Enarratio in epistolam
INVENTIONIS SANCTÆ CRUCIS
CONFIDO IN VOBIS IN DOMINO, ETC. Galat. v, 10-12; VI, 12-14.
IN præsenti epistola, de gloria crucis Christi fit mentio: ideo legitur in præsentis festi missali officio. Itaque Galatis ait Apostolus:
Confido in vobis, id est de vobis, o Galatæ, in Domino, id est secundum voluntatem Dei, et ex consideratione pietatis et gratiæ suæ, quod nihil aliud sapietis de observatione et cessatione legalium, nisi quod docui vos. Erant autem Galatæ primo ab Apostolo bene instructi, postmodum eo absente a pseudoapostolis seducti, ita quod æstimabant circumcisionem esse in lege evangelica observandam. Et hujus erroris falsitatem ostendit Apostolus in præsenti epistola, asserens se sperare quod Galatæ isti suæ acquiescerent informationi, quemadmodum et fecerunt. Qui autem conturbat vos, quietem cordis vestri, quam in recta fide et lege evangelica habuistis, impediendo, vosque ad errores prædicationi meæ contrarios inducendo, portabit judicium reprobationis, hoc est, pœnam sustinebit condignam, quoniam Deus tantum flagitium non relinquet inultum, quicumque est ille, quoniam nullius malum Deus deserit impunitum, juxta illud Job : Deus inultum abire non patitur.
Ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc prædico observandam, ut mihi a pseudo imponitur :1 qui, ut facilius deciperent Galatas, dixerunt eis, quod Paulus apud alios doceret circumcisionem esse servandam; quid adhuc persecutionem patior, id est, cur a Judæis infestationem sustineo? Quasi dicat : Si circumcisionem adhuc prædicarem, cessarent Judæi me persequi, qui idcirco me persequuntur, quoniam doceo circumcisionem cessare debere Evangelio divulgato. Ergo, id est, si prædico circumcisionem esse servandam, evacuatum est scandalum crucis, id est, ablata est passiva scandalizatio Judæorum, qui offenduntur et scandalizantur in hoc quod doceo homines per fidem et baptismum Christi posse salvari. Utinam et abscindantur, id est, a vobis ceterisque fidelibus removeantur, imo et esse desistant quantum ad culpam, qui vos conturbant, id est pseudoapostoli qui mendose vos instruunt.
Quicumque enim volunt placere in carne, id est, qui in circumcisione carnis præputii vestri et carnalibus observantiis legis Moysis cupiunt sibi ipsis et aliis Judæis incredulis inaniter complacere, hi cogunt, id est, importune persuadent, vos circumcidi, tantum ut persecutionem crucis Christi non patiantur2, id est, præsertim ob hoc, ut ab induratis Judæis non sustineant persecutionem pro recta fide passionis crucisque Christi, per cujus passionem salvamur absque observantia circumcisionis. Obstinati namque Judæi persequebantur eos qui circumcisionis atque legalium cessationem docebant. Neque enim qui circumciduntur carnaliter, legem Moysis custodiunt spiritualiter, sed in aliis multis violant eam, et contra intentionem Dei ac Moysis agunt: quia intentio Dei ac Moysis fuit, ut Christi evangelio divulgato ac coruscante, et lege Christi propalata, cessarent circumcisio ceteraque legalia; sed volunt vos circumcidi, ut in carne vestra, id est de vestra carnali circumcisione, glorientur inaniter, quasi voluntatis suæ effectum consecuti in vobis.
Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini mei Jesu Christi, id est in contemplatione Filii Dei propter me crucifixi, et in consideratione beneficiorum ipsius, videlicet passionis suæ, et omnium quæ pro mea assumpsit, fecit pertulitque salute. Verumtamen per hoc non excluditur gloriatio in contemplatione divinitatis Patris et Filii ac Spiritus Sancti, quoniam gloriatio crucis seu Christi ut crucifixi et beneficiorum ejus, ordinatur ad contemplationem et gloriationem deitatis supergloriosissimæ Trinitatis tanquam ad finem. Sicque una intelligi datur in alia. Per quem, id est per cujus caritatem et gratiam, passionem et imitationem, mihi mundus crucifixus est, hoc est, ea quæ mundi sunt, utpote carnales deliciæ, mundanæ divitiæ, sæculares honores, homines quoque mundani et vani, secundum quod tales sunt, me non delectant nec sapiunt mihi, sed molesta sunt mihi ac mortua; et ego mundo crucifixus ac mortuus sum, ita quod mundanis hominibus non complaceo, sed gravis et tædiosus sum, nec huic sæculo vivo neque communico, eo quod in Christo sit tota affectio, occupatio ac gloriatio mea, quod mundanis carnalibusque hominibus pœnale est et amarum.
Footnotes
Chapter 43 of 278