Enarratio in epistolam
CŒNÆ DOMINI
CONVENIENTIBUS VOBIS IN UNUM, ETC. I Cor. XI, 20-32.
MERITO ista epistola legitur die hoc, quia in ea describitur qualiter Dominus noster Jesus Christus in hoc sacratissimo die Sacramentum corporis et sanguinis sui instituit, celebrandumque posteris dereliquit. Itaque ad Corinthios ait Apostolus :
Convenientibus vobis Corinthiis in unum, id est corporaliter simul in materialem ecclesiam, ad communicandum, jam non est, id est, non contingit, dominicam Cœnam manducare, id est Eucharistiam sumere, quam in Cœna sua novissima Christus instituit. Hoc dicit Apostolus, quia non acceperunt Eucharistiæ sacramentum debito modo, puta jejuni, et cum reverentia condecenti. Et quamvis ad communicandum convenerunt, non tamen propter hoc solum, sed etiam ad epulandum. Ideo subditur : Unusquisque enim vestrum suam cœnam, id est proprios cibos, præsumit, id est, parat et secum assumit, ad manducandum in ecclesia ante Eucharistiæ sumptionem. Et alius quidem esurit, alius autem ebrius est : id est, aliqui vestrum inopiam patiuntur et famem, videlicet pauperes qui non habent quod secum portent; aliqui autem vestrum abundant, seque ingurgitant, utpote ditiores. Et quoniam epulatio ista derogavit honori ecclesiæ, quæ dedicata est Deo ad ejus obsequium, non ad epulandum, ideo increpat eos Apostolus, quod in ecclesia sine necessitate edebant.
Numquid domos non habetis ad manducandum et bibendum? quasi dicat, Imo. Aut ecclesiam Dei contemnitis, id est inhonoratis, manducando et bibendo in ea : quod in domibus vestris facere vos oportet; et confunditis eos qui non habent cibaria sufficientia aut pretiosa, qui de sua tenuitate verecundantur dum vestram abundantiam intuentur? Quid dicam vobis, qui tam reprehensibiles estis? quasi dicat: Multum erratis. Verumtamen laudo vos in aliis bonis quæ agitis et egistis; in hoc de quo vos jam reprehendi, non laudo vos.
Ego enim accepi a Domino, id est, ex divina revelatione didici, quod et tradidi vobis, id est, quod docui vos de sacramento Eucharistiæ, et qualiter sit sumendum: quod nunc quoque resumo et scribo; quoniam Dominus noster Jesus Christus in qua nocte tradebatur, id est vespere noctis qua traditus est in manus peccatorum ad crucifigendum, accepit panem azymum atque triticeum, quo tunc vescebantur Judæi in esu agni paschalis, in manu sua; et gratias agens, in quantum homo, Deo Patri, fregit panem jam consecratum, id est dimensiones seu species panis, non corpus consecratum, et dixit discipulis :
Accipite et manducate quod trado et porrigo vobis; hoc est corpus meum. Hæc verba proferendo, consecravit Salvator corpus suum. Sed an semel tantum vel bis protulerit ea, et quid demonstret pronomen « hoc », multaque alia hic possent inquiri: quæ quoniam alibi satis habentur, omitto.1 Quod pro vobis tradetur, id est, pro vestra salute morti exponetur. Hoc facite, id est, consecrationem hujus sacramenti continuate. Quod pertinet ad sacerdotes dumtaxat. Vel, « hoc facite », id est, corpus meum accipite atque comedite, in meam commemorationem, id est in actualem memoriam dilectionis meæ ad vos, et acerbissimæ passionis meæ pro vobis, imo et omnium quæ pro vestra salute feci ac pertuli.
Similiter, sicut de acceptione panis jam dictum est, et calicem cum vino qui fuit in eo, Christus in manu sua accepit, suumque sanguinem consecravit, postquam cœnavit, id est agno paschali comesto, dicens: Hic calix, id est contentum in calice isto, videlicet sanguis meus, qui verbis consecrationis prolatis continetur in calice, novum testamentum est, id est novæ et evangelicæ promissionis stabilimentum. In veteri enim Testamento promittebantur bona temporalia atque carnalia; in novo autem cœlestia, spiritualia et æterna, quæ nobis per passionem et sanguinem Christi promittuntur præstanda, si grati et justi fuerimus. Vel, « novum testamentum est », id est, novæ et evangelicæ doctrinæ seu novi Testamenti est confirmativus. In meo sanguine, id est virtute et merito effusionis sanguinis mei. Per effusionem enim sanguinis Christi procurata et præparata sunt nobis bona cœlestia, quorum promissio stabilitur in fide et merito sanguinis passionisve Christi. Ipsum quoque novum Testamentum in sanguine Christi ratificatur, juxta illud ad Hebræos:2 Testamentum in mortuis confirmatum est. Hoc facite, id est, calicem istum accipite et potate, quotiescumque sumitis eum, id est contentum in eo, videlicet sanguinem, in meam commemorationem: sicut de corporis sumptione jam dictum est.
Quod Apostolus consequenter exponit subdendo: Quotiescumque enim manducabitis panem hunc, id est corpus Christi, quod panis et cibus est animæ, et calicem, id est sanguinem Christi, bibetis, mortem Domini annuntiabitis, id est, Christi passionem ad memoriam reducetis, et aliis præsentabitis seu dicetis, donec veniat Christus ad judicandum vivos ac mortuos in fine mundi. Unde probatur, quod fides christiana et celebratio sacramenti istius usque ad finem mundi durabit.
Itaque quicumque celebrans sive communicans, manducaverit panem hunc supersubstantialem, vel biberit calicem Domini indigne, utpote in mortali exsistens peccato scienter, reus erit corporis et sanguinis Domini, id est, sic peccat damnabilisque parebit, ac si Christi sanguinem effudisset eum interficiendo. Non tamen intelligendum est hoc semper secundum omnimodam æqualitatem, sed secundum similitudinem magnam. Probet autem se ipsum homo, id est, interiora sua discutiat et expurget, et sic de pane illo edat, et de calice bibat, id est, corpus Christi manducet, ejusque sanguinem potet. In primitiva namque Ecclesia dabatur fidelibus sacramentum Eucharistiæ sub utraque specie, scilicet panis ac vini. Postea vero ordinavit Ecclesia ne detur populo sub specie vini, propter effusionis periculum. Qui enim manducat corpus Christi, et bibit sanguinem ejus indigne, utpote a mortalibus non immunis, judicium reprobationis, id est meritum æternæ damnationis, sibi manducat et bibit, id est, communicando acquirit, quia mortaliter peccat, non dijudicans corpus Domini, id est, corpus Christi ab aliis cibis non discernens, sed tam irreverenter et intimorate ac imparate illud accipiens, quasi esset simplex panis aut alius quivis cibus. Ecce quam terribiliter loquitur sanctus Apostolus, ut nos ab indigna communione cohibeat.
Ideo, id est propter irreverentem sacramenti istius sumptionem, sunt inter vos multi infirmi corporali languore, et imbecilles, id est longa invaletudine quasi consumpti, et dormiunt multi, id est, corporaliter moriuntur in ultionem tanti peccati. Quemadmodum enim in veteri Testamento aliqui gravissime sunt puniti, qui statim post legis divinæ lationem per Moysen, transgressi sunt eam, ut patet de filiis Aaron igne consumptis, et homine qui ligna collegit in sabbato, ac adoratoribus vituli aurei;34 ita in novo Testamento, in primitiva Ecclesia multi graviter sunt plagati, qui evangelicam legem transgrediebantur, ut patet in libro Actuum de Anania et Saphira, et de excommunicatis, qui tunc a dæmonibus corporaliter vexabantur, interdum usque ad mortem.567 Et ita fiebat tunc sæpe de communicantibus indigne. Talia quippe ad divinæ legis confirmationem atque ad aliorum terrorem fiebant, et item ad declarationem providentiæ ac justitiæ Dei.
Deinceps docet Apostolus qualiter valeamus iram et judicium Dei evadere. Quod si nos ipsos dijudicaremus, id est reprehenderemus, propria peccata considerando, detestando ac puniendo per pœnitentiæ opera, non utique judicaremur judicio reprobationis, id est, non condemnaremur a Deo (de quo judicio fertur in Joanne, Qui credit in Filium Dei, non judicatur) :8 quia ut ait Nahum propheta, Non consurget duplex tribulatio :9 pro quo alia quædam habet translatio, Non judicabit Dominus bis in id ipsum ; vel, ut aliqui dicunt, et Septuaginta interpretes, Non vindicabit Dominus bis in id ipsum in tribulatione.
Subinde tangitur divinæ correctionis utilitas. Dum autem judicamur a Domino, id est, propter peccata nostra temporaliter castigamur a Deo (qui ait, Ego quos amo, arguo et castigo), corripimur, id est, paternaliter emendamur, ut non cum hoc mundo damnemur, id est, ne cum vanis et mundanis hominibus, super quos non est virga Dei, æternaliter pereamus.1011 De talibus etenim loquitur Deus in Psalmo : Dimisi eos secundum desideria cordis eorum ;12 ibunt in adinventionibus suis. Verumtamen multi pro suis peccatis a Deo in vita hac puniuntur, et ultra hoc in æternum damnantur, quoniam ultionem et visitationem Dei non sustinent patienter, nec pœnitent. Unde auctoritas ista Apostoli, similiter auctoritas Nahum prophetæ jam allegata, intelligendæ sunt de iis qui ex divinæ justitiæ ultione in vita hac emendantur ac pœnitent, convertuntur atque in bonis operibus finaliter perseverant. Hinc Pharao et ejus exercitus, Sodomitæ et alii multi, de pœna temporali transierunt ad pœnam æternalem, quemadmodum istud in Decreto diffusius edocetur, ubi et verba Hieronymi intricata, optime exponuntur.
Footnotes
Chapter 157 of 161