Sermo 3
DE FERVORE CARITATIS CHRISTI QUA SE TOTUM IMPENDIT NOBIS, ET QUOMODO NOS ILLAM IMITEMUR.
DESIDERIO desideravi hoc pascha manducare vobiscum antequam patiar. Luc. XXII, 15.
Ista sunt verba Christi. Dominus noster Jesus Christus, qui secundum divinitatem suam essentialiter caritas est, et caritas infinita, qui etiam secundum suam humanitatem præ universis et singulis fuit omni caritate plenissimus, affectuosissimam habuit mentem ad nostram æternam salutem, et quidquid accepit de nostro, hoc totum convertit tunc, et nunc usque indesinenter convertit, ad nostrum profectum et ad beatitudinem nostram.1 De nostro quippe accepit corpus et sanguinem absque peccato. Et hoc ipsum corpus suum ac sanguinem multipliciter nobis rependit, pro nobis expendit, et incessanter nobis impendit, sicut plenius nunc tangetur.
Porro die isto, dum Christus cum præelectis Apostolis agnum manducavit paschalem, inter cetera dixit eis: «Desiderio desideravi hoc pascha», id est, agnum istum paschalem cum ardenti et grandi affectu optavi «manducare vobiscum» antequam mortem pro vobis sustineam. Desideravit itaque Christus hoc tam ferventer, non propter corporalem illum agni paschalis esum ac cibum, sed propter id quod agnus ille paschalis et figurativus seu typicus designavit, et propter multa quæ in illa Cœna exercere decrevit. Et enim agnus ille legalis et typicus præfiguravit Dominum Jesum Christum, qui (ut cantat Ecclesia) verus est Agnus, pro nobis oblatus. De quo beatissimus Joannes prædixit Baptista: Ecce Agnus Dei, qui tollit peccata mundi.2
Conformiter per manducationem illius paschalis legalisque agni, præfigurabatur manducatio corporis Christi in Sacramento. Desideravit itaque Christus tam fervide cum discipulis pascha illud comedere, quatenus typico illo agno comesto, figuram mutaret in veritatem, et umbram in lucem, instituendo sui corporis et sanguinis Sacramentum, atque se ipsum dando discipulis in escam saluberrimam animarum: sicque finem imponendo sacramentis veteris Testamenti ac Moysis legi, et novum Testamentum ac sacerdotium evangelicæ legis instituendo. Propter ista divina ac præclarissima opera ac mysteria, Christus Dominus affectuosissime concupivit cum suis discipulis Cœnam habere novissimam; et etiam propter alia documenta et opera, quæ tunc discipulis suis exhibuit. De quibus in expositionibus epistolæ ac evangelii hujus diei, sermonibusque annexis, prædictum est.
Præterea, jam diligentius contemplemur caritatem, liberalitatem et misericordiam Christi ad nos, quia (ut tactum est) quidquid de nostro accepit, hoc totum ad nostrum convertit profectum, ad nostrum subsidium, ad nostram salutem. Primo namque in ipsa Cœna corpus suum et sanguinem, quod de nostro accepit ex Virgine illibata, nobis rependit, dando illud suis discipulis in cibum et potum vivificum. Secundo, illa pro nobis expendit in pretium nostræ redemptionis: quia in mortem tradidit corpus suum et sanguinem suum effudit, ut per hoc a jugo diaboli, a servitute peccati, a pœnis eripiamur inferni, gratiam quoque Spiritus Sancti in hac vita, et gloriam æternalem obtineamus in vita futura. Propter quod sacratissimus ait princeps Apostolorum : Non corruptibilibus auro vel argento redempti estis, sed pretioso sanguine Agni immaculati Christi.3 Paulus quoque apostolus :4 Empti (inquit) estis pretio magno. Tertio, Christus indesinenter nobis impendit hæc eadem omni die, et ad libitum nostrum. Non enim suffecit incomprehensibili suæ caritati, et ineffabili suæ liberalitati ac profundissimæ pietati, quod semel obtulit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis in ligno crucis, sed in sapientia sua immensa excogitavit ac propalavit admirabilem modum, quo quotidie in altari ubique terrarum offertur pro nobis Patri altissimo hostia placationis, sacrificium laudis, oblatioque salutis. Per quod summo Deo uni ac trino maxima veneratio, laudatio, gratiarum actio exhibentur; et ipsis fidelibus gratiosissime ac misericordissime subvenitur, quia per hoc eorum dimittuntur peccata, et superna eis infunduntur gratiarum charismata, inordinatique motus compescuntur in eis, et confortantur in via hujus exsilii, quatenus tam felici sacramento refecti et confortati, ad cœlestem queant pertingere patriam : propter quod, sacramentum hoc appellatur viaticum. Vocatur quoque et est efficacissima medicina contra animæ passiones et vitia.
Hanc igitur Christi dilectionem, liberalitatem et misericordiam ad nos diligentissime consideremus, jugiter recolamus, atque pro posse incessabiliter imitemur, quemadmodum ad Ephesios hortatur beatus Apostolus : Imitatores Dei estote, sicut filii carissimi;5 et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis.6 Insuper attendamus, et si opus fuerit, impleamus quod S. Joannes apostolus in sua ait Canonica : In hoc cognovimus caritatem Dei, quoniam ille pro nobis animam suam posuit;7 et nos debemus pro fratribus animas ponere, hoc est mortem pati pro proximis, si eorum hoc salus requirat. Si ergo debemus ita diligere proximos, multo plus opus est ut unusquisque de bonis sibi a Deo concessis, caritative, pie et liberaliter proximis suis subveniat, consilium, correptionem, informationem, consolationem ipsis pro posse impendat. Amplius, ad sacram communionem unusquisque disponat se, et reverenter ac devote accedat; post communionem quoque gratus Deo et corde custoditus permanere nitatur, ne per ingratitudinem et negligentiam suam, damnationem incurrat majorem, prout de hoc in sermone circa epistolam dictum est plenius. Postremo, hos sacratissimos dies, videlicet diem Cœnæ, passionis, sepulturæ resurrectionisque Christi, cum singulari et stabili expendamus devotione, ut tantam in eis a Deo gratiam acquiramus, quod toto demum anno virtuosius conversemur. Omnis ergo dissolutio morum, omnis loquacitas, risus et jocus, omnis curiositas et vanitas in vestitu, omnis carnalis affectio, prorsus abjiciantur. Unde et sanctus ait Bernardus : Hi sunt dies quos observare debemus, dies pleni pietate et gratia; quibus etiam sceleratorum hominum mentes ad pœnitentiam provocantur. Tanta siquidem vis est eorum quæ his recoluntur diebus, ut possint ipsa quoque lapidea scindere corda, et pectus omne, licet ferreum, emollire sufficiant. Iterum ait Bernardus : Universi Christiani sacra hac septimana aut præ solito aut præter solitum pietatem colunt, pietatem exhibent, humilitatem sectantur, induunt gravitatem, ut Christo passo quodammodo compati videantur. Quis enim tam irreligiosus, ut non compungatur? Quis tam insolens, ut non humilietur? Quis tam iracundus, ut non indulgeat? Quis tam lubricus, ut non abstineat? Quis tam flagitiosus, ut non contineat? Quis tam malitiosus, ut non pœniteat his diebus? Ex quibus S. Bernardi verbis probatur, quam longe sint ab omni pietate et gratia Christi, ab omni virtute christianæ religionis, ab omni re nominis christiani, qui modo prætacto non
PASSIO D. N. JESU CHRISTI
JUXTA TEXTUM QUATUOR EVANGELISTARUM PIISSIME ENARRATA, ET IN TRIGINTA TRES ARTICULOS APTE DISTINCTA
ARTICULUS PRIMUS
QUARE DOMINUS JESUS PATI VOLUERIT; ET DE INVIDIA PERSECUTIONEQUE PHARISÆORUM.
RECONCILIATI sumus Deo Patri per mortem Filii ejus. Rom. v, 10.
In his verbis duo tanguntur. Primum est pacificatio generis humani cum Deo Patre æterno, quum dicitur: «Reconciliati sumus Deo». Secundum est causa per quam facta est pacificatio ista, quum subditur: «per mortem Filii ejus». Protoplastus etenim homo, primus parens noster Adam, in paradiso terrestri transgrediendo præceptum Dei, amisit atque demeruit sibi ipsi et toti suæ posteritati originalem justitiam, et infecit et corrupit humanam naturam in sua radice, hoc est in se ipso, in quo fuit tanquam in principio totius humanæ propaginis. Sicque se ipsum ac universam suam posteritatem æterna felicitate privavit, et damnationi fecit obnoxios: ita quod propter originale illud peccatum a primo parente commissum, pœna damni, hoc est carentia divinæ ac beatificæ visionis, infligebatur posteris ejus, et nunc usque infligitur parvulis non baptizatis ante usum rationis morientibus, quibus meritum Domini nostri Jesu Christi non communicatur nec applicatur per sacramentum Baptismi.8
Itaque per primum et originale illud primi parentis nostri peccatum, totum genus humanum incurrerat quamdam offensam et iram Dei, et indiguit ei reconciliari. Quæ reconciliatio fieri nequivit per primum parentem, nec per aliquem posterorum ipsius exsistentem hominem purum seu puram creaturam: quoniam nulla pura creatura potuit esse idonea et condigna satisfacere pro culpa illa communi totius generis humani, nec potuit ei generalem gratiam reformationis recuperare aut promereri, nec ad amissam felicitatem potuit reducere eam: prout super tertium Sententiarum declarant doctores, et Anselmus in libro suo qui dicitur Cur Deus homo, Guillelmus quoque Parisiensis in suo ejusdem nominis libro docent.
Ideo ipsemet Unigenitus Dei Patris verus Deus, nolens genus humanum in toto perire, dignatus est humanam naturam in unitate personæ assumere, et in ea atque per eam genus humanum redimere ac salvare. Et hoc est quod in præassumpto themate ait Apostolus: «Reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus». Unde rursus ad Corinthios protestatur: Sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur:9 id est, quemadmodum demerito originalis peccati Adæ universi posteri ejus necessitatem moriendi in corpore, et reatum culpæ privationemque gloriæ seu felicitatis perpefaciunt, sed his quoque diebus servant rancorem, cupiunt ultionem, leves, dissoluti et garruli esse non metuunt, nec ad sacram se communionem sincere disponunt. Pro quibus caritative et pie orare debemus, ut convertantur, et omnes simul consequamur salutem, virtute et merito omnium eorum quæ sanctissimis his diebus Filius Dei pro nostra salvatione facere et pati dignatus est. Cui cum Patre æterno et Spiritu Sancto sit honor et gloria in æternum. Amen.
Footnotes
Chapter 161 of 161