: Non permanebit spiritus meus in hominibus illis, quoniam caro sunt, id est carnales.8

Postremo, sacramenti hujus susceptio digne sumentibus fructuosa est et valde salubris. Quemadmodum enim corporea alimenta corpus hominis roborant, conservant, et ad debitam quantitatem perducunt, restaurant quoque deperditum, atque lætificant cor humanum; ita hoc sacramentum, quod est cibus vivificus et panis cœlestis, communicantem condigne spiritualiter roborat in omni virtute et gratia, et conservat eum in bonis, atque ad debitum virtutum incrementum perducit; præteritas quoque negligentias facit hominem recuperare, et mentem ipsius delectat. Discernamus ergo hunc cibum ab aliis, eumque cum devotione accipiamus præcipua, ut impleamur omni ipsius effectu, virtute et gratia.

Footnotes

  1. Joann. vi, 54. ↩

  2. Joann. iii, 14. ↩

  3. Matth. xi, 11. ↩

  4. Marc. i, 7. ↩

  5. 1 Joann. i, 8. ↩

  6. Jacob. iii, 2. ↩

  7. Eccle. ix, 1. ↩

  8. Gen. vi, 3. ↩

Chapter 158 of 161