Enarratio in evangelium
ANTE DIEM FESTUM PASCHÆ, ETC. Joann. XIII, 1-15.
SANCTUS evangelista Joannes in hodierno evangelio recitat ac describit documenta et exempla ac sacramenta quæ Christus in novissima Cœna proposuit, exhibuit, et omnibus nobis consideranda, sumenda ac imitanda reliquit.12 Ait itaque :
Ante diem festum Paschœ, id est die paschalem Judæorum festivitatem immediate præcedente, videlicet feria quinta : in cujus vespere incepit paschalis solennitas Judæorum, quia in vespere diei illius comederunt agnum paschalem, sicque dies Parasceves fuit prima dies solennitatis illius, loquendo de integris ejus diebus ; non tamen fuit celeberrima, sed sabbatum sequens. Et vocabatur Parasceves, quia in ea parabant cibos pro die illa sabbatoque sequente, quod adeo celebre fuit quod nec cibos parabant in eo. Sciens Jesus quia venit hora ejus, id est, quod tempus suæ passionis instaret, ut transeat ex hoc mundo ad Patrem, id est, per passionem, resurrectionem et ascensionem tendat a sæculo isto et a mortalitate vitæ præsentis ad summum cœlum : in quo
Deus Pater specialiter esse et habitare asseritur, quoniam ibi clarius se ostendit et excellentius operatur, quum tamen essentialiter, præsentialiter ac potentialiter vere ubique sit, utpote incircumscriptibilis et immensus, omnia implens, penetrans, circumplectens, conservans et supertranscendens.3 Transivit autem Christus ad Patrem secundum naturam suam humanam, quia secundum deitatem immobilis et coimmensus est Patri. Quum dilexisset suos qui erant in mundo, id est prædestinatos, et præsertim suos discipulos sanctasque feminas eum corporaliter spiritualiterque sequentes, qui erant centum viginti, ut legitur in Actibus (quibus dicit, Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos); usque in finem dilexit eos, id est perfecte et perseveranter usque ad mortem quam pro eis sustinuit. Unde et dicit: Animam meam pono pro ovibus meis.4 Idcirco ait Apostolus : In fide vivo Filii Dei, qui dilexit me et tradidit semetipsum pro me.5
Et cœna facta, id est ad effectum perducta. Nondum tamen fuit finita, ut patet ex iis quæ apud Joannem post verba hujus evangelii sequuntur. Quum diabolus jam misisset in cor, id est, dudum cordi proditoris per suggestionem inspirasset, ut traderet eum, scilicet Christum, Judas Simonis Iscariotœ, id est proditor nomine Judas, qui fuit de vico Carioth dicto : et dicitur Judas Simonis, quia filius fuit viri sic appellati, ut dicitur ; qui die hanc cœnam præcedente vendidit Christum, scilicet feria quarta post Palmarum, atque exinde quærebat opportunitatem ut traderet eum Judæis sine turbis.67 Sciens Jesus quia omnia dedit ei Pater in manus, id est, potestati suæ omnem creaturam subjecit, et cunctis creatis eum præposuit, quia (ut dictum est) eo ipso quo Christi humanitas unita est hypostatica seu personali unione Verbo æterno, prælata est omni enti creato : propter quod dixit, Data est mihi omnis potestas in cœlo et in terra.8 Et quia a Deo exivit, id est, per incarnationem missus fuit a Deo in mundum. Exivit quoque a Patre per generationem æternam. Propter quod loquitur: Exivi a Patre, et veni in mundum. Michæas quoque ait: Egressus ejus a principio, a diebus æternitatis. Et ad Deum vadit, id est, ad Patrem protinus reverteretur, secundum expositionem prætactam. Unde in Psalmo prædictum est: summo cælo egressio ejus, et occursus ejus usque ad summum ejus.
Surgit a cæna, id est, de loco cœnæ surrexit, cœnam interrumpendo. Et ponit vestimenta sua, id est, aliqua vestimenta deposuit, ut convenientius exhiberet obsequium: quia humano modo habere se voluit. Et quum accepisset linteum, quo fuit discipulorum pedes tersurus, præcinxit se linteo illo. Deinde misit aquam in pelvim, et cæpit lavare pedes discipulorum, scilicet Apostolorum: qui pedes forsan satis immundi atque lutosi fuerunt, quoniam nudis pedibus incesserunt discipuli, sicut et Christus; et extergere pedes illorum lotos linteo quo erat præcinctus. In quo elucescit profundissima humilitas Christi, qui quum esset Rex regum et Dominus universorum, Deus et homo, virtus et sapientia Dei Patris, ante idiotas illos pauperesque discipulos genua sua curvavit, pedes eorum lavit ac desiccavit. — Denique evangelista Joannes, ut magnitudinem hujus humilitatis dignationisque Christi insinuaret et exaggeraret, præmisit de Juda traditore, de excellentia quoque, scientia atque potentia Christi: quia ex hoc quod talis ac tantus, tam potens et sapiens, non solum bonorum discipulorum, sed et proditoris sui, quem novit, pedes lavit ac tersit, probatur humilitatis hujus immensitas.
Venit ergo ad Simonem Petrum. Quidam dixerunt, quod Christus cœpit lotionem hanc ab inferioribus discipulis, ita quod ultimo venit ad Petrum. Augustinus vero probabilius dicit, quod incepit a Petro tanquam a principaliori, quia si ab aliis incepisset, non est verisimile quin quidam eorum tam humile Christi obsequium expavissent et recusassent sicut et Petrus, illosque Christus informasset quemadmodum Petrum: qua informatione audita, Petrus non recusasset, sicut nec alii recusaverunt, informatione Petro facta audita. Itaque Evangelista primo recitat factum istud in generali, dicendo: «Cœpit lavare», etc. Deinde exprimit idem in speciali eo quo factum est ordine, dicens: «Venit ergo ad Simonem Petrum».
Et dicit ei Petrus, ex magna humiliatione sui, et grandi reverentia Christi: Domine, tu mihi lavas, id est, lavare vis et disponis, pedes? quasi dicat: Tu qui es Christus, Filius Dei vivi, rex Israel;9 qui tot peregisti miracula; qui tam sanctus, potens ac sapiens es: mihi piscatori et peccatori, mihi idiotæ, impotenti ac fragili, in tam abjecto et infimo vis deservire obsequio; ante genua mea te inclinas, tuis sanctis ac venerabilibus manibus pedes meos immundos ac sordidos tangere vis et purgare? Hoc nullatenus decet. O quam magnus fuit Jesus in oculis Petri, quum dixit, «tu»! et quam parvus fuit Petrus in oculis propriis, quando dixit, «mihi»! Respondit Jesus et dixit ei: Quod ego facio, id est, facere volo et incipio, tu nescis modo, id est, causam atque mysterium hujus facti mei nondum cognoscis, ideo opus istud non scis: quoniam scire, est rem per causam cognoscere; scies autem postea quare hæc facio, utpote ut præbeam vobis perfectæ humilitatis exemplum. Ideo quoque Christus lavit pedes discipulorum antequam Sacramentum corporis ac sanguinis sui eis donavit, ut insinuaret quod spiritualis lotio seu purgatio affectuum animæ debet Sacramenti perceptionem præcedere.
Dicit ei Petrus: Non lavabis mihi pedes in æternum, id est, nunquam hoc sustinebo, quia omnino indignus sum. Hoc protulit Petrus ex quodam fervore et zelo non satis discretis, atque ex humilitate non satis per prudentiam regulata. Re- spondit ei Jesus : Si non lavero te, non habebis partem mecum. Hoc de lotione corporali ac spirituali potest intelligi. De corporali sic : « Si non lavero te », id est, nisi obedieris mihi in hoc, ut permittas tibi lavari pedes a me, « non habebis partem mecum », id est, non eris particeps gloriæ meæ in cœlo : quia inobedientia illa fuisset mortale peccatum, et propter hoc fuisset Petrus damnatus, nisi fortasse postea inde pœnituisset; et sic verbum Christi fuisset conditionaliter intelligendum, videlicet, si Petrus in tali persisteret voluntate. Secundo, de spirituali lotione exponitur sic : « Si non lavero te », id est, nisi per sanguinis mei effusionem, a reatu originalis peccati ac ceteris culpis redemero atque purgavero te, « non habebis partem mecum », id est, salutem non obtinebis. Nam et sancti patres in limbo, propter solum originalis peccati reatum retardabantur a gloria, clausaque fuit janua regni cœlestis quousque merito passionis Christi est reserata.
Dicit ei Simon Petrus tanta commutatione vehementer exterritus : Domine, non tantum pedes meos tibi expono lavandos, sed et manus et caput, id est totum corpus, quia a te et a participatione gloriæ tuæ volo nullatenus separari. Dicit ei Jesus : Qui lotus est, id est, in Baptismo purgatus, non indiget nisi ut pedes lavet, id est, affectiones suas purificet, ne circa terrena et caduca inordinate afficiatur; sed est mundus totus. Hoc dupliciter potest exponi. Primo sic : « Sed est mundus totus », id est, in Baptismo ab omni peccato tam originali quam actuali, mortali ac veniali, omnino purgatus est quoad pœnam et culpam. Tamen, si post Baptismum per tempus notabile vixerit, non erit absque venialibus culpis. Propterea indiget pedes lavare, id est se ab affectibus venialium emundare quotidie, quoniam justus septies cadit in die.10 Secundo sic : « Sed est mundus totus », id est, si laverit pedes seu affectus suos modo prætacto, tunc est ab omni culpa liber ac purus, saltem frequenter, et ad aliquod tempus. Verumtamen, quia circumdatus est corruptibili corpore, terramque calcat, id est, in terrenis negotiis occupatur, indiget jugiter pedes lavare. De quibus in Canticis dicitur : Lavi pedes meos.11 Vel sic : « Qui lotus est », id est, per gratiæ infusionem purificatus est a mortali, « non indiget nisi ut pedes lavet », id est, ab istis terrenis infimisque affectibus se expurget; « sed est mundus totus », id est anima et corpore, si hoc egerit, implens illud Apostoli : Mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus.12
Et vos, discipuli mei, mundi estis a culpa mortali, quamvis nondum sitis perfecti, sed non omnes, quia unus vestrum impiissimus est. Sciebat enim quisnam esset qui traderet eum, id est, traditorem suum tunc ibi præsentem Christus cognovit. Propterea dixit : Non estis mundi omnes.
Postquam ergo lavit pedes eorum, accepit, id est reinduit, vestimenta sua. Et quum recubuisset iterum, id est, resedisset ad mensam. — Mystice, quando Christus lavit nos a peccatis nostris per passionem et sanguinem suum, deposuit vestimenta sua, id est, corpus suum tradidit adversariis, ut per mortem separaretur ab anima. De quo Isaias quærit :13 Quare rubrum est indumentum tuum? Postquam vero passione completa nos lavit, recepit proprium corpus, quia divina potestate illud resuscitavit et animæ suæ reunivit. Tuncque recubuit, quia ad dexteram Patris se collocavit.
Dixit eis : Scitis quid fecerim vobis, id est, quid per ista quæ corporaliter feci, lavando tergendoque pedes vestros, spiritualiter designavi? Et protinus subdit : Vos vocatis me magister et Domine; et bene dicitis in hoc : sum etenim. Sum namque magister vester vos instruendo, et sum Dominus vester, quia prælatus vester, imo creator et Deus vester; et quia meis obeditis præceptis, atque discipulariter creditis, et documentis meis acquiescitis, idcirco rite vocatis me magistrum vestrum ac Dominum. De hoc Christianorum magistro ac Domino ab Isaia fuit prædictum: Dominus judex noster, Dominus legifer noster, Dominus rex noster;14 ipse veniet et salvabit vos.
Si (pro Quia) ergo ego lavi pedes vestros, Dominus et magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes, id est in corporalibus ministrare, atque ad litteram mutuo pedes lavare et humilitatem invicem exhibere. Istud est præceptum affirmativum, sicut et illud Deuteronomii sexto: Per nomen Domini Dei jurabis.15 Quemadmodum ergo non tenemur ad jurandum nisi in casu necessitatis, sic nec ad lotionem pedum confratrum seu proximorum. Verumtamen extra casum necessitatis, implendum est istud præceptum ex debito congruentiæ et condecentia humilitatis, dum rationabilis se offert occasio aut laudabilis consuetudo. Spiritualiter vero implendum est istud quotidie, ut scilicet unus alterius pedes lavet, id est, affectum ipsius purgare conetur orando, hortando, docendo, corripiendo, et exemplariter conversando. Denique Christus pedes lavit discipulorum, ne dedignemur fratribus et proximis, quamvis inferioribus et abjectis, etiam in rebus vilibus et despectissimis ministrare, portando, tergendo, fovendo, et consimilia faciendo. Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis, id est, non verbo tantum, sed opere quoque vos docui quid agere debeatis. In corporalibus namque plus movent facta quam verba. Hinc in Actibus habetur: Cœpit Jesus facere et docere.16
Footnotes
Chapter 159 of 161