Sermo 1
QUOMODO GAUDENDUM DOLENDUMVE SIT DE CHRISTI PASSIONE, ET QUOMODO EADEM LIBER EXEMPLARQUE SIT PERFECTIONIS ATQUE OMNIUM VIRTUTUM.
MIHI absit gloriari nisi in cruce Domini mei Jesu Christi. Galat. VI, 14.
In his verbis docet Apostolus, in quo debeat esse gloriatio Christiani, quia in cruce Christi. Sed mirum videtur, quod in cruce Christi debeamus gloriari, quum ad pium pertineat Christianum, Christo propter se passo intime compati, et ex compassione in fletum resolvi: quemadmodum legitur de S. Francisco, quod frequenter, eundo per viam, ex meditatione passionis Christi tanta afficiebatur compassione, et tanto affligebatur pio dolore, quod erupit in fletum cum ejulatu et quodam clamore. Dicendum, quod de Christi passione et in ea debemus gloriari, et compassionem habere ac fletum, secundum considerationes diversas.
Debemus ergo in Christi passione et cruce gaudere multiplici consideratione. Primo, in quantum Christus per suam acerbissimam passionem Deum Patrem maxime honoravit, obediendo ei usque ad mortem, et mortem tam amarissimam atque turpissimam. Propter quod ait Apostolus: Humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis.1
Secundo, in quantum Christus per suam passionem maxime auxit honorem, cultum et gloriam Dei, et hoc dupliciter. Primo, quia per suam passionem promeruit generi humano gratiam conversionis atque salutis : ita quod propter meritum passionis Christi, data est et datur ubique innumerabilibus hominibus gratia magna ac multa, per quam serviunt Deo, eum colentes ac adorantes. Unde ait Salvator : Si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum.2 Et apud Isaiam de ipso prædictum est : Si posuerit pro peccato animam suam, videbit semen longævum, et voluntas Domini in manu ejus dirigetur.3 Ubi per semen longævum, intelliguntur fideles regenerati in Christo virtute et merito suæ salvificæ passionis. De quibus iterum loquitur Isaias :4 Isti sunt semen cui benedixit Dominus. Secundo, quia fideles per passionem Filii Dei se esse salvatos intelligentes, summe regratiantur Deo Patri, qui pro eorum salute unigenitum Filium suum tanta voluit operari ac tolerare, et ipsum honorant, colunt, adorant. Hinc loquitur Paulus ad Romanos octavo : Proprio Filio suo non pepercit, sed pro omnibus nobis tradidit illum.5 Et Isaias ait : Dominus posuit in eo iniquitatem omnium nostrum;6 et ipse vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra.
Tertio, in Christi passione et cruce gloriari debemus, in quantum ipse per suam passionem genus redemit humanum, prout Deus Pater decrevit illud esse salvandum. Nam ut princeps Apostolorum testatur, non corruptibilibus auro vel argento redempti sumus, sed pretioso sanguine Agni immaculati Jesu Christi, qui loquitur :7 Animam meam pono pro ovibus meis.8 Unde in Apocalypsi capitulo primo habetur :9 Qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. Hinc sanctissimi illi primi Christifideles dixisse scribuntur : Domine, convenerunt adversus sanctum puerum tuum Jesum, quem unxisti, Pontius Pilatus et Herodes cum gentibus et populis Israel, facere quæ manus tua et consilium tuum decreverunt fieri.10
Quarto, in quantum per Christi passionem angelica ruina est reparata. Non enim poterant sancti antiqui cœlestis patriæ januam ingredi, quousque per Christi passionem fuerunt ab originalis peccati reatu absoluti.
Quinto, in quantum Christus per suam passionem promeruit sibimetipsi accidentale præmium, videlicet judiciariam potestatem, corporis glorificationem, super cœlos exaltationem. Hinc quum dixisset Apostolus, Factus est obediens usque ad mortem;11 mox addidit : Propter quod et Deus exaltavit illum, et dedit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, cœlestium, terrestrium et infernorum.12
Præterea, Christo propter nos passo condolere debemus, et in suæ passionis meditatione piis doloribus affici et in fletum resolvi. Primo, in quantum passio illa fuit Christi tenerrime ac nobilissime complexionati, vehementissime afflictiva. Unde et ipse passione instante eam imaginando ineffabiliter expavit, et tristabatur ac tæduit, ita quod sudor ejus factus est sicut guttæ sanguinis decurrentis in terram.1314 Illum tamen pavorem atque mœrorem sponte ac potestative et rationabilibus causis assumpsit. — Secundo, sic condolere et affligi debemus, in quantum Christus innocentissimus fuit, et absque sua culpa, imo pro nostris peccatis, tanta sustinuit, sicut ait in Psalmo :15 Quæ non rapui, tunc exsolvebam. — Tertio, in quantum passio et occisio Christi ex parte occidentium fuit summum et incomparabile scelus, Dei Patris maxime offensivum, in tantum quod Christo in cruce pendente tota mundi machina turbabatur, et quasi in antiquum chaos reditura mox omnia videbantur. Nam obscuratus est sol, mota est terra, scissæ sunt petræ, monumenta quoque aperta sunt, et mortui multi sunt suscitati.1617
Itaque, propter quinque rationes præfatas, in meditatione passionis et crucis Christi gloriemur in Domino, et gratias maximas referamus Christo ac Patri æterno. Ob tres etiam rationes prædictas, in Christi passione compassionem et piam habeamus afflictionem, quod tam innocentissimus atque dulcissimus Agnus, a tam crudelissimis ac sceleratissimis canibus, pro nobis peccatoribus vilissimis, tam ignominiosissimam ac amarissimam sustinuit mortem.
Præterea id sciendum, quod passio Christi liber est, exemplar et documentum cunctarum virtutum atque totius perfectionis. In passione etenim Christi perpendere possumus profundissimam ejus humilitatem, eo quod ipse Unigenitus Dei, Rex regum et altissimus omnium, tantas irrisiones, conculcationes, blasphemias, aspernationes, sponte pati dignatus est;18 quod inter latrones suspendi, et cum sceleratis dignatus est reputari;1920 quod tanquam ovis ad occisionem deductus est, et velut agnus coram tondente se obmutuit;21 quod coram principibus sacerdotum, coram Pilato et Herode tam silenter et humillime stetit. Porro, quoniam omnia ista et alia multa patientissime tulit absque inordinata tristitia, absque indignatione et murmuratione, imo promptissimo ac tranquillissimo corde; idcirco in Christi passione addiscimus summam patientiam et mansuetudinem maximam. In quibus eum imitari tenemur, nec aliter digne christiani vocamur. Hinc sacratissimus ait princeps Apostolorum: Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus: qui quum malediceretur, non maledicebat; quum pateretur, non comminabatur.22 Insuper in Christi passione addiscimus fortitudinem animi constantissimam. Fortitudo namque est virtus per quam homo circa pericula mortis se strenue habet. Quoniam ergo Christus innocentissimam ac acerbissimam illam mortem tam constantissimo, promptissimo et penitus imperterrito pertulit animo, constat quod summa animi fortitudo tempore passionis fuit in ipso. Nam quamvis ad modicam horæ partem tristis fuit ac timens, hoc tamen non fuit ex animi infirmitate aut imperfectione, sed ex potestate et piissima dispensatione. Amplius, in
A Christi passione perpendimus perfectissimam caritatem Dei et proximi: quoniam ex caritate sua ad Deum Patrem, cujus desideravit honorem, et ex caritate sua ad nos, quorum concupivit salutem, omnia illa sustinuit. Propter quod dixit: Majorem hac dilectionem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis.23
B Itaque totam Christi passionem quotidie tam intente, tam affectuose et compassive recogitemus, ac si præsentialiter Christum pati intueremur.24 Inspiciamus quomodo cœpit contristari, pavere, tædere, dicens, Tristis est anima mea usque ad mortem; et quomodo factus in agonia, oravit prolixius, factusque est sudor ejus sicut guttæ sanguinis decurrentis in terram;25 qualiter demum propter nos captus est, ligatus, distractus, alapis cæsus, consputus, flagellatus, spinis coronatus, arundine cæsus, ad mortem crucem bajulans ductus, clavis confixus, inter latrones suspensus, cum impiis reputatus, aceto et felle potatus, suæ dilectissimæ Matri compassus, diuturna atque dirissima morte peremptus. Præterea cogitemus, quis, qualis et quantus est Christus, qui ista toleravit pro nobis, et ex quam fervida caritate, et propter quam causam, videlicet: ut ab æterna nos damnatione erueret, atque ad sempiternam reduceret felicitatem, et in præsenti vita nos Dei efficeret filios.
C Si ergo Christi passionem quotidie taliter contemplemur, certissime sentiemus et vere experiemur, quod non est aliud tam aptum medium, tam efficax exercitium ad proficiendum in omni virtute, ad prævalendum in omni tentatione, ad expellendum phantasias molestas, apprehensiones phantasticas, timores nocturnos, atque ad exstirpandum omne peccatum, ut est talis meditatio dominicæ passionis. Idcirco eam sic inspicientes, omni sæculari affectioni, omni carnali desiderio moriamur, omni vanitati et pravitati negemus consensum, et Christo grati esse conemur, ejus accendamur amore, in ejus ferveamus obsequio, ipsum quotidie christiformiter imitemur. Hinc gloriosus et illuminatissimus Augustinus devotissime loquitur, et affectuosissime exhortatur : Inspice vulnera pendentis, sanguinem morientis, pretium redimentis, cicatrices resurgentis. Caput habet inclinatum ad osculandum, cor apertum ad diligendum, brachia extenta ad amplexandum, totum corpus expositum ad redimendum. Hæc quanta sint cogitate, hæc in statera cordis vestri appendite, ut totus vobis figatur in corde, qui totus pro vobis fuit fixus in cruce : qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit, etc.
Footnotes
-
Philipp. u. 8. ↩
-
Joann. XII, 32. ↩
-
Is. LIII, 10. ↩
-
Is. LXI, 9. ↩
-
Rom. VIII, 32. ↩
-
Is. LIII, 6, 5. ↩
-
I Petr. I, 18, 19. ↩
-
Joann. X, 15. ↩
-
Apoc. I, 5. ↩
-
Act. IV, 27, 28. ↩
-
Philipp. II, 8. ↩
-
Ibid. 9, 10. ↩
-
Luc. XXII, 44. ↩
-
Marc. XIV, 33, 34; ↩
-
Ps. LXVIII, 5. ↩
-
Matth. XXVII, 51, 52. ↩
-
Luc. XXIII, 44, 45; ↩
-
Apoc. xix, 16. ↩
-
Is. liii, 12. ↩
-
Luc. xxii, 37; xxiii, 33; ↩
-
Is. liii, 7. ↩
-
I Petr. ii, 21, 23. ↩
-
Joann. xv, 13. ↩
-
Marc. xiv, 33, 34. ↩
-
Luc. xxii, 43, 44. ↩
Chapter 44 of 278