Sermo 2
DE MIRABILIBUS IN COENA CHRISTI EXHIBITIS; DE HUMILITATE QUOQUE AC CARITATE EJUS IMITANDIS.
ANTE diem festum Paschæ, sciens Jesus quia venit hora ejus ut transeat ex hoc mundo ad Patrem, etc. Joann. XIII, 1.
In Cœna novissima Dominus noster Jesus Christus multa mirabilia ac præclarissima egit. Primum est, quod in ea ostendit sapientiam suam, et se summum ac perfectissimum esse prophetam. Nam discipulos suos saluberrime de multis ad salutem necessariis erudivit: prout quatuor Evangelistæ describunt et infra tangetur. Sed et pulcherrimum atque altissimum eis fecit sermonem, in quo multa profunda de incomprehensibili Deitate ac superbeatissima Trinitate edocuit. Et spiritu prophetiæ se esse plenissimum, in eodem declaravit sermone. Nam passionem suam et passionis suæ horam prædixit, trinam quoque Petri negationem, et discipulorum fugam, ac Judæ Iscariotæ proditionem. Insuper prædixit suam resurrectionem, apparitionem, ascensionem, Spiritus Sancti missionem, Apostolorum illuminationem, confortationem et prædicationem, evangelicæ legis divulgationem per totum mundum, et persecutiones quas sui discipuli pro ipso erant passuri. Et quidquid prædixit, probavit rei eventus, operibusque plenissime constat impletum, quum tamen omnia illa penitus supernaturalia essent. Per quod certissime constat veritas fidei christianæ.
Secundum (quod Christus in Cœna novissima fecit) est, quod in ea omnipotentiam suam demonstravit, panem et vinum convertendo in corpus et sanguinem suum, Apostolis quoque præstando vim consecrandi corpus suum et sanguinem, imprimens eis characterem ordinis sacerdotalis, et sacerdotes evangelicæ legis eos efficiens, quando dixit, Hoc facite in meam commemorationem;12 insuper imponendo terminum veteri Testamento, et novum Testamentum instituens, sacramentum Eucharistiæ ejusque usum et ritum, et novum spirituale atque perfectum sacerdotium instituendo: ipse enim fuit altissimus legislator, Unigenitus Dei, tanto dignior Moyse, quanto filius servo præstantior est.3
Tertium est, quod multa saluberrima dedit Apostolis (imo universis credentibus) documenta: et specialiter verbo ac facto docuit eos duas virtutes, videlicet humilitatem, quæ omnium virtutum est fundamentum, et caritatem, quæ est vertex, regina et turris virtutum. Humilitatem quippe docuit verbis, dicendo: Qui major est vestrum, fiat sicut junior*; et qui præcessor est, sicut ministrator. Itemque: Ego in medio vestrum sum sicut qui ministrat.4 Facto autem docuit humilitatem, aquam mittendo in pelvim, seque coram discipulis incurvando, et pedes eorum lavando atque tergendo. Quod fuit ineffabilis prorsus humilitas, quod ipse videlicet Rex regum, Creator universorum, Unigenitus Patris æterni, ita se habuit et talia gessit. Quumque reale istud dedisset efficacissimum documentum, rursus verbis humilitatem edocuit, dicens: Si ego lavi pedes vestros, Dominus et magister vester, et vos debetis alter alterius lavare pedes;5 exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci, ita et vos faciatis.*
Luc. xxii, 26. minor
Quum ergo nequaquam dignus sit christianus vocari, qui Christi virtutes non satagit imitari, studeamus pro posse humilitatem assequi Christi, despiciendo nos ipsos, et alios nobis in nostris cordibus præferendo. Nullus intumescat in proprio corde, reputando se magnum aut aliis meliorem, sed proprias defectuositates, periculositates et culpas, negligentias et ignorantias jugiter intueatur et bene penset ac ponderet, atque a Deo districte judicandum se reminiscatur, nec aliquid boni se habere nisi a Deo, cui tam sæpe ac graviter fuit ingratus. Et tunc utique humilis erit et vilis in oculis suis, imo omni bruto se arbitrabitur viliorem; et erit coram Judice summo omnia considerante formidolosus, proximis quoque suis obsequiosus. Hinc loquitur Christus:6 Si quis mihi ministrat, me sequatur. Et in prima sua Canonica ait Joannes apostolus: Qui se dicit in Christo manere, debet sicut ille ambulavit, et ipse ambulare.7 Hinc princeps Apostolorum: Omnes (inquit) humilitatem invicem insinuate, quoniam Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.8 Humiliamini ergo sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis.
Præterea humilitas ad Christianos maxime pertinet, quoniam lex Christi est lex totius humilitatis, et tota vita Domini nostri Jesu Christi ab exordio suæ nativitatis usque ad finem suæ salvificæ passionis, omni fuit humilitate repleta ac decorata. Quid superbis, o terra et cinis? Quid te elevat cor tuum, et quasi magna cogitans attonitos habes oculos, o homo putredo, et filius hominis vermis?9 Ecce Deus universorum, Rex angelorum, Sanctus Sanctorum, propter te exinanivit se usque ad abjectissima opera servitutis;10 et tu vas immunditiæ, saccus stercorum, infinitis culpis atque miseriis plenus, adhuc extollis te ipsum, adhuc reputari, honorari ac dominari desideras? Numquid servus major est domino suo?11 Ignoras quod princeps tenebrarum diabolus, rex est super omnes filios superbiæ?12 Sit itaque omnis Christianus cordialiter humilis coram Deo, in verbis quoque et factis, in vestitu et incessu sit humilis coram hominibus, ut ædificet eos.
Insuper caritatem docuit Christus in Cœna verbo, quum dixit:13 Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum antequam patiar. Et alibi: Hoc est præceptum meum, ut diligatis invicem sicut ego dilexi vos; manete in dilectione mea.14 Itemque: Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem sicut dilexi vos;15 in hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem.
Opere quoque docuit caritatem, proprium corpus et sanguinem, imo se totum dando discipulis sub speciebus sacramentalibus in salutarem animarum cibum et potum; deinde se totum offerendo pro nobis Deo Patri in ara crucis, hoc est, propriam vitam exponendo pro nobis in mortem, et acerbissimam atque turpissimam mortem ferendo, ut nos ab æterna damnatione redimeret, et ad angelicam felicitatem reduceret, juxta illud Isaiæ: Tradidit in mortem animam suam, et cum sceleratis reputatus est; cujus livore sanati sumus.16 Nonne summa et perfectissima caritas est, quando quis alteri dat se ipsum ita quod idem est dator et donum, et pro alterius liberatione et salute sponte sustinet captionem, miseriam ac mortem durissimam? Et certe sic Christus dilexit nos, dicente Apostolo: Christus dilexit Ecclesiam, et tradidit semetipsum pro ea, ut illam sanctificaret.17 Unde et ipse contestatur: Animam meam pono pro ovibus meis.18 Nec solum ita dilexit Ecclesiam, sed et unumquemque fidelem, imo et quemlibet hominem juxta aliquem modum. Propter quod ait Apostolus: In fide vivo Filii Dei, qui dilexit me et tradidit semetipsum pro me.19 Circa quod dicit Chrysostomus: Hic est affectus servi fidelis, ut quod Christus pro omnibus passus est, pro se solo eum reputet passum. Et merito, quoniam tanta est caritas et misericordia Filii Dei Domini nostri Jesu Christi ad homines, quod antequam permitteret aliquem perire, quantum in se est adhuc mallet potius mori pro eo. Ecce quantum tenemur Christum diligere, eique gratias agere, et totis ipsum viribus honorare. Ideo quidquid displicet ei et inhonorativum est ejus, omni cum diligentia semper vitemus. Corda nostra levemus ubique ad ipsum, orando, et salubria meditando, atque ipsius passionem ac cetera beneficia ejus assidue recolendo; vanitates et impietates sæculi contemnamus, carnalia desideria refrenemus, ad æternam beatitudinem suspiremus.
Postremo, quoniam Christus tam singulariter docuit et præcepit verbis et factis in Cœna novissima caritatem, quæ omnium virtutum mater est, finis, forma ac vita; idcirco in caritate Dei et proximorum semper stare, proficere et perseverare summe ac specialissime curemus, conemur ac provideamus: imo ad hoc omnia opera nostra bona finaliter ordinemus, quoniam sine caritate nulla virtus viva Deoque placita exstat, nec aliqua actio meritoria est gratiæ ac salutis. Et ad hoc primo requiritur, omne mortale peccatum vitare, quoniam omne mortale peccatum caritati contrariatur et eam exstinguit, quamvis invidia ei specialiter opponatur. Deinde requiritur observatio præceptorum Christi atque Ecclesiæ. Unde quum apud Joannem Christus dixisset, Manete in dilectione mea;20 protinus addidit:21 Si præcepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea.
Itaque Deum propter propriam ejus bonitatem super omnia toto amemus corde, deinde propter beneficia ejus atque promissa, et præcipue quoniam ipse prior dilexit nos.22 Proximos quoque tam amicos quam inimicos, in Deo et propter Deum vere ac spiritualiter diligamus, caritatisque opera ipsis fideliter impendamus, desiderando ferventer eorum salutem, orando pro ipsis, et bona eis præbendo exempla, hortando quoque et corripiendo eos cum discretione, ut pariter consequamur salutem.
Footnotes
-
1 Cor. xi, 24. ↩
-
Luc. xxii, 19; ↩
-
Hebr. iii, 3-6. ↩
-
Ibid. 27. ↩
-
Joann. xiii, 14, 15. ↩
-
Joann. xii, 26. ↩
-
1 Joann. ii, 6. ↩
-
1 Petr. v, 5, 6. ↩
-
Eccli. x, 9. Job xv, 12; xxv, 6. ↩
-
Philipp. u, 7. ↩
-
Joann. xiii, 16. ↩
-
Job xli, 25. ↩
-
Luc. xxii, 15. ↩
-
Joann. xv, 12, 9. ↩
-
Joann. xiii, 34, 35. ↩
-
Is. LIII, 12, 5. ↩
-
Ephes. v, 25, 26. ↩
-
Joann. x, 15. ↩
-
Galat. II, 20. ↩
-
Joann. xv, 9. ↩
-
Ibid. 10. ↩
-
I Joann. IV, 10, 19. ↩
Chapter 160 of 161